link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.34.1 (p. 456,10 )
[1] Vere appetente, Absaloni, Christophoro et Magno particularis adversum Sclavos expeditionis ductus committitur; nam orientales Dani dumtaxat cum Fioniensibus classem confecerant; Scaniensium vero penes Christophorum summa, penes Absalonem arbitrium consistebat. [2] Quibus Tribusanam adortis provinciam, Christophoro tamquam iuniori inter Absalonis Magnique copias medius militandi locus decernitur, ut regii sanguinis latera fidis stipatoribus cingerentur. [3] Tanta autem vicorum exustio fuit, ut iidem, adhuc usque cultu vacui, praeteriti incendii magnitudinem praesentibus testentur indiciis.

Dan  14.34.2 (p. 456,19 )
[1] Absalon, cum repetendae classis tempore extremos curaret, nuntiato hostium superventu, quamquam tanta vis frigoris erat, ut primi revocari non possent, quadraginta solis equitibus stipatus prius hostem quam vadum, per quod erat rediturus, tentavit. [2] Quibus fugatis, lento itinere ad amnem concessit. [3] Quem structo ponte transgressus, post tergum opus abrumpere noluit, ne ulla timoris vestigia relinquere videretur. [4] Cum ad litus venisset, classem in alium portum appulsam comperit. [5] Tanta autem hiberni frigoris saevitia exstitit, ut nautae equos paene frigore exstinctos defossis humi specubus conderent nemoque ex toto exercitu reperiretur, qui pariter utramque manum necessariis usibus aptare posset. [6] Illic crebri angues, ligonibus detecti, magis admirationi quam metui visentibus fuere; nam algoris immensitas vires eorum ac spiritum hebetaverat. [7] Scanienses tunc, prosperantibus ventis, discessionis licentiam adepti, mox, iisdem contrariis, navigatione prohibiti, tandem, toti classi favente caelo, Sialandenses ac Fionios repetendae patriae comites habuerunt.

Dan  14.34.3 (p. 456,33 )
[1] Post haec rex Petrum et Selgrenum Christophoro paedagogos asciscit, qui adolescentiae eius rudimenta ad honestatis mores exsequendos plenis sapientiae documentis instruerent.

Dan  14.34.4 (p. 456,36 )
[1] Aestate deinde expeditionem instaurat; quippe Walogastenses dupliciter ictum foedus corruperant: nam et Rugianos moenium socios per furta urbe eiecerant et piratis Peni fluminis ostia patere permiserant. [2] Igitur dum Leutitios peteret, ab Henrico missae litterae superveniunt, admonentes, ut rex insidias propinqui perinde ac regnum affectantis caveret, indicantesque Burisium cum Norvagiensibus opprimendi eius consilium habuisse, iisdemque, cum expeditio reverteretur, occursum pollicitis, aut ipsum regem aut regium nomen occupandum duxisse. [3] Cuius rei certissimum experimentum fore, si revertentem a Sclavis expeditionem Norvagica classis exciperet. [4] Eodem paene momento suscepta Norvagiensium epistola par proditionis indicium edidit. [5] Quod cum rex paucis arbitris, suppressis indicum nominibus, prodidisset, auxit rei suspicionem fidemque litteris addidit Tokonis Wendilensium pontificis consentanea affirmatio, dicentis Burisii milites ab eo iurare coactos, quicquid ipse auspicaretur, esse prosecuturos. [6] Re tamen dissimulanter habita, ad locum, cui nomen Ostrozna, citata navigatione profectus, profligatis provinciae rebus, urbem Orthungam, universa classe comitante, repetiit.

Dan  14.34.5 (p. 457,14 )
[1] Illic Burisio cum ceteris regni primatibus accersito, quidnam de eius insidiis acceperit, aperit eique proditionis crimen affigit. [2] Quem se quicquam tale adversum eum excogitasse negantem, quoad nuntiorum experimenta sumerentur, secum commorari praecepit, tunc demum, si secus ac nuntiatum erat accideret, incolumen discessurum. [3] Ille contra nihil absurdius aiebat, quam ut capitis sui iudicium incertis eventuum argumentis committeret. [4] Qua voce se non solum regi, sed etiam arbitris suspectum effecit. [5] Igitur ne remiges quidem suos revisere permissus, ad urbem Latrensem cum rege meare compellitur, ubi leni, sed firmae custodiae traditur.

Dan  14.34.6 (p. 457,23 )
[1] Interea Erlingus et Ormo, Burisii frater, cum navali exercitu supervenientes, Iutorum classem, in amne Dyursa repertam, gubernatoribus vacuam facile debellant, ipsiusque Burisii intercepto navigio, protinus ad vicum, qui Mercatorum portus nominatur, deproperant. [2] Quos Absalon, cum Sialandensibus occurrens, etiam litorum ascensu prohibuit. [3] Qui cum compertum haberet Norvagienses plurimum praesidii in arcubus ducere, provocandi gratia cum quindecim peditibus in litus progressus, ultro se eorum sagittis appetendum praebebat, profecto ostendere cupiens, in quam parvo momento praecipuam eorum fiduciam poneret. [4] Igitur Norvagienses, quo propius litus accederent, cymbas conscendunt, ob quarum trepidationem destinata certis ictibus ferire non poterant. [5] Itaque tela partim in humum, partim in undas innocua cadebant. [6] Ita artis suae effectu fraudati nostrisque ludibrio habiti, ingenti cum rubore maiora navigia repetunt.

Dan  14.34.7 (p. 457,36 )
[1] Postea cum Absalone, data acceptaque fide, sociale colloquium habuere. [2] A quo diutius illic acquiescere iussi, non prius obtemperaverunt, quam Absalon fidem suam interposuisset se nihil insidiarum iis terra aut mari interim paraturum. [3] His finitis, collocutores a se invicem discessere, die postero cum paribus armis aequali comitum numero conventuri. [4] Cumque Erlingus uno comitatior affuisset, Absalon, circumspectis omnibus: 'Miror te', inquit, 'Erlinge, hominem aetate confectum ac toties gravia expertum, non adeo sapientem quam senem exsistere. [5] Nam cum tu scapha adveneris, nos equis insideamus teque nullo negotio, si libeat, opprimere possimus, cur condicto comitatior adversum caput tuum rumpendae pacis occasionem fortioribus praebuisti? [6] Nisi autem fides nostra praestaret, solutae condicionis poenas exitio persolvisses.'

Dan  14.34.8 (p. 458,8 )
[1] Tunc Erlingus, inter metum et ruborem circumspectis comitibus, cum veram Absalonis assertionem animadverteret, unum ex his obiurgare coepit, quod non rogatus comitandi rapuisset officium. [2] Postquam diu excusationis verba quaesierat, ut siticulosum recrearet exercitum, palustris aquae petendae licentiam obsecrat. [3] Cuius rei permissionem haud modici beneficii loco ducebat ac protinus patriam repetere properabat, laetus, quod sibi incolumi Daniae partibus excedere contigisset.

Dan  14.34.9 (p. 458,15 )
[1] Postquam regi insidiarum fidem rerum experientia fecerat, Burisium, perinde ac maiestatis rerum, inter vincula asservari praecepit. [2] Interea Erlingus extremum Sialandiae composita classis applicatione complexus, dum a sacris missae, quae consueto religionis cultu petiverat, remearet, Absalonis equitibus clandestino itinere prorumpentibus, improvisam palantium sociorum stragem accepit. [3] Nec minori Hallandensium virtute exceptus, apud Nyszam amnem una rate eiusque remigibus universis spoliatus abscessit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek