Dan
14.14.1 (p. 392,35 )
[1] Ea Suenonis irruptio Kanuto novandarum
rerum spem fiduciamque restituit, sed hunc ausum praecipue Suenonis ac
Waldemari concordia castigabat.
[2] Nam quantum regis odium, tantam ducis apud omnes gratiam intuebatur,
alteriusque flagitia alterius virtute redimi denotabat.
[3] Arbitri quoque Kanuti, prius sodalem regi quam otium eripiendum rati,
eius cum Waldemaro concordiam connubii affinitate componendam duxerunt.
Dan
14.14.2 (p. 393,3 )
[1] Cuius efficiendi gratia uterinam Kanuti
sororem Sophiam apud Waldemarum eximia pulchritudinis laude de industria
prosequebantur.
[2] Sed Waldemarus, quo minus ad hanc copulam intenderet, inopiam virginis
obstare dicebat, quod patre Ruteno procreata nullorum in Dania bonorum
heres exsisteret.
[3] Quamquam enim suasoribus tacite pareret, plus se tamen paupertatem
puellae fugere quam speciem admirari fingebat.
[4] Igitur a Kanuto totius patrimonii sui parte tertia sponsalium loco
promissa, puellam despondit eamque matronae cuidam Botildae adusque maturam
toro aetatem educandam committit.
[5] Quamobrem neglectum sanguinis vinculum ac diu funestis odiis laceratum
tanta animorum integritate refectum est, ut nulla veterum inimicitiarum
macula, quas vel ipsi vel eorum parentes gessissent, novae societatis
habitum infuscaret.
Dan
14.14.3 (p. 393,14 )
[1] Quorum amicitia quo invicem purior, hoc
regi suspectior exstitit.
[2] Sed eos et tacite cavit et palam offendere metuit, quod maximam a se
virium partem cum Waldemaro migrasse cognosceret, cuius fortunae suam
incumbere non dubitasset.
[3] Itaque, licet amborum fidem notaret, suspicionem tamen, ne odium
proderet, obscuravit.
[4] Illi, regiae dissimulationis haud inscii, accepta commeandi licentia,
quasi bona sua apud Suetiam invisitaturi regem eius Suerconem accedunt.
[5] Re autem vera Kanuto Suerconis filiae postulandae negotium fuit.
[6] Quorum praesentiam Suerco tanta affectione amplexatus est, ut,
praeteritis liberis, futurae affinitatis spe heredes eos nuncupare
proponeret.
[7] Quod votum ei sive filiorum inertia sive excellens proci nobilitas
inseminabat.
[8] Reversi itaque hoc invisiores regi, quo hosti concordia iunctiores
fuere.
Dan
14.14.4 (p. 393,25 )
[1] Kanuto deinde in Iutiam digresso,
Waldemaro vero Ringstadium invisente, Sueno post eum contentius pergit
conventumque diu perfidiae et proditionis probris everberat.
[2] Neganti confictas a se litteras tradit tamquam ab amicis porrectas, sed
titulo de industria vacantes, quae eius ac Kanuti initam cum Suercone
concordiam nuntiarent.
[3] Quo commento Waldemarus, quamquam irae parcissimus esset, supra modum
accensus, linguam nimio indignationis haustu repletam in contumeliam
arguentis effundere non dubitavit.
[4] Perfidiae quoque in eum exprobratione reiecta, non iam redargutione,
sed convicio agebat, egregios operum suorum labores nugaci mendaciorum
obiectu pensari vociferans.
[5] Adeoque regem responsi sui libertate permoverat, ut tentus ab eo esset,
nisi milites operam suam in eius captionem negassent, quorum favor
impensius ipsum quam regem excoleret.
Dan
14.14.5 (p. 393,37 )
[1] Quam iniuriam postea apud Iutiam
querimonia prosecutus, graves regi inimicitias peperit.
[2] Inde cum Kanuto magna totius Iutiae classe in Sialandiam recessit, non
quod bellum regi inferre proponeret, sed ut novis condicionibus tutiorem
eius circa se fidem efficeret.
[3] Quo apud Sundby, maritimum vicum, cum armatis obvio, diali colloquio de
concordia actum.
[4] Composita pace, rex concubia nocte Roskildiam revertit.