link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.5.1 (p. 381,21 )
[1] Tunc vero lacerae Danorum res disiectaeque fuere, cum, interius sociali bello flagrante, exterius piratica pestis ingrueret. [2] Cuius propulsandae causa Sueno toti Sclaviae bellum crebrius quam prosperius inferebat. [3] Neque enim tanta illi in proeliis perseverantia quantus furor atque impetus fuit. [4] Nam cum receptui consulere debebat, tam avide litus repetere consuevit, ut par fugae reductio videretur. [5] Neque suorum ei res curae fuere, dummodo prior ipse navigium rapuisset. [6] Quae regis ignavia tantam Sclavis audaciam dedit, ut crebro copias eius revertentes opprimerent. [7] Ipse quoque Wibergam adhuc munimenti expertem, quo tutiori sibi receptaculo foret, terreis moenibus clausit magnisque eam stipendiis instruxit.

Dan  14.5.2 (p. 381,31 )
[1] At Kanutus apud Suetiam primum vitrico optatus, mox onustus haberi coepit, ita ut pro comparandis alimentis, quicquid illic praediorum possederat, venditaret. [2] Neque enim ulla gens exsules aut promptius recipit aut facilius respuit. [3] Sed et filius Suerconis Ioannes, ut parum strenuus, ita plurimum facetus, irrisorio carmine fugam eius proeliaque retexuit et quasi cantilenae specie pudibundi hominis verecundiam lacessivit. [4] Ut enim hospitem rubore et contemptu perfunderet, fortunam ipsius ludibrio lacessere coepit aspersisque iocis et ignominioso verborum genere ignaviam ei bellique tristes exprobrabat eventus. [5] His Kanutus opprobriis irritatus, navigio commeatuque empto, plurimum in avunculis et materna fisus necessitudine, Poloniam profugit.

Dan  14.5.3 (p. 381,41 )
[1] Quem illi maternae rei nomine regni consortionem appetere rati, ceteris in locis admissum munimentis excipere passi non sunt. [2] Ad ultimum eum nec placida satis fronte conspiciunt, insontem notantes, cum propinquo caritatem deberent. [3] Augebat hunc metum recens maioris eorum fratris depulsio.

Dan  14.5.4 (p. 382,4 )
[1] Itaque receptus quidem, sed nullam, ut dixi, urbium intrare permissus, ad praefectum Saxoniae Henricum pervehitur. [2] Apud quem minorem spe sua fortunam expertus, Hamburgensem antistitem Hartwicum accedit, iam pridem Danis iurisdictioni suae exemptis infensum. [3] A quo humanissime habitus bellique tandem subsidia mutuatus, domesticorum militum fidem tacita legatione pertentat. [4] Responsum est omnes ad eum ocissime transituros datamque Suenoni fidem pristina mutaturos. [5] Qua promissione securior factus, peregrina manu Iutiam intrat. [6] Sed et suis nec humanitas Suenonis nec obsidum caritas nec periurii respectus, quo minus ad eum signa referrent, obstaculo fuit.

Dan  14.5.5 (p. 382,13 )
[1] At Sueno, ubi de eius adventu cognovit, virium diffidentia apud Wibergam, recentibus a se munimentis excultam, obsidionem ferre constituit. [2] Ubi ad sustentandam sumptuum necessitatem bona eorum, qui ad Kanutum concesserant, rapinis exhaurit praedatuque stipendia contrahit.

Dan  14.5.6 (p. 382,17 )
[1] At Kanutus, ex proximae pugnae eventu urbem oppugnare diffisus, formidata locorum fortuna, procul moenibus castra constituit, opperiri volens, quoad aemulus protelatis diebus alimentorum egestate vexatus aut turpiter fugam aut temere bellum arriperet. [2] Ea Kanuti spes Suenoni victoriae fuit. [3] Eodem tempore Bruno quidam, qui et ipse Kanutum e Saxonia secutus fuerat, sive Suenonis instinctu corruptus, cum quo vetusta sibi societas erat, sive dilati belli taedio satiatus, impetrata utcumque licentia, cum aliquot Ripam secessit.

Dan  14.5.7 (p. 382,24 )
[1] Sueno vero, cum rem familiarem magnis in urbe sumptibus exhausisset neque trahendi diutius belli materiam circumspiceret, audendum aliquid cum periculo ratus, noctu magnis itineribus tacitus ad hostium castra contendit eosque mane divina curantes improvidos irrumpit. [2] Quibus repentino metu perculsis, ut cuique animus erat, aliis fugam, aliis arma capere negotium fuit. [3] Medius horum interfluebat rivus, occultis voraginibus frequens, sed uno dumtaxat vado meabilis, quod, Suenonianis incognitum, Kanuticis notum prior loci inspectio fecerat. [4] Exiguus idem et obscurus olim, nunc belli inclitus fama. [5] Igitur, qui irruperant, ignorantia loci invias rivi partes aggressi, praecipitatis equis, improvidi impetus poenas dedere. [6] Experti periculum eminus instant fundisque ac iaculis provocant, congressum prohibente lacuna.

Dan  14.5.8 (p. 382,35 )
[1] Tunc Saxones, ostentandae virtutis avidi, ne rebus locus officeret, equis vadum insiliunt. [2] Waldemarus, postquam id loci equitabile videt, tamquam hostes transitu prohibiturus eo frenos convertit adversoque cum iis equo concurrens impactam uni lanceam ingenuo militandi more perfregit. [3] Sed contra in ipso gurgite ita quaternis simul hastis excipitur, ut equus in clunes consideret, ipse tamen ob egregiam equitandi peritiam sella pelli nequiret. [4] Quintam inter frontem galeamque defixam arrepto capulo collisam avulsit. [5] His malis liber, adacto equo, cum paucis vadum superat et, ne secuturis angustias faceret, procul rivo secedit ibique facta acie pugnam capessit. [6] Quin etiam totam hostium turbam, quoad omnis sociorum permeasset exercitus, parva manu sustinuit Suenonique certissimus auctor victoriae fuit. [7] Quo opem ferente, Kanuti partes fugam fecere. [8] Grandem quippe ex superioribus proeliis metum hauserant, eorumque memoriam abicere nequeuntes, aegris semper infractisque animis erant. [9] Adeo enim Kanuticorum animos res adversae corruperant, ut maiore fortitudinis parte defecti perseveranter hostem ferre nequirent nimioque timoris captu hebetatis animis faciles semper in fugam exsisterent.

Dan  14.5.9 (p. 383,10 )
[1] Saxones vero, quibus agitatio militaris familiarior erat, equestri exercitatione usi, crebro equorum reiectu victoribus insultabant, ita fugam moderantes, ut eam non sine ordine et regimine dirigere viderentur. [2] Promptissimus horum Folradus eo proelio cadit neque captorem reperire quivit, quamquam obrutus prendi se plurimum precaretur. [3] Ceteri interdiu male fugientes, oppido nocte manserunt, ubi a fugae persecutoribus intercepti hospitio necantur. [4] Condixerant enim victores nemini parcere devictorum, tum Saxonum odio, tum quia proximo bello captos et a se redimendi potestate donatos denuo hostes experti fuissent.

Dan  14.5.10 (p. 383,19 )
[1] Kanuto Saxonia refugio fuit. [2] De cuius fuga Ripenses, uti acta erat, ab intermeantibus edocti, quo plus victori placerent, confestim Brunonem capiunt, Suenonis in brevi iudicio praesentandum. [3] Quem Sueno oblatum aliquamdiu familiarius habuit, mox donatum abire permittit. [4] Quae res ei apud conterraneos suspicioni primum, mox cladi atque exitio fuit: fuere enim interfectorum propinqui, qui crederent eum pecunia a Suenone corruptum sociorum salutem iniquissimo subvertisse consilio, declinati belli argumento doli coniecturam trahentes neque aliud beneficentiam regis quam fraudis praemium exstitisse putantes. [5] Cui cum de perfidia diem dixissent omnemque accusationis suae vim validissima eius defensione elusam viderent, invictum foro insidiis occupant.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek