Dan
14.30.1 (p. 449,29 )
[1] Postea rex, orientalium Sclavorum sibi
virium fiducia rebellantium defectionem expertus, cum Henrico Saxoniae
satrapa belli societate condicta, quo firmius amicitiae necterentur, filiam
eius ex coniuge postmodum repudiata susceptam adhuc incunabulis utentem
filio Kanuto primum aetatis annum agenti sponsam ascivit.
[2] Itaque Henrico terrestri apparatu exercitum instruente, ipse in classem
collatus, cum apud Rugiam pervenisset, auxilia ab incolis, amicitiam suam
dubia fide secutis, per Absalonem contrahenda curavit.
[3] Deinde, ne Henrico tardius occurreret eumque promisso fraudaret, ad
Penum fluvium ocissime navigationis cursum direxit.
Dan
14.30.2 (p. 449,38 )
[1] Absalon, quamquam adhuc Rugianorum
pactio paucorum obsidum pignore niteretur, eorum contionem ingressus atque
inter ipsos honoratissimo sedendi loco receptus, cum legationis mandata
proferret eamque Danicae vocis ignaris per interpretem explicaret, accidit,
ut quidam e Rugianis adolescens Sclavico ingenio Dani militis equum, pro
quo se pretium numeraturum fingebat, veluti incessus eius experiendi causa
conscendens, fugam tentaret.
[2] Quod cum Absalon ad se perlatum in contione proponeret, universa populi
multitudo, magnum fidei suae crimen unius hominis perfidia allatum
iudicans, similem furori impetum confessa dissiluit auctoremque fraudis
raptim insequi properavit.
Dan
14.30.3 (p. 450,8 )
[1] Igitur Absalonis comitibus ad metum et
stuporem usque subitum vulgi concursum mirantibus, pauci, qui adolescentem
affinitate tangebant, plus privata caritate quam publico rubore permoti,
supplices Absalonis genibus advolvuntur, equi restitutionem polliciti, si
modo per eum ab incepto contio revocetur.
[2] Quorum Absalon permixtas precibus lacrimas miseratus, missis, qui
plebem pacarent, tumultum compescuit, consternationem sedavit, equoque
protinus reddito, militem suum stultitiae damnavit, quod per inertiam et
stoliditatem raptori se circumveniendum dedisset.
[3] Deinde gentis rege Tetiszlavo classis supplementum pollicito, regem
subsequi maturavit.
Dan
14.30.4 (p. 450,17 )
[1] Interea Henricus Holsatiorum principem
Adolfum cum Henrico Razaburgensi praefectumque Suerini oppidi Guncellinum,
quod nuper a Saxonibus in potestatem redactum ius et formam civitatis
acceperat, nec non Regnaldum quendam, parum origine liberum operibusque
quam genere clariorem, cum insigni copiarum parte praemittit, expeditum
sibi transitum paraturos.
[2] Quorum ingressum Sclavi cum partim fama, partim experimento
cognovissent, cum parte hostium confligere quam universos aggredi
maluerunt, multum ex eorum robore, si praevios oppressissent, defluxurum
credentes.
[3] Cumque summa cura ac flagrantissimo studio ad eos opprimendos
contenderent, daemonem horrendae formae superne verticibus imminentem
videre.
[4] Quo monstro tamquam divinitus dati ducis adventu firmati, sumptis
victoriae auspiciis, ex improviso hostium se castris immergunt eosque
imparatos confodiunt.
Dan
14.30.5 (p. 450,30 )
[1] Adolfus et Regnaldus, in ipso castrorum
aditu interfecti, neglectae militaris prudentiae poenas sanguine
persolverunt.
[2] Quibus prima caede prostratis, Guncellinus et Henricus, mediis
irruentium globis elapsi, correptis aquilis, ad se fugientium sociorum
reliquias contraxere ac demum hostes praedae incubantes audacter adorti
fugam victoria mutavere.
[3] Ita Saxones, quamquam improvidi bellum tentassent, maiorem cladem
gesserint an acceperint, virtute dubium reliquere.
Dan
14.30.6 (p. 450,37 )
[1] Quo accepto, Henricus, suorum caedibus,
ut par erat, permotus, exigendae vindictae studio ad obsidionem Deminae
urbis, quantacumque potuit celeritate, contendit.
[2] Quam postquam ultro ab incolis obustam comperit, ut universa ipsius
munimenta subrueret, reliquias moenium solo exaequari praecepit.
[3] Et quoniam in homines grassari non licuit, tamquam a rebus mutis
supplicium exacturus, urbem Cozcovam, simili incolarum trepidatione
desertam, cremandam curavit.
[4] Walogastini quoque, finitimarum urbium, quarum excidio terrebantur,
exemplum secuti, clandestino traiectu fluminis cum uxoribus ac liberis
municipium deserunt, penates dumtaxat rebus vacuos hostili saevitiae
relicturi.
[5] Quorum urbem rex nullo negotio interceptam militibus ac stipendiis
instruit eamque Wethemanno piratae curandam committit.
[6] Oznenses quoque, plus ex aliarum urbium fortuna timoris quam ex suis
moenibus fiduciae capientes, ut sibi vicinarum civitatum, quarum formidinem
sequebantur, exemplo consulerent, urbem, ne ab hostibus coli posset,
desertam incendunt, penates suos igni quam hosti relinquere praeoptantes.
Dan
14.30.7 (p. 451,13 )
[1] tunc rex, ponte, qui medium amnem
secare videbatur, abrupto sublatisque ceteris navigationis obstaculis, ad
Stolpam vicum processit, ubi et ducem postmodum obvium habuit.
[2] Igitur, ne Walogastum, eodem exemplo desertum quo captum, post
discessum suum hostibus redderetur, praesertim Danos, si eo fruerentur,
sempiternum Sclaviae imperium habituros existimans, Absalonem, Burisium
Suenonemque, tunc Arusii pontificatu insignem, eius municipes efficere
statuit, quibus et filium Christophorum sociavit, quo plus a ceteris in
auxilio suo fiduciae reponeretur.
[3] Qui cum amicos et necessarios in muneris consortionem asciscere
iuberentur, Sialandensibus dumtaxat Absaloni praesidii societatem
spondentibus, reliquis ob imminentis periculi magnitudinem nec animus ad
resistendum nec comites suppetebant, quamquam tota classis et alimenta sua
cum iis communicare et vicinas segetes publico officio in eorum horrea
comportare decreverat; quippe fruges, messore exercitu, residuorum usibus
addici iubebatur.
Dan
14.30.8 (p. 451,27 )
[1] Ita rex consilii cassus, cum neque
pugnandi copia neque pactio ulla ab hostibus fieret, vafro ingenio
excogitavit, qualiter eos ad alterutrum horum praestandum impelleret.
[2] Siquidem Absaloni tacitis mandatis praecepit, ut palos in amne defixos
ceteraque navigationis impedimenta magna remigum cura sublegeret, veluti
toti classi transitum paraturus.
[3] Ita demum fluvio obstaculis vacuefacto, cum progressam classem
angustior alveus excepisset, complures a Sclavis utrique ripae
inequitantibus comminus sauciabantur.
[4] Quam hostilis audaciae petulantiam Petrus Elivi filius animi virtute
non sustinens, protinus cum remigibus nave desiluit hostesque strenue
propulsatos ripa cedere coegit.
[5] Tandem comitum ignavia desertus, sociorum navigationem fato suo
incolumem praestitit.
Dan
14.30.9 (p. 451,38 )
[1] Itaque rex non solum expertem metus
progressum habuit, sed etiam Henricum cum toto exercitu consertis artius
navigiis tamquam ponte traiecit.
[2] Quo agnito, Sclavi, reliquarum urbium excidium formidantes,
praecurrendi periculi studio pacis, quam ante contempserant, Waldemaro
obsides offerebant, quos se Henrico nullo pacto daturos dicebant.
[3] At rex, sine militiae socio cum hostibus pacisci fraudulentum
existimans, per Thorbernum Henrico, quae ab hostibus offerentur, enuntiat.
[4] Quo se condicionibus ab eo factis libenter usurum asseverante, pactum
cum hostibus habuit, ut, Walogasti dominio trifariam diviso, pars una
Tetiszlavo, reliqua Kazimaro, tertia Nucleti filio Prizlavo vindicaretur,
piratisque praedam Danicam appetere solitis Peni fluminis ostia
clauderentur, Henrico quoque munitionum, quas apud Sclaviam obtinuisset,
incolumis possessio permaneret.
[5] Post cuius discessum comites Kazimari, exterorum societatem acrius
perosi, sed viribus agere non ausi, Rugianos assiduis furtis vexatos ac per
latrocinia ad paupertatem et inediam usque redactos communi urbe excedere
compulerunt.
[6] Piraticae quoque licentiam tribuere modisque compluribus ictum foedus
rupere.