link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.55.1 (p. 512,24 )
[1] Qua finita, Waldemarus, Daniae Suetiaeque primoribus accersitis, regales filio nuptias exornat. [2] Quibus peractis, Waldemarum Eskillus secreta allocutione petitum enixe deposcit, arcani, quod ei committere velit, intempestivam confessionem non arguat. [3] A quo postulata sperare iussus, iam pridem deponendi pontificatus allatam sibi cupidinem dicit, quem tanto oneri imparem aetas viribus defuncta constituat. [4] Neque enim in fastigio se, sed privatum ac procuratione liberum decedere velle, praeteritae conversationis habitum monastica mutaturum. [5] Quem cum rex verbis caritatem simulantibus proposito prohiberet idque ei sine Romana auctoritate exsequendi fas esse negaret, habere se summi pontificis epistolas, per quas non solum abdicandi honoris licentiam, sed etiam transferendi, in quem vellet, potestatem acceperit, testatus est. [6] Huc accedere, quod se Romanae legationis officio fungentem, ne sedes successore vacua habeatur, subrogationis curam exhibere par sit.

Dan  14.55.2 (p. 512,37 )
[1] Quod dictum rex, Ascerum ab eo pontificem adoptari ratus, suspicione insequi coepit, nec dubius Kanutum et Karolum, si quid ulterius adversum se conati forent, multum ab avo virium contracturos, cum diu verbis amicitiam praeferentibus egisset, ad postremum votis eius annuere se dixit, quod Romanae sententiae decreto obviam ire nequeat, penes quam publicae religionis norma consistat.

Dan  14.55.3 (p. 513,3 )
[1] Tum Eskillus, honoris abdicationem contractorum pontificum frequentia celebrari magni aestimans, profecturum ab urbe regem precari institit, uti ipsos, exacto mense, secum reducat, quos non solum suae renuntiationi, verum etiam novi antistitis creationi interesse expediat. [2] Quam rem prorsus silentio dignam exsistere, ne cognita quemquam electionis metu dilabi cogeret. [3] Quo concesso, statam interim sollemnemque popularium contionem ingressus docet, quantam subditorum caritatem fastigio functus exhibuerit, quamque benevolo studio merita sua publicus eorum favor pensaverit. [4] Iam vero sibi re pontificali cedere in animo esse, cuius administrationi supremae aetatis suae habitum dissidere conspiciat, ideoque se eorum curam, quam hactenus plenis pietatis officiis gesserit, divino mandare praesidio cunctisque sibi militiae fide devinctis huiusce generis nexum remittere; super haec omnia alienis delictis veniam dare, propriis petere; universos etiam discessum suum piis precibus prosequi votisque pro se excubare precatur, parem se iis dignationem repensurum pollicitus. [5] Adeo autem miserabiliter in contione egit, ut eam lacrimis suffusam dimitteret.

Dan  14.55.4 (p. 513,18 )
[1] Qua soluta, Absalonem Sialandia redeuntem, missis, quibus exciperetur, equis, penatum suorum hospitio uti compulit. [2] A quo, quid ita plebem maestitia affecisset, rogatus, tum senium suum, tum exsilium nepotum dignitatis sibi patriaeque fastidium afferre respondit. [3] Huc accedere voti religionem, qua se dudum Bernardo Claravallensi pontificatu ultro cessurum privatamque vitam et honoribus defunctam acturum spoponderit.

Dan  14.55.5 (p. 513,24 )
[1] Die postero, cum praedicti provinciarum antistites in aedem Laurentii matutine coissent, ornamenta sacrarii armamentario egeri conspectuique subici iubet, quantum veteri altarium cultui pristinoque sacrorum splendori nova ac religiosa liberalitate adiecerit, in propatulo ostendere cupiens. [2] Quibus prolatis, voce suspiriis permixta, quantis caritatis impendiis pro subditorum pace ac stabilitate excubuerit, quot aerumnis, quot periculis obsitum omne pontificatus sui tempus exegerit, edocet. [3] Quem ob hoc se deponere statuisse, quod aetatis suae magnitudinem ulteriori eius functioni inhabilem sentiat.

Dan  14.55.6 (p. 513,32 )
[1] Cuius orationem rex respondendi officio subsecutus, eum, tametsi crebras cum regibus simultates gessisset, pontificis partes laudabiliter exsecutum affirmat; suae vero sententiae resignationis eius propositum non placere, cui iam eo aetatis perventum sit, ut malignitatis ultra notari non debeat. [2] Deinde eum, proprio motu an suo compulsu pastoris officium detrectaret, fateri iubet. [3] Tunc Eskillus, directis in aram manibus, iurare et praesentia sacra testari se non odio regis aut ullius iniuriae ex eo receptae violentia, sed perituri honoris fastidio perpetuique studio huc propositi esse perductum.

Dan  14.55.7 (p. 514,1 )
[1] Grata regi responsio fuit, cupienti vera pontificis assertione calumniae suspicionem vitare. [2] Rogat deinde, an umquam regia severitate poenas ab iis exigere supersedisset, adversum quos ille pontificalem censuram prior destringendam curasset. [3] Quo nihil tale eum egisse fatente, gravi metu liberatum se dixit, veritum, ne subita antistitis abdicatio occultam apud complures sibi notam crearet. [4] Romani deinde pontificis epistola, sine cuius nutu rex dignitatem ab ipso deponendam negabat, in commune relegenda profertur. [5] Ea scribebatur Romanum antistitem Lundensi pontificalis ministerii laxationem petenti, quod eum huic muneri perutilem scisset, hactenus repugnasse, nunc vero, precum eius perseverantia superatum, aetati ipsius assiduoque languori petitae rei licentiam detulisse. [6] Cuius auctoritati rege refragandum negante, sua sede exsurgens virgam anulumque, praecipua pontificalis sacerdotii insignia, altario imponens, perfectam sui muneris abdicationem agere protestatus est. [7] Cuius facti miseratione lacrimae astantibus obortae, suspiriisque murmuris instar reddentibus aedes repleta.

Dan  14.55.8 (p. 514,16 )
[1] Igitur Eskillus, qui regni clerum excussius nosset, sedis a se relictae successorem a rege circumspicere rogatus, comprobata monitoris industria, aliam Romanae dignitatis epistolam explicat, qua sibi, legationis habenas tenenti, subrogandi antistitis arbitrium mandabatur. [2] Ea perlecta, potestatem, quam sibi indulgentia Romana detulerat, ad eos, quibus eligendi ius esse consuerit, transferre se dixit, quod ultro iure suo cedere quam alienum offendere malit. [3] ne ecclesiam, pro cuius maiestate tuenda semper excubuerit, consueto libertatis beneficio fraudare videretur.

Dan  14.55.9 (p. 514,24 )
[1] Tunc iisdem, uti consilium suum exponeret, obsecrantibus, regeque cleri postulationem sub plebis nomine, cuius se partibus proloqui referebat, consentaneis precibus prosequente, sententiam suam inter divinam humanamque caritatem fluctuari asseruit, quarum alteram tacendo, alteram loquendo offendere posset. [2] Dei namque mentem exasperaturum se esse, si illius, quem huic maxime regimini idoneum scisset, indicem agere supersedisset; si vero hominem huius officii gnarum pontificisque partes alibi laudabiliter exsecutum, sed et pro patria difficilia audere solitum nuncuparet, familiaris et propinqui gratiam violaret, quem huius honoris oblationem aversari non dubitet.

Dan  14.55.10 (p. 514,33 )
[1] Tunc cuncti, quisnam ab eo destinaretur, animo perpendentes, solam vocabuli certitudinem flagitant. [2] Et ille: 'Roskildensem', inquit, 'antistitem, mihi propinquitate, vobis opinione notum, designo.' [3] Igitur compluribus bene ecclesiae consultum acclamantibus, exsurgens Absalon, maiorem hunc fascem, quam ut humeris suis imponi debeat, refert, nullo se pacto ad deserendam ecclesiam adduci posse praefatus, quam angustissimis rei Danicae temporibus susceptam ad eminentem fortunae habitum summa animi corporisque fatigatione perduxerit, cuiusque non solum externum hostem armis summoverit, sed etiam veterem atque hereditariam paupertatem felicius opum incrementis mutaverit.

Dan  14.55.11 (p. 515,3 )
[1] Tum ii, quibus suffragandi ius erat, ab Eskillo taciturnae haesitationis increpiti et, cuinam officii sui partes cedere vellent, rogati, paribus in Absalonem votis pronuntiant adeoque concordes suffragiorum voces misere, ut nihil in his diversum aut dubium reperires. [2] Nec oris officio contenti, manu comprehensum ad sedem, quam ei voce detulerant, vi pertrahere conantur. [3] Nam primus Eskillus iniectae in eum dexterae exemplo ceteris idem audendi fiduciam tribuere videbatur. [4] Qui etiam, ut mos est, concinere exorsi, celebrem electionis concordiam decoro psallendi officio prosequuntur. [5] Quorum plenum venerationis concentum populus, ingenti plausu tripudians, sacro cantilenae genere aemulabatur, gloriosis clericorum vocibus aliquid honorificae modulationis adicere gestiendo, personantibus aliis, deformem sibi taciturnitatem existimans. [6] Adeo in eligendo eo tota multitudo unam benevolae suffragationis vocem habuit.

Dan  14.55.12 (p. 515,15 )
[1] Ille vero, trahenti se turbae summis corporis viribus obluctatus, complures robustiore impulsu praecipites humum petere coegit. [2] Ab iisdem quoque exuviae renitenti detractae, iamque res, ad vim et rixam usque progressa, permixtos strepitu cantus exaudiri non patiebatur. [3] Igitur Absalon, ad sedem pontificali fastigio consecratam pia plebis violentia perductus, in ea collocari passus non est, ne ulla ex parte cogentibus assentiri putaretur. [4] Quamobrem prius ab Eskillo, mox a Waldemaro oblati sibi divinitus honoris ornamenta amplecti rogatus, ne praesentis ecclesiae maiestatem novo et inaudito contemptu perfunderet, impetrata loquendi copia, ad appellandi officium procurrit, cumque precibus obsecuturus putaretur, validissimum repugnationi suae tutamentum adiecit. [5] Rapuisset alius oblatae dignitatis beneficium avideque se tanti sacerdotii tribunalibus ingessisset.

Dan  14.55.13 (p. 515,27 )
[1] Nicolaus, Roskildensis chori senior, super irrogata antistiti violentia parem appellationis vocem edere cunctatus non est. [2] Tum Eskillus, aliquanto concussior, certissime se suffragatorum partibus affuturum dicebat: sensurum Absalonem, sua an illius vota plus momenti Romae sint habitura. [3] Hinc missae studium datur; qua percelebrata, benedictionem Eskillus Absalonis ministerio praestari praecepit, hac usurpatione eum electionis assensorem efficere gestiendo, se iam cunctis pontificatus partibus defunctum huic ministerio congruentia amplius exsequi non oportere praefatus. [4] Quem Absalon, tametsi pontificalia deposuerit, legationis tamen iure benedicendi praerogativam retinere dicebat, neque ad inferioris potentiae viros debitum fastigio suo munus relegari debere. [5] Ea Absalonis verecundia senem voti cupidum neglectae dignitatis suae meminisse coegit.

Dan  14.55.14 (p. 515,39 )
[1] Alio quoque moderationis genere repugnationis eius perseverantiam idem labefactare tentavit: siquidem in cubiculum devocatum, cum precibus perflectere non posset, genibus nixus plenis supplicationis lacrimis aggredi conatus est. [2] Profectu vacuus tertium irritamenti modum, quo electi mentem ad suam sententiam adduceret, excogitavit, incertum relinquens, maior in cogente an resistente perseverantiae conatus exstiterit. [3] Siquidem equites suos numero et amplitudine insignes ad eum direxit, militari fide se eius partibus obligaturos. [4] Quorum Absalon famulatum repudians, se prorsus in honorem eorum obsequiis dignum consensurum negabat.

Dan  14.55.15 (p. 516,9 )
[1] Qua demum constantia evictus Eskillus, ne supellectilis, quam ecclesiae relinquere statuiiset, obscurior depositio foret, eundem, in arcanam vestibuli partem abductum, instantius hortari coepit, uti saltem oculis eam subicere dignaretur. [2] Sed et hanc quoque sollicitationis partem superiorum victor mire contempsit, ne, qui gloriae tentamenta calcasset, avaritiae irritamentis succumberet. [3] Quamobrem Eskillus, ira accendi creditus, minus se bonorum, quam cogitaverit, inquit sacris atque domesticis usibus relicturum, ipsumque tam stolidae pertinaciae quandoque damna sensurum. [4] Aureo deinde poculo regem Absalonemque simili muneratus est. [5] Praeterea neminem ex amicis indonatum reliquit, apud patriam sibi praeclara liberalitatis monumenta creare cupiens. [6] Varia quoque membrorum debilitate perstrictus, ad postremum etiam igne, quem sacrum vocant, quadam corporis parte respersus abscedere maturavit, perinde ac divinitus iniecti sibi supplicii cruciamenta sortitus.

Dan  14.55.16 (p. 516,22 )
[1] Quem cum Absalon Scania excedenten castelli sui hospitio excepisset seque tanto pedum frigore teneri, ut noctu quietem capere non posset, conquerentem audiret, calidum laterculum, cistula crebris foraminibus distincta inclusum, plantis applicuit eoque fomenti genere perfrigido seni patientem quietis calorem restituit. [2] Cuius medicamenti beneficium hoc Eskillo gratius fuit, quod ab artificis caritate, non scientia aut professione manavit. [3] Qui cum Absalonis navigio comitatusque Sleswicum perlatus fuisset, scyphum argenteum, ab eodem sibi pro munere oblatum, suscipere recusavit, praefatus se deinceps nullum insignium vasorum usum habiturum. [4] Idem cum regem Sleswicensi in ponte obvium convenisset, ita corporis debilitate solutus est, ut a plerisque exanimis putaretur. [5] Recreatus tandem fretumque rate transgressus ac praesentes benignius exosculatus, inter flebiles amicorum voces plorabundus et ipse curriculo per Absalonem procurato, cum prorsus equitandi impatiens foret, quo mollius veheretur, imponitur. [6] Cuius flentis discessum amicorum turba, ipsum ulterius non visura, perinde ac funus lacrimis prosecuta est.

Dan  14.55.17 (p. 516,37 )
[1] Post haec regis legati cum Lundensibus cogendi Absalonis gratia Romam mittuntur. [2] Qui primum Claravallem profecti, reperti illic Eskilli epistolam, cuius ea tempestate non mediocris apud curiam favor vigebat, in adiumentum suae petitionis accipiunt. [3] Nec minus Absalon ac Roskildenses legationibus curiam fatigant, electioni, quam Lundenses confirmatum pergebant, plenis reclamationis sententiis obnitentes.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek