link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  15.3.1 (p. 523,15 )
[1] Post haec Henricus, ob exercitum Caesari adversum Italos negatum gravem bello offensam expertus, cum tantae rei molem viribus suis maiorem cerneret, Waldemarum sibi obviam crebris nuntiis evocatum, pertransito ponte, cuius numquam antea dimidium excedere consueverat, per summam mutuae fidei exhortationem obnixa auxilii petitione sollicitat. [2] Adeo superbiae necessitas imperat, fatusque infortunio domatur. [3] Ad quod rex se nullo fidei debito compelli praefatus, amicitiae tamen, quam olim cum eo iunxerit, si monitis suis obtemperatum foret, affuturum promittit.

Dan  15.3.2 (p. 523,23 )
[1] Igitur Henrico, quaenam haec essent, cognoscere cupiente, cum terrenum, inquit, imperatorem attentare inter ardua ducatur, multo caelestem lacessere periculosius, qui proprio nutu praeter humanum adminiculum prospera vel adversa afferre mortalibus possit. [2] Quem si Henricus, iam pridem a se pontificalium bonorum rapinis offensum, congruis restaurationis officiis complacasset, victoriam mente praesumere posset, alioqui bellum temere conaturus; quod si infesto Deo communiter ab ipsis committeretur, ambos hosti victoriam cessuros. [3] Neque enim dubium fore, quin caduca ac fragili potentia usurus sit, quisquis divinae pertinaciter obviare praesumpserit. [4] Igitur se non nisi expiato piaculo commilitium praebere ausurum, publicae religioni quam privatae amicitiae propiorem.

Dan  15.3.3 (p. 523,34 )
[1] Tum Henricus, multa a se pontificum bonis beneficii nomine extorta confessus, quibus si sponte cederet, ultimae paupertati subiceretur, corrasae attonsaeque cervicis hominis tanti a se aestimari negabat, ut ultro opibus carere plusque eorum irae quam gloriae suae tribuere velit. [2] Repulsae tamen suae silentium ab ipso geri precatur, ne in vulgus negatae opis fama dissereretur. [3] Sic rege dimisso, promissi ab eo praesidii simulationem apud milites, ne ad Caesarem deficerent, exhibebat, hac spe eorum animos firmare cupiens.

Dan  15.3.4 (p. 524,1 )
[1] Regressis inde Danis, mirum dictu et novitate prodigium incidit: siquidem una noctium infinitus murium grex e longinquo rure concurrens, tristi occentu edito, Sleensibus aquis sua sponte submersus interiit; quorum cadaveribus vento iactatis litus mane constratum apparuit. [2] Quae res utilior incolis an mirabilior fuerit, incertum est. [4] Eadem quoque nocte Absalonis quietem capientis exuviae a soricibus corrosae certissimum futurae vexationis eius omen dedere.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek