Dan
14.57.1 (p. 517,33 )
[1] Per idem tempus Sclavorum piratae,
spoliatis Waldemari legatis, navigium muneribus eidem a socero transmissis
onustum cepere.
[2] Cuius reposcendi gratia nuntiis ab eodem missis, superbe responsum
dedere.
[3] Qua iniuria Waldemarus, ut par erat, accensus, Henricum in societatem
ultionis sollicitat, Rugianisque, quod hostilium locorum gnari essent, in
commilitium evocatis, per Zuinam invectus, Iulinum oppidum incolarum fuga
desertum incendio tentat, Henrico Diminum obsidione complexo.
[4] Qui cum expugnationem dubiam difficilemque animadverteret, amnem, qui
castra sua a moenibus dividebat, transverso deductum alveo, remotiore cursu
urbem praeterlabi coegit.
[5] Quo facto hostium muris summam defensionis opem conciliavit, praesidium
eius pro oppugnatione molitus.
[6] Ea re effectum est, ut actam aestate obsidionem autumno inglorius
solveret.
[7] Cuius discessionem fortuitum urbis incendium subsecutum est, suis
viribus tribuente fortuna, quod Saxonicis deferre dignata non fuerat.
Dan
14.57.2 (p. 518,8 )
[1] Eadem, benigniore Danos lumine
contemplata, eorundem ministerio Criztovam urbem conflagrare permisit,
indigenas vero metu palantes ad loca paludibus obsita virium inopia
confugere coegit.
[2] Quod Absalon captivi cuiusdam cum fratre minore coniugeque et liberis
comprehensi indicio expertus, rogare eum coepit, an suam suorumque
libertatem latentium civium proditione mercari cuperet.
[3] Ille condicionem cupide pactus, se ipsum terrestribus copiis petendam
paludem cincturum, fratrem vero navigaturis ducem promittit; sic enim
Sclavos ancipiti fuga implicitos nusquam dilabendi materiam habituros.
[4] Ea palus, a superiore per angustum amnis discrimen abrupta, minoribus
dumtaxat accessa navigiis erat.
[5] Quibus dum Absalon eam peteret, a captivo errorem simulante ductum
minis extorsit saltumque meditantis cervici nexum inferri praecepit.
[6] Multi in eum ex Sclavis, dum cymbis fugam capessunt, incidunt.
[7] Armenta, ab iisdem inter mare paludemque coacta, a Sialandensibus capta
ac per totum exercitum distribui curata sunt.
[8] Quae res ei plus invidiae apud socios quam gloriae quaesivit, quod ab
universis capiendum erat, a solis Sialandensibus occupari dicentes.
Dan
14.57.3 (p. 518,24 )
[1] Quo paludem egresso, quidam ex nautis,
petulantioris linguae, ducem supplicio dignum per iocum dixere, quod, cum
navigationem praemonstrare deberet, ignotantiam finxerit promissumque suum
secutos simulato errore fallendos curaverit.
[2] Ille, ludibriis pro serio ductis, laqueo destinari se ratus, dum aquam
e stagno tamquam munditiarum gratia peteret, ultro praecipitato corpore
profundum insiluit, anticipare fatum quam expectare praeoptans.
[3] Qua temeritate dubium reliquit, perieritne an sub undis salvus
enaverit.
[4] Quibus rursum, ut fieri solet, evomitus, restim, quam collo innexam
habebat, manibus, ne per eam attraheretur, complicandam curabat.
[5] Mersus denuo visentes eadem, qua prius, ambiguitate complevit; sed
corpore eius tandem exanimi reperto, dubietatis quievit contentio.
Dan
14.57.4 (p. 518,35 )
[1] In tantum autem illic exercitus noster
captivi pecoris gregibus abundabat, ut in iisdem agendis quotidiana
pastorum opera uteretur; quorum discursum periculo vacuum generalis
earundem partium vastitas efficiebat, quam tanta incendiorum vis pepererat,
ut hirundines quoque tectis, quibus habitare consueverant, orbatae,
gubernaculis navium ac proris fetum procreaturae nidos affigerent,
domiciliorum usum ab hostibus mutuantes.
Dan
14.57.5 (p. 518,41 )
[1] Post haec rex, Henricum diutina
Diminensium obsidione suspensum alloquio petiturus, terrestri itinere
arrepto, urbem Cozcovam, a nemine defensam, igni implicitam reliquit.
[2] Cuius processum tum amnis cuiusdam profunditate insignis, tum
ulteriorum locorum difficultas indicata cohibuit.
[3] Hinc regi in Caminensium provinciam transitus fuit quam rurali magis
populatione quam ulla munimentorum oppugnatione permensus, Camino dumtaxat
inaniter attentato, navigia, quis captivum pecus veheret, prendenda
curavit.
[4] Haec tam uber pecoris opportunaque commeatibus erat, ut exercitum
nostrum bimestri edulio aleret.
Dan
14.57.6 (p. 519,9 )
[1] Legatione deinde ad Henricum missa,
praesenti militiae finem imponere iubetur, illo obsidionem, quam frustra
gesserit, ocius soluturo.
[2] Quibus responsis acceptis, interiacentia quaeque partim ferro partim
igni adortus, per summam hostilis rei populationem Walogastum accedit.
[3] Quo viso, Walogastenses Zulistro duce extremam pontis sui partem
convellere coeperunt, ne quis hostium per eum irrumperet, inhibituri.
[4] Cuius fragmentis pauci ex nostris perinde ac scalis utentes,
adminiculantibus sociis ascensu obtento, hostium urbe exsilientium
irruptione petuntur.
[5] Quibus ob paucitatem resistere nequeuntibus, Hemmingo excepto omnes
cessere.
Dan
14.57.7 (p. 519,18 )
[1] Absalonis hic armiger erat, levibus
armis instructus, ad discrimina subeunda promptissimus semperque se
periculis immergere solitus; qui dum se parvulo pedis regressu urgentibus
subtrahit, talis gladii, quo cinctus erat, longitudine offensis, supinus
concidit.
[2] Quo lapsu plus gloriae quam incommodi expertus est: nam inter crebras
hostium hastas, quibus acerrime petebatur, non tam suo quam fortunae clipeo
protectus, ut primum genibus se excipere potuit, destricto ferro propiorum
tibias appetivit.
[3] Quibus paulisper cedere compulsis, sublimis resiliit, sociorumque
tandem ex pudore fortitudinem capientium accursu petitus, oppugnatores
urbem repetere coegit.
[4] Ita ad suos regressus ac toto corpore integer repertus, admirationi
visentibus fuit.
[5] Igitur non solum fortitudini ipsius, sed etiam fortunae veneratio
tributa est.