link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.13.0 (p. 392,9 )
[1] Interiecto tempore plebs Scanica, a principibus dissidens, contione lecta in Arnam vallem armata secessit. [2] Quoties enim in ea provincia intolerabilia vulgi onera ducebantur, publica vi iniuriis occurrebatur. [3] Adeo, cum intolerabilis plebis servitus ducitur, publicis armis libertas expetitur. [4] Veritus ergo rex, ne is tumultus ad graviores regni motus progrederetur, coercendi eius gratia ad Scaniam e Syalandia traiciens, militaris manus fiducia agrestium contionem accessit. [5] Inermis ipse equitibus utebatur armatis, ut vim metuere potius quam struere videretur. [6] Cedente de industria vulgo, coronam ingressus, multis et gravibus querimoniis exceptus est; sed, obstrepente multitudinis clamore, defensionis potestam dicendive copiam impetrare nequivit. [7] Flagitandi silentii gratia dextram vulgo obtendens, crebros lapidum iactus excepit. [8] Adeo consternationis furor in contemptum maiestatis exarserat. [9] Tunc Toko matre Sygne ortus, vir natu et facundia iuxta nobilis primaque regis amicitia praeditus, in medium vulgi se proripit, obtentaque omnium taciturnitate, imperitum contionis fragorem doctae vocis auctoritate compressit, ita suam temperans actionem, ut et praefectorum partes dissimulanter protegeret et manifestum plebi patrocinium impertiret. [10] Reversis ad propria agrestibus, rex tantae contumeliae deformitatem summa indignationis molestia prosecutus, complures Scaniae vicos exussit eamque ferme totam perinde ac maiestatis ream rapinae subiecit. [11] Ipsos consternationis auctores spiritu vel bonis privavit, factiosos paupertate aut morte multandos iudicans. [12] Nec Tokonem, cuius salutari eloquio usus fuerat, tametsi linguae eius beneficio vulgi iram vitasset, multae expertem reliquit, plebem adversum se occulto eius consilio concitatam affirmans. [13] Ita saevissimis iracundiae furiis provocatus, odia ac familiaritates iuxta pensabat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek