link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.41.1 (p. 480,23 )
[1] Quibus debita religione celebratis, Helgo pontifex Asloensis et Stephanus Upsalensis ab Erlingo missi, editiore loco occupato, pacem Norvagiensibus benigno precabantur alloquio. [2] Quam a rege eo potissimum die concedendam esse monstrabant, quo et filium diademate et parentem altario honoratum vidisset, tantumque excellenti eorum facundiae tributum est, ut Erlingo familiaris colloquii aditus promitteretur. [3] Ad quem Esbernus, poscente Helgone, nondum resanatis vulneribus, legatus dirigitur, Erlingo et Ivaro Norvagiensibus interim obsidum loco apud regem retentis.

Dan  14.41.2 (p. 480,31 )
[1] Multa illi in contione Erlingus insolenter, hic multa Erlingo audacter respondit. [2] Quo Erlingus domi suae detento, Waldemarum allocuturus Syalandiam quattuor navigiis, Stephano Upsalensi comitatus, accedit. [3] Quem cum Absalon, nuper a regis in Iutiam proficiscentis comitatu magna classe regressus, Isørensi in portu adventantem videret, sociis quicquam hostiliter conari vetitis, ne supervenientibus metus iniceretur, tranquille eius navigationem excepit, quem etiam, maiore classis suae parte dimissa, ad regem perduxit. [4] Is cum, prima colloquii die obiurganter exceptus, de concordia desperaret, Absalonem per Stephanum orat, tuto sibi discedere liceat. [5] A quo timidius, quam si in patria foret, sentire prohibitus, colloquium repetivit pacemque probatis condicionibus impetravit.

Dan  14.41.3 (p. 481,4 )
[1] Enimvero, cunctis Norvagiensium magnatibus in eandem sacramenti formam obstrictis, iureiurando pollicitus est, se filium regis Waldemarum admodum parvulum educationis officiis prosecuturum, eundemque prius Norvagiae ducem, deinde regni heredem futurum, si filius suus Magnus absque liberis iusto matrimonio susceptis decederet. [2] Quin etiam miles regis effectus, quotiescumque res posceret, sexaginta Norvagiensium naves in eius comitatum expediendas promisit. [3] Cuius pactionis tenorem, Danorum fide laudata, domi postmodum in contione vulgavit. [4] Quem Tovo discedentem reducendi Esberni gratia proprio sequebatur navigio. [5] In quo profecturus Esbernus munificentia gentis arcuum telorumque donis onustus abscedit.

Dan  14.41.4 (p. 481,14 )
[1] cum ad Oddam provinciam pervenisset, ex eius speculatoribus regem expeditione Pomeraniam petivisse cognoscit; iidem ab eo interrogati, an ullos recenter piratas vidissent, quadraginta ferme navigia ad insulam Syram appulisse denuntiant, praefati parum se nosse, negotiatrix an piratica classis exstiterit. [2] His auditis Esbernus, ut noctu inscios praeteriret, neglecto sideris habitu, quam remotissime terras navigando vitare constituit, piratico se conspectui subducere cupiens. [3] Sed dum obscuritatis auxilium expetit, subito collucentis lunae fulgore proditur. [4] Nam Sclavi, serena nocte conspecto velo, obiecta classe navigantem excipiunt. [5] Quibus conspectis, Esbernus nautas arma capere loricatosque suis in locis consistere hortatus, reliquos secum in proram perductos ex utroque navigii latere spiculis hostes incessere iubet, ut salutem suam protegere necesse habentes segnius alienam impeterent. [6] Praecepit quoque, cum primum classis obiectum veli beneficio penetrassent, eodem defensionis genere, quo proram instruxerant, se duce puppim communiant, observato, ne quis praeter eum inter proeliandum fandi licentiam usurparet, quo melius imperantis iussio exaudiretur. [7] Quem si occidere contigisset, Tovonis vererentur imperium; hic si perisset, Esgero proloquium deferretur; quibus prostratis, minimum pugnae restaturum dicebat.

Dan  14.41.5 (p. 481,32 )
[1] Quo demum loricam sumere volente, is, qui gubernaculo praeerat, quo se sit protecturus, inquirit, cum, utraque manu circa gubernandi officium occupata, neutram necessariis defensionis usibus aptare possit. [2] Cui continuo Esbernus munimentum, quod erat sumpturus, tradidit seque quam gubernatorem hostibus inermem offerre maluit. [3] Quo facto unius hominis corpus ferro, omnium vero mentes audacia instruxit, tantopere hostes a se contemni demonstrans. [4] Omnibus iuxta Esberni consilium oboedienter ac strenue gestis, postquam classis globum aciemque perruperant, primus sequentium Sclavorum incursus vi telorum abigitur. [5] Secundus, aliquanto maiore conatu editus, pari modo repellitur. [6] Tertio barbari, tantam unius navigii virtutem mirati, cum quibus proelientur, interrogant.

Dan  14.41.6 (p. 482,4 )
[1] Respondet Esbernus frustra nomina rimari, qui praedam occupare non possint. [2] Hunc vocis iactum expertus Ericus Iurisii filius, vir generis clari, sed cordis obtusi, quem forte Sclavi illic captivum habebant, quam poterat clara voce praedicavit Esbernum ab iis capi non posse. [3] Quo audito, se ipsos, nisi eo potirentur, invicem exsecrati, hostilis navigii latera citra malum communibus rostris impellunt. [4] In quo conflictu complures ex iis exanimati sunt, Sialandensium nemine periclitato. [5] Cumque ventus, cuius non modicum auxilium erat, aliquantulum ex pristino habitu remittere videretur, interrogatus a suis Esbernus, an velo remigium adicere oporteret, id fieri prohibuit, ne navigationem metu conficere putarentur.

Dan  14.41.7 (p. 482,14 )
[1] Cumque barbaros identidem firmatis animis pertinacius instare cognosceret, perseverantiae eorum metu, an silex intra navigium suppeteret, percontatus, postquam haberi eum animadvertit, malum conscendi inque eius cacumine ignem extundi praecepit. [2] Cuius facti acumine barbaros, sequentem classem invitari putantes, ab ulteriore sui insectatione cohibuit. [3] Cum velum extra prospectum hostium esse crederet, demisso eo, domesticum in portum remigio pervenit. [4] Ita non minus ingenio suo quam sociorum viribus adiutus, partim a fortitudine, partim ab astutia praesidium mutuatus est.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek