link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  12.6.1 (p. 335,32 )
[1] Sed tristioris fortunae, quod sequitur. [2] Reversus namque Ericus, cum more regio domi in propatulo cenitaret, inter alios quendam musicae rationis professorem adesse contigit. [3] Qui cum multa super artis suae laudibus disputasset, inter cetera quoque sonorum modis homines in amentiam furoremque pertrahi posse firmabat. [4] Quin etiam tantas fidibus vires inesse dicebat, ut, perceptis earum modulationibus, astantes mente constaturos negaret. [5] Cumque, an eiusmodi usu calleret, interrogatus, peritiam fateretur, tum precibus regis, tum etiam minis effectum praesentare compellitur. [6] Qui cum nec vecordiae metu nec periculi praedictione imperantem avertere potuisset, ne furori nocendi materia suppeteret, primum, aede armis vacuefacta, complures extra auditum citharae in ambitu collocandos curavit, oriente vesaniae strepitu fores irrumpere ereptamque manibus suis citharam capiti illidere iussos, ne ulterior eius modulatio supervenientes quoque mente captos efficeret. [7] Monuit quoque praesto esse, qui furentium vesaniae valenter occurrerent, ne lymphantes, dementia in rixam versa, mutuis se ipsos viribus interimerent.

Dan  12.6.2 (p. 336,8 )
[1] Obtemperatum consilio est. [2] Igitur armis domo egestis claustrorumque custodia obseratis, fidibus operam dare exorsus, inusitatae severitatis musam edidit. [3] Cuius prima specie praesentes veluti maestitia ac stupore complevit. [4] Qui postmodum ad petulantiorem mentis statum vegetioribus lyrae sonis adducti, iocabundis corporum motibus gestiendo dolorem plausu permutare coeperunt. [5] Postremo ad rabiem et temeritatem usque modis acrioribus incitati, captum amentia spiritum clamoribus prodiderunt. [6] Ita animorum habitus modorum varietas inflectebat. [7] Igitur qui in atrio melodiae expertes constiterant, regem cum admissis dementire cognoscunt irruptaque aede furentem complexi comprehensum continere nequibant. [8] Quippe nimio captu furoris instinctus eorum se valide complexibus eruebat; naturae siquidem eius vires etiam rabies cumulabat. [9] Victo itaque colluctantium robore, procursum nactus, convulsis regiae foribus arreptoque ense, quattuor militum continendi eius gratia propius accedentium necem peregit. [10] Ad ultimum pulvinarium mole, quae undique a satellitibus congerebantur, obrutus, magno cum omnium periculo comprehenditur. [11] Ubi vero mente constitit, laesae primum militiae iusta persolvit.

Dan  12.6.3 (p. 336,24 )
[1] Ut autem acrioribus expiationis modis paenitentiam ederet, redimendae noxae gratia religiosae peregrinationis propositum amplexatus est Iudaeamque, divinae visitationis memoria venerabilem, adire constituit. [2] Cuius studii sanctitatem cum diu tacitus animo revolvisset, tandem iis maxime, quos ob excellentem corporis habitum profectionis suae consortes destinabat, insinuat. [3] Quibus rem dolenter ferentibus, id ipsum apud celeberrima patriae concilia publicavit. [4] Quod cum in Wibergica quoque contione vulgasset, attonita multitudo, perinde ac patrem amissura foret, ingemuit, absentiam eius perniciosam patriae futuram vociferans, inque eo remorando tota plebs unius plorabundi amici vultum habuit. [5] Ad ultimum lacrimis suffusa, supplicem se eius genibus advolvit, magnopere deprecans, ne magis privati voti quam publici commodi debitum intueretur, eumque plus Deo sincera regni administratione quam exsilio placiturum affirmans. [6] Ille precibus contionis voti religionem opposuit eiusque titulo propositi pertinaciam tuebatur. [7] Nec populo ad refellendam excusationis rationem consilii sagacitas defuit: redimendi namque voti gratia tertiam se rei familiaris partem egentibus erogaturum promisit.

Dan  12.6.4 (p. 337,3 )
[1] Sed ne sic quidem tenacissimam sanctitatis eius perseverantiam labefecit. [2] Negabat enim rex honestatem culpa redimi posse seque alieni aeris interventu voto liberum fore, futurum asserens, si condicione uteretur, ut et se periurii et patriam paupertatis periculis implicaret. [3] Malle vero proprio sumptu profectionem instruere quam aliunde impensarum necessaria mutuari, ne alieno gravamine ad peragendum devotionis propositum uteretur. [4] Itaque seductos maiores de substituendo interim procuratore consulere coepit, non quia prudentia fallebatur, sed ne, praeteritis aliorum consiliis, suo indulsisse videretur, privatam sententiam publicae praeferendo. [5] Quo audito, principes id se consultoris optioni permittere responderunt, nec hac quidem in re de eius industria dubitaturos, cuius summam in aliis sollertiam didicissent.

Dan  12.6.5 (p. 337,14 )
[1] Tunc rex Haraldum filium, quem praestantior aetas honori tempestivum effecerat, regis partibus perfunctorie donat. [2] Skialmoni vero Candido, splendidissimae atque integerrimae dignitatis viro, cui non solum totius Sialandiae, sed etiam Rugiae vectigalis a se factae procurationem detulerat, peragendae circa Kanutum educationis officium mandat. [3] Ericum autem, obscuriore loco natum, hebetiore quoque cura complexus, minoris potentiae tutoribus applicavit. [4] Quibus dispositis, ut granditatis suae speciem consentaneo corporum habitu minueret, procerissimos quosque peregrinationis participes legit sicque alienae staturae spectaculo suae miraculum temperavit, ne singularis eius magnitudo visentibus exteris ludibrio foret. [5] Nec piger Botildae ad consectanda mariti studia animus fuit. [6] Quem quidem eodem voto, sed dividuo toro secuta, profectionis meritum pudicitia cumulavit.

Dan  12.6.6 (p. 337,26 )
[1] Sed neque Ericus patriae, quam deseruit, curam abiecit. [2] Ne enim Dani sub externo pontifice sacrorum munera celebrarent, missis ad curiam legatis, in ornamentum domesticae religionis maximi sacerdotii insigne expetendum curavit. [3] Nec eum Romanae promissionis fides fefellit. [4] Profectus enim a curia legatus, qui sacri insignis praerogativa nostrae gentis sacerdotium adornaret, cum, celeberrimis Danorum urbibus inspectis, cuncta curiosissime collustrando non minorem personarum quam civitatum respectum egisset, Lundiae ob egregios Asceri mores, tum quod ad eam e finitimis regionibus terra marique transitus abunde pateat, hunc potissimum honorem deferendum existimavit. [5] Nec solum eam Saxonica ditione eruit, sed etiam Suetiae Norvagiaeque religionis titulo magistram effecit. [6] Nec parum Dania Romanae benignitati debet, qua non solum libertatis ius, sed etiam exterarum rerum dominium assecuta est.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek