link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.12.1 (p. 390,12 )
[1] Interea Suerco belli metu crebras ad eum de pace legationes direxit, sed nullis condicionibus ad eam impetrandam assurgere valuit. [2] Igitur frustra fatigari se videns, non se proelio offerre, non arma, non expeditionem parare, sed ignotos locorum recessus quaerere summamque belli Sueonibus credere. [3] Ut autem Sueno difficillimorum itinerum evitaret anfractus, instrumentum belli hiemis exspectatione suspendit, ab astrictis glacie paludibus profectionis compendium petiturus.

Dan  14.12.2 (p. 390,19 )
[1] Hiberni itaque temporis beneficium nactus, expeditiora legit itinera rapinisque et incendio Finniam praedabundus aggreditur. [2] Occurrunt indigenae supplices patriam seque dedentes, nec sic se subtraxisse contenti, etiam, commeatibus praebitis, hospitalitatis eum obsequiis prosequuntur. [3] Post haec Werendiam intrat. [4] Ubi ab incolis neque Marte neque deditione exceptus, flammis omnia ferroque pervadit, viris ac feminis passim solitudinum inaccessa petentibus. [5] Sed et praealtae nivium moles totis ferme campis incesserant, frigorisque tanta vis erat, ut uberibus admoti infantes, algore hebetatis membris, inter ipsa lactis alimenta decederent, matresque simili fato propinquae exstincta pignora moribundis complexibus attrectarent. [6] Dani quoque eadem aeris inclementia afflicti, non in castris noctes exigere, non militares excubias observare, pars foco sibi, pars tecto consulere, aeris, non armorum saevitiam in metu reponere, cuncti plus caelum quam hostem cavere.

Dan  14.12.3 (p. 390,32 )
[1] Werendenses autem, quoad regis gratiam paciscerentur, iter intercipere cupientes caesis nemoribus, truncarum arborum coagmentis faucium, quas permeaturus esset, angusta praecludunt. [2] Tantis siquidem circumiacentium rupium anfractibus claudebantur, ut absque ingenti dispendio a latere praeteriri nequirent. [3] Quorum ausu rex inter cenitandum accepto, morae omnis impatiens, discussis mensis, equum involat, militibusque adesse iussis, ad rupem concitus fertur, indigne ferens coeptorum suorum cursum vilibus agrestium obstaculis retardari.

Dan  14.12.4 (p. 390,40 )
[1] Rogatus a Nicolao quodam irae parcere incertamque admodum rem curiosius explorare, interpellanti se uxoratum quemque timidissimum esse respondit, ad eius nuptias alludens, qui, ducta coniuge, postridie militiam ingressus fuerat. [2] Ille ob contumeliosam monitorum suorum repulsam ira percitus, facturum se brevi, quod Sueno non audeat, subintexuit, exprobratamque sibi ignaviam invicem in eum, reiecto meticulositatis opprobrio, vindicavit. [3] Quae vox ab iracundia profecta celerem ipsius obitum ominata est. [4] Ubi ventum ad fauces, delapsi equis milites, quamquam tenui armatura essent, quod iis festinationis ardor periculorum contemptum ingesserat, arboream struem oppugnare coeperunt, indigenis, qui ad eam defendendam convenerant, ingenti pacem clamore poscentibus.

Dan  14.12.5 (p. 391,11 )
[1] Tunc Nicolaus, acceptam a rege contumeliam conspicuae probitatis operibus demere cupidus, ne magis uxorius quam strenuus videretur, dum conserta truncorum robora, obstinato ad pericula gradu, superare conatur, ab agrestibus e strue tamquam ex muro propugnantibus caput hasta traiectus opprimitur. [2] Similis aliorum conatus saxis sudibusque repellitur. [3] Sueno, propinquitate noctis impetusque praeproperi paenitentia revocatus, signo receptui dato, propter aggerem castra constituit, luce postera maiore vi ac paratu proelium exsecuturus. [4] Verum hostibus noctu sibi diffugio consulentibus, mane vacuum propugnatoribus iter nullo negotio superavit. [5] Werendos deinde resistendi fiducia defectos in fidem accepit.

Dan  14.12.6 (p. 391,21 )
[1] Igitur, cum pleraque sibi ex voluntate respondere cognosceret, felicibus fortunae experimentis evectus, in omnem se Suetiam effundere statuit; sed nimietas frigoris equorumque ex asperitate itinerum inopiaque pabuli coorta debilitas processum negabant. [2] Tunc, qui ex equitibus ad pedites redacti fuerant, commilitonum equos suis oneribus instravere eosque prae se onustos agentes, ignaro rege, domum dilabebantur. [3] Qui tandem furtivum militiae discessum expertus, clandestinam eius elapsionem, data revertendi licentia, praecurrit statimque compendiaria ad Scaniam via cursum reflexit.

Dan  14.12.7 (p. 391,29 )
[1] Igitur Karolus cum Kanuto fratre receptorum obsidum fiducia spem liberae tutaeque reversionis praesumens, cum Hallandiae propemodum confiniis accessisset, a Finnensibus insidias hospitalitate tegentibus convivio exceptus, maiorem noctis partem comissationibus extraxit. [2] Temulentia gravis in horreum annona vacuum pariter se et comites sobrietate exutos cubitum recepit. [3] Quibus altiore somno spirantibus, Finnenses, foris valvas obicibus obserantes, igni sparsere tectum. [4] Iamque maior eius conflagraverat pars, priusque aedes in cinerem prope collapsa fuerat, quam pressos mero sensus vis ardoris expergeret. [5] Postremo, propiore flammarum fervore correpti, dum nudi valvis erumpere gestiunt, forinsecus eas occlusas cognoscunt. [6] Urgebat intus incendium, foris hostis vetabat egressum. [7] Sed praesens poena sequentis metum levabat, instantisque mali periculum futuro tristius ducebatur. [8] Quo evenit, ut Dani, ferro quam flammis opprimi praeoptantes, validius connisi praeiecta foribus claustra convelleret, utque unum periculorum effugerent, in aliud ruere non dubitarent. [9] Egregiae indolis pueri, quos sibi in clientelam Karolus respectu propinquitatis asciverat, absque aetatis miseratione sub Niszae amnis glaciem, nudatis corporibus, barbarorum ludibrio mersi in eodem alveo fatum ac tumulum recepere. [10] Ita paucorum agrestium fraude maximae expeditionis labor exinanitus est.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek