link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.52.0 (p. 502,15 )
[1] Per idem tempus Henricus, compositis in Bavaria rebus, quia Sclavis adversum Danos adesse non poterat, amicitiam Waldemari, prius per internuntios petitam, mox apud Eidoram colloquio obtentam, callidius quam verius amplexatus est. [2] Nam pervicaci eius ingenio nulla boni stabilitas serviebat; cum gente nostra numquam diutinas ac constantes amicitias gerere sustinuit. [3] Mentiri virtutem ducebat, bonarum artium loco fallaciam amplectebatur, fidem simulatione colebat, honesto utile anteferendo, assidue nostros rupta turpiter societate laedebat. [4] E contrario regem conspicua animi integritas perpetuaque in cunctis constantia decorabat. [5] Quid ergo miremur, quod inter eius virtutes et Saxonicam levitatem firma societatis copula aut solidum concordiae vinculum contexi non poterat?


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek