Dan
14.24.1 (p. 424,12 )
[1] Autumno rex crebra Sialandensium ac
Scanorum, rara vero Iutensium manu provinciam Arcon urbi confinem adortus,
cum, ingenti praeda acta, ad litus reverteretur, Rugiani, repetentem naves
exercitum iisdemque scandendis intentum a tergo per insidias circumfundere
gestientes, magnis viribus in insulam e continenti traiciunt.
[2] Per idem tempus coorta nebulae vis spissam caelo caliginem intendit.
[3] Quae res incertos viae Danos atque errore nebulae implicatos aliquamdiu
subsistere coegit.
[4] Crediderim hunc aeris habitum propitiae fortunae interventu futurae
eorum victoriae paruisse.
[5] Iamque Sclavi, quia nubium obscuritas prospicere non sinebat, caliginis
errore protracti, in medios ferme hostes inciderant, cum subito, discussa
sole nebula, exercitus propemodum consertos aspiceres.
Dan
14.24.2 (p. 424,23 )
[1] Tunc Prisclavus, olim e Sclavia
profugus, equo provolans, adesse barbaros factamque Danis optatae pugnae
copiam nuntiat, exhortans omnes invictam Danici nominis aemulari virtutem.
[2] Responsum a rege est reperturos hostes, qui fatum fugae praeferre
cupiant.
[3] Igitur Dani, quorum animos praeceps belli cupido exagitabat, praeter
usitatum pugnae morem, confusis copiarum ordinibus, conspectos hostes
incursare coeperunt.
[4] Nec tardior victoria quam impetus fuit, pugnam fuga praecurrentibus
Sclavis.
[5] In quo procursu duo regii milites ita inter se fortuitis equorum
impulsibus concurrerunt, ut uterque excussus prosterneretur.
[6] Super quos rex, corruente equo, ita praecipitatus est, ut laevus eius
cubitus, pertuso clipeo, terrae altius infigeretur.
[7] Absaloni itaque erigendi eius gratia descendere cupienti manu, ne
subsisteret, innuit, feliciter se lapsum reputans, si modo hostium cladibus
attolleretur.
[8] Sed hic eventus tristior specie quam omine fuit.
[9] Regis namque lapsus hostilis ruinae praesagium edidit; quippe superati
sine proelio barbari impune obterebantur.
Dan
14.24.3 (p. 424,37 )
[1] Quorum magna pars sinum, per quem
traiecerat, avidius repetens, salutem in undis, quam quaerebat, amisit, nec
minor fluctibus quam ferro periclitantium numerus exstitit.
[2] Pars, quo tutius hostem vitaret, ore tenus de industria aquis corpus
immerserat.
[3] Nec hoc quidem auxilii genus, quo minus a Danis in eadem vada
descendentibus interimerentur, latebram iis praestare potuit.
[4] Cumque, ceteris intra aquam prostratis, unus adhuc, occultum pedibus
saxum complexus, sociae stragi superesse videretur, Absalon, militibus ad
opprimendum eum descendere profunditatis metu cunctantibus: 'Non hic',
inquit, 'ea proceritate est, quam vestra, milites, aequare non possit.
[5] Neque enim vadabiliorem sibi quam nobis gurgitem occupat.'
Dan
14.24.4 (p. 425,6 )
[1] Quam vocem frater eius Esbernus
exhortationis loco suscipiens, quamquam barbarum latentis saxi beneficio
uti non dubitaret, saluti suae fraternae voluntatis imperium praetulit,
aliisque renuentibus, aquas hostili cruore infectas armis onustus intravit.
[2] Cumque, emissa in barbarum lancea, solum repetere vellet, undis
verticem involutus, profundo se excipiente, demergitur perissetque, nisi
sociorum praesentia auxilio fuisset.
[3] Enimvero Olavus, undis eum abstrahere cupiens, stimulatum calcaribus
equum in illud profundum egit exceptumque brachio levare conatus, paene
sella pronus excutitur.
[4] Igitur, urgente fato, suae quam alienae saluti propior exstitit
sibique, caeptam amici curam postponendo, consuluit.
[5] Cuius propositum Nicolaus quidam fortius quam felicius aemulatus, non
temperavit, quo minus concitato equo gurgitem peteret.
[6] sed ab incepto se, pari periculo revocatus, abstinuit.
[7] Igitur equitum ope defecto peditum opera servari contigit.
[8] Cumque litori restitutus fuisset, exstinctus ab intuentibus putabatur;
adeo illapsus corpori humor anhelitum occludebat.
[9] Tandem, sociis corpus suum diutius agitantibus, vomitu undam egerere
coepit.
[10] Cuius onere liberatus suspicere magis quam eloqui valuit.
[11] Itaque, qui aderant, corpus eius frigore obstupefactum applicatae
vestis fomento prosequebantur.
[12] Quibus percalefactus non oculorum modo, sed etiam vocis usum
recuperavit.
[13] Ceterum ipso die adeo exsanguis permansit, ut vix eum funebris oris
notae desererent.
Dan
14.24.5 (p. 425,26 )
[1] Nec silentio oblitterandam alterius
Danici equitis virtutem existimo, qui cum, nemine sociorum comitante, fugam
hostium avidius quam cautius insecutus fuisset, barbaris, qui effugerant,
ut se iis capiendum praeberet, rogantibus, spreta prece, equo desilivit
mortemque dimicans quam deditus lucem amplecti maluit.
[2] Igitur ingenti hostium caterva ad se opprimendum nitente quotquot
propius accesserant, interfecit, ac sine ulla specie metus pugnans, super
factam a se stragem plenis gloriae vulneribus corruit.
[3] Itaque non solum innumeros fati comites habuit, sed etiam superstites
fortitudinis suae spectaculo attonitos reliquit.
[4] Cuius excellenti virtute tantum promotum est, ut deinceps Sclavi manum
cum Danis acie conserere non auderent.