Dan
11.7.1 (p. 308,29 )
[1] Exstincto Haraldo, cui scelera Mali
cognomen adiecerant, Suenonis regnum, quod ante admodum claudicaverat,
perinde atque acerrimo hoste vacuum prosperioris fortunae gradibus
incedebat, oppressumque Daniae gubernaculum plena prosperitatis vela
solvebat.
[2] Hic cum liberalitate illustris, beneficentia celeber cunctisque
humanitatis partibus perfectissimus haberetur, etiam sacrarum aedium
condendarum ornandarumque curam intentissime edidit rudemque adhuc sacrorum
patriam ad cultiorem religionis usum perduxit.
[3] Verum hunc morum candorem sola libidinis intemperantia maculabat.
[4] Complurium namque illustrium puellarum castitate delibata, ut nullum ex
matrimonio, ita complures ex pelicibus filios sustulit.
[5] E quibus fuere cum Gormone Haraldus, cum Suenone Omundus.
[6] His accessere Ubbo et Olavus, Nicolaus, Biorno atque Benedictus,
paterno quam maxime, materno minimum sanguini respondentes.
[7] Consimilis copulae obscuritas Kanutum et Ericum, maxima patriae
ornamenta, progenuit.
[8] Sed et filia Siritha, quae postmodum Guthscalco Sclavico coniunx
accessit, in sequentibus referenda, pelice pariter orta proditur.
Dan
11.7.2 (p. 309,8 )
[1] Tandem rex animum suum, ab illecebris
luxuriae et immoderato Veneris usu retractum, genialis tori castitate
cohibere constituit.
[2] Ut ergo multorum pelicatuum experientiam licenti nuptiarum usu uniusque
matrimonii lege redimeret nec talibus ulterius cubiculis maiestatis suae
vigorem absumeret, Gutham, Suetico rege genitam, sanguine coniunctam sibi,
legitimae prolis cupiditate complexus, simulata coniugii religione collegit
eiusque coitum pro matrimonio habuit.
[3] Ita dum ad coniugalia sacra celebranda animum induxit, eorum nomine
flagitium coloravit, dumque ab uno se crimine retrahit, in aliud repente
provolvit.
[4] Sed tolerabilius, quod alieni sanguinis quam quod suae propinquitatis
copulam usurpavit, quamquam uterque huiusce Veneris usus impudicitiae
crimini sit obnoxius.
Dan
11.7.3 (p. 309,19 )
[1] Quam rem Eginus et Wilhelmus intactam
praeterire passi non sunt.
[2] Quippe regem a tam illicito thalamo frustra conantes abstrahere
monitisque dirimendi contractus perseveranter aggressi, adversum
incestuosam eius libidinem debitae reprehensionis amaritudinem
destrinxerunt.
[3] Cumque correptioni insistentes nihil se ea profecisse cognoscerent,
apud Bremensium antistitem iniustas eius nuptias accusantes, maiori
pontificio castigationis arbitrium reliquerunt.
[4] A quo cum rex per sacram ac salutarem admonitionem incesti reus
ageretur, disciplinae minas opposuit seque ferro correptionis insolentiam
repressurum edixit.
[5] Itaque vexationis impatiens plus crudelitatis suae quam sacrosancti
iuris viribus indulgendum putavit religionisque quam nuptae desertor esse
maluit.
[6] Quae res ab Hamburgensibus maritimi periculi metu ad Bremenses
pontificium transtulit.
Dan
11.7.4 (p. 309,31 )
[1] Haec volventem Wilhelmus propositum
exsequi monitis suis passus non est.
[2] Sanctitate enim consilii consentaneum furori impetum ab eius pectore
summovit maximaque doctrinae suae perseverantia studium eius a sententia
revocavit.
[3] Itaque repente sanior affectus regis animum occupavit.
[4] Saluberrimo namque praeceptoris imperio resipiscere coactus, continuo
iniusti concubitus nexum rescidit depositoque stuprosae mentis ardore
nuptam repudio summovit.
[5] Nec solum ira abstinuit, sed etiam ab illicita connubii usurpatione
mentem retraxit.
Dan
11.7.5 (p. 310,1 )
[1] Gutha quoque paternos penates repetens,
susceptis viduitatis insignibus, cum summa morum sinceritate consenuit
castitatemque votis professa virilis concubitus experientiam abdicavit et,
quia iniusto se toro maculaverat, nullum ulterius sibi iuri esse permisit.
[2] Castitatis siquidem amplexa propositum reliquum vitae tempus caelebs
exegit ingentique pudicitiae severitate illiciti concubitus noxam licentis
evitatione pensavit.
[3] Sed nec inerti otio vitam effluere passa, quotidiana consuetudine
exquisita sacrariorum ornamenta fingebat inque eandem operam continuam
ancillularum curam cogebat.
[4] Inter quae chlamydem sacerdotalem sutilibus sigillis excultam
pretiosaeque materiae impensa ac mirifici operis arte elaboratam
Roskyldensi sacrario doni nomine largita est.
[5] Alia quoque complura divini cultus insignia sacrorum usibus operata
est.
Dan
11.7.6 (p. 310,12 )
[1] Sueno vero sacrorum administratores quam
maxime conversatione probabiles contrahebat.
[2] In quibus quamquam scientiam veneraretur, morum tamen curiosius habitum
intuebatur, indignum ratus litterarum suavitati summum familiaritatis
consortium tribui.
[3] Adeo igitur honestatis scholam litterarum rudimentis praeponderare
credebat, ut in agendo clericorum delectu virtutis potius quam scientiae
elementa pensaret lateraque sua fidis quam doctis obsequiis vallare mallet.
Dan
11.7.7 (p. 310,19 )
[1] Suenonem quoque, Norvagicae regionis
virum cunctis virtutis partibus ac numeris instructissimum, sed parum iusta
notita litterarum monumenta complexum, in ius familiaritatis asciverat.
[2] Hic ex praefectura ad sacerdotium translatus, tametsi Latinae vocis
penuria premeretur, domestici sermonis opibus abundabat.
[3] Quem ceteri ingeniis suis ob virtutem, qua ipsis praestabat, a rege
praeferri videntes, perridicula imperitiae exprobratione scurriliter
cavillandum duxerunt.
[4] Rem enim divinam acturo derisus gratia affectum litura codicem
subiecerunt.
[5] Qui cum salutem regi votis libello expressis sollemni verborum
precatione debuisset exposcere, ipsum famuli nomine designaturus, vitiata
ab aemulis pagina, muli appellatione foedavit; neque enim liturae errorem
correctionis beneficio redimere noverat.
[6] Igitur circumstantes lectoris imperitiam iocabundo cachinnorum anhelitu
prosecuti, immodico ora risu solverunt, ipsoque ioci irritamento religio in
ludibrium abiit.
Dan
11.7.8 (p. 310,32 )
[1] Finita actione, rex admotum arae
libellum complexus, cum et ipsum invida manu corruptum et recentis liturae
vestigia causam inerter fusae precationis aspiceret, invidae societatis
animos detestatus, insultantium fraudem coarguit ipsosque obtrectatione
vitiosiores quam Suenonem inscitia comprobabat.
[2] Eundem quoque brevi irrisoribus suis imperitiam exprobraturum adiecit.
[3] Deinde scholam eum petere hortatus, sumptum se administraturum
promittit.
[4] Neque hac re quicquam de consueta eius familiaritate decerpsit, ne
invidiae respondisse potius quam obstitisse videretur.
Dan
11.7.9 (p. 311,3 )
[1] Profectus Sueno efficacissime liberalium
artium studiis operatus est.
[2] Quippe litterarum, quibus parum inservierat, documenta sumere cupiens,
percipiendae earum disciplinae gratia, omissa domestica, peregrinae scholae
erudiendum se dedit animumque doctrinae capacissimum excolens Latino se
sermone assuefecit.
[3] Cuius studiis abunde instructus vocabulorum vim ac summa quaeque
grammaticae rationis elementa animi docilitate percepit, abscisoque rustici
rigoris crimine, facundiam suam ingenii exercitatione politiorem effecit.
[4] Itaque flagrantissima discendi cupiditate clarum scientiae magisterium
retulit brevique morarum processu, quos imperitiae derisores habuit,
ingenii admiratores invenit.
Dan
11.7.10 (p. 311,13 )
[1] Primum inter omnes Wilhelmus apud regem
familiaritatis locum occupaverat eiusque gratiae mutua animi vicissitudine
respondebat.
[2] Etenim ab ipso ceteris impensius cultus, caritatis dignationem
singulari fide pensabat.
[3] Horum fidei rex tamquam tutissimis obsequiis latera sua cingenda
commiserat.
Dan
11.7.11 (p. 311,17 )
[1] Sed et sequens casus in antistite
severitatis pulcherrimum, in rege certissimum moderationis documentum
exhibuit.
[2] Ipse namque sacro circumcisionis pervigilio sollemni magnatum convivio
feriatus, cum quorundam principum clandestina obtrectatione parum honorate
de se habitum comperisset sermonem, occultam eorum perfidiam temulentiae
lasciviis detectam existimans, irae aculeis actus misit, qui ipsos matutino
tempore intra Trinitatis aedem oraturos confoderent, tamquam in sacris
penetralibus aptissimus humanarum cladium locus exsisteret.
[3] Itaque actum erga convivas facinus sacrilegio duplicavit ipsumque
pietatis domicilium crudelitatis officinam effecit neque loci aut temporis,
quo minus cupiditati indulgeret, respectum habuit.
Dan
11.7.12 (p. 311,27 )
[1] Quam rem antistes, templi (ut par erat)
violatione permotus, in primis dissimulanter excepit neque indignationem
suam ulla ex parte stipatoribus patefecit, opportuno vindictam tempore
praebiturus.
[2] Nam cum rem divinam pontificali more peragere debuisset, non solum
adventantem regem occurrendi veneratione excipere supersedit, sed etiam
sacrarium subire connisum a primis eius liminibus absque respectu
familiaritatis, sacerdotii insignibus ornatus, baculo, quo utebatur,
exclusit, sacrorum penatium aditu indignum iudicans, quorum religionem non
sine gravi pacis rubore civili sanguine maculasset, suppressoque dignitatis
nomine, non regem eum, sed humani cruoris carnificem appellabat.
[3] Nec reum obiurgasse contentus, aculeum virgae eius pectori infixit
armatumque duritia animum imperati parricidii paenitere perdocuit.
Dan
11.7.13 (p. 312,3 )
[1] Enimvero privatae societati publicae
religionis verecundiam praetulit, non ignarus alia esse familiaritatis
officia, alia sacerdotii iura, quibus servorum aeque ac dominorum neque
ingenuorum parcius quam ignobilium flagitia vindicari par est.
[2] Cumque abunde foret repulsam egisse, etiam exsecrationem adiecit nec
dubitavit in praesentem damnationis quoque proferre sententiam.
[3] Itaque mirifica audacia dubium reliquit, fortius illum manune an voce
pulsaverit, quem gravibus admodum contumeliis proculcatum prius linguae,
deinde dextrae repulsa multavit inque pectore, quo virtutem ante coluerat,
vitium contudit.
[4] Neque enim in tam evidenti scelere longum ultionis tempus exspectandum
putavit, facilius origini atque incunabulis culpae quam ulterioribus eius
incrementis occurrendum existimans, ne mora alitum crimen diuturnitatis
tractu convalesceret.
[5] Igitur ut regem impotentiae et temeritatis incursus transversum in
facinus egit, ita antistitem ad exercendam vindictam profecta a religionis
aemulatione severitas concitavit.
[6] Enimvero fortiter vindicata religione et debitam ordini suo fidem et
alienae temeritati salutarem reddidit disciplinam.
[7] Ne enim sollemnium officiorum tutelam omittere videretur, veluti
indulgentiae oblitus severitatem exercuit neque sanctitatis inimico amicus
exsistere aut assentatoris potius quam pontificis partes praesentare
sustinuit.
[8] Ceterum specie hostem, re vera amicum exhibuit, quia fida concordiae
pignora ac sincera familiaritatis stipendia potius iusti rigoris quam
iniqui favoris examine ponderabat.
[9] Quapropter mansuetissimum ingenium suum, deposita ad tempus clementia,
austeritati subiecit meritoque ad firmandam religionis disciplinam aliquid
a crudelitate sibi paulisper mutuandum putavit.
Dan
11.7.14 (p. 312,26 )
[1] Quamobrem infesto militum concursu
petitus, applicatos cervici suae gladios animi firmitate contempsit
tantumque se in despiciendis periculis gessit, quantum egerat in
provocandis.
[2] Tanto animi robore praeditus tamque generosi spiritus abundantia
instructus, divinae caritatis munimento superior humani timoris viribus
apparuit.
[3] Cuius rex inhibita nece, cum eum non temeraria offensa, sed publicae
severitatis fiducia concitatum animadverteret, conscientiae rubore perfusus
scelerisque quam repulsae pudore aegrior, continuo regiam repetit
quietamque frontem contumeliose correptus exhibuit nec ipsa quidem
generosae indignationis verba invitus audivit.
Dan
11.7.15 (p. 313,1 )
[1] Deinde regia veste deposita, obsoletam
accepit maeroremque deformitate cultus quam splendore contumaciam testari
maluit.
[2] Neque enim, tam tristi pontificis sententia perculsus, regalis
magnificentiae cultum gestare sustinuit, sed, abiectis regiae maiestatis
insignibus, insigne paenitentiae sagulum sumpsit.
[3] Quin etiam simul cum veste potentiam exuit atque ex sacrilego tyranno
fidus sacrorum venerator evasit.
[4] Siquidem nudatis pedibus ad atrium regressus, in eius se aditu
prostravit terramque suppliciter osculatus dolorem, qui ex contumelia
acerrimus infligi solet, verecundia ac moderatione compressit.
[5] Neque enim continuo repulsae vindicem egit, sed pudore ac paenitentia
culpam cruenti imperii redemit.
Dan
11.7.16 (p. 313,11 )
[1] Exsulasse huius animum in nequitia, non
habitasse credimus, quem ut primo temeritas transversum in facinus egit,
ita postmodum aequissima moderationis temperies rexit.
[2] Quanta enim mansuetudine pectus eius instructum fuisse putemus, qui
pontificem palam severissimis sacerdotii viribus adversum se usum non solum
impunitate donare, sed etiam humillima veniae petitione venerari sustinuit
gratiamque tam pudoris patrocinio quam paenitentiae beneficio meruit?
[3] Divina siquidem obsequio, non viribus propitianda noverat, ideoque
atrocitatem sceleris verecunda maeroris acerbitate pensabat.
[4] Quin etiam parvulo pudoris irritamento magnopere confusus, excitatam
ignominia virtutem rubori imperare coegit, quantumque violentia religioni
crudeliter imperando incusserat, tantum venerationis vehementer animo
contusus exsolvit.
Dan
11.7.17 (p. 313,22 )
[1] Sed dum taliter se gerit, inusitatam
sacerdotalis auxilii clementiam expertus est.
[2] Interea antistes, inchoamento psallendi facto primaque concentus parte
edita, cum Graecae precationi sollemnem rite Gloriam subnectere debuisset,
ex stipatoribus supplicem foribus regem adesse cognoscit.
[3] Igitur, cessato cantu cleroque conticere iusso, fores repetens, cum
regem, quid ita se gereret, percontatus fuisset, atque ille, criminis
confessione facta, religioni sese satisfacturum promittens sacerdotalis
subsidii veniam postulasset, continuo, exsecratione remissa, iacentem
amplexus, abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus, et cultum et
animum regium resumere iussit, non licere inquiens privatum maerorem
publicis interesse tripudiis.
[4] Neque enim eum humiliorem dignitate sua vultum gerentem aut supplicem
liminibus advolutum intueri sustinuit, sed benignioribus verbis recreatum
pristinam vestem, qua maiestatem suam concinniorem efficeret, corpori
reponere cultioremque progredi iubet, satis graves eum poenas religioni
dedisse ratus, qui se tam demisse agere tamque suppliciter prosternere
sustinuisset.
[5] Deinde imperatis paenitentiae rebus, cantores, quorum frequentia
sollemnitas agebatur, in occursum eius, quo ornatius reciperetur, procedere
iussit statimque venerabiliter exceptum, cunctis laetitia ovantibus, ad
aram usque perduxit.
[6] Ita prioris violentiae speciem honesto comitatis genere temperavit
repulsaeque deformitatem specioso pensavit obsequio.
Dan
11.7.18 (p. 314,5 )
[1] Nec minus in paenitentia venerationis
quam austeritatis in admisso reposuit.
[2] Quin etiam adhuc maerenti sollicitudinem detraxit, fiduciam adiecit
privataeque tristitiae salebram publica gratulatione discussit.
[3] Itaque quod impotentis viri scelere pollutum fuerat, religiosa
severitate expiatum est.
[4] Sed et populus maximo plausu tam spectatam in rege verecundiam
comprobabat, plus paenitentia pium quam imperio scelestum evasisse
confessus.
[5] Peregerat iam pontifex severi ac pii vindicis partes, in quo eodem
rigoris et clementiae experimento se gessit nec parcius veniam quam
vindictam exhibuit.
[6] Quippe cuius contumaciam severe repulit, indulgenter modestiam coluit
sicque pietate iustitiam contemperavit, ut nec sperneret supplicem nec
reciperet insolentem.
[7] Qua in re paterni affectus habitum plenissime repraesentavit, quod
parentis more correptionem blanditiis subsecutus est neque aut elatum
amplecti aut demissum aspernari sustinuit.
Dan
11.7.19 (p. 314,18 )
[1] Post haec omissa altaris sacra
repetens, summo patri regiae expiationis Gloriam succinit, eoque serenius
gaudium subiit, quo taetrior luctus causa praecessit.
[2] Rex ipse biduum quiete peragens, tertio demum die regio cultu ornatus
inter ipsa missae sacra excelsam aedis partem conscendit, silentioque per
praeconem venerabiliter facto, coram omnibus semet gravissima accusatione
perstrinxit, acerbum religioni vulnus inflixisse confessus.
[3] Deinde collaudata antistitis indulgentia, quod tanto crimini tam
repente ignoverit seque iussu, etsi non manu, reum celerrime sacrorum
usibus restituerit, pro tam cruenti imperii expiatione muneris loco
Stefnicae provinciae dimidium aris a se conferri publicat.
[4] Nec erubuit multorum auribus singularem flagitii sui committere
notionem.
Dan
11.7.20 (p. 314,29 )
[1] Ea res inextricabilem regni
sacerdotiique concordiam operata est.
[2] Quippe rex non solum antistitem in eodem amicitiae gradu habuit, sed
etiam maioribus dignitatis incrementis donavit, plus officiis eius ad
gratiam quam contumeliis ad iracundiam concitatus, quem non privata ira,
sed publicae religionis iniuria adversum se provocatum videbat.
[3] Hic enim mirificam illius severitatem, ille sanctissimam huius
moderationem benevolentiae constantia prosequebatur.
[4] Sed et uterque quotidianis votis, ne tantae animorum concordiae
dividuum fati tempus intercederet, exoptabat.
[5] Itaque summae venerationis officia certatim mutuis sibi studiis
impendebant adeoque eximiam societatis fidem honoris vicissitudine
nutriebant, ut potius inter eos amicitiae paritas quam superioris ad
inferiorem familiaritas cerneretur.