link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.21.1 (p. 300,8 )
[1] Interea Sueno Estrithae filius, exspectato apud Angliam Kanuto, quo plenius incolis ausum defectionis excuteret, militiam praesidiis sparsit, ne libera munimentorum occupatione suspectas Anglorum vires armaret. [2] Ut autem Norvagiensibus mortis Kanuti nuntius affuit, continuo pudore externi obsequii Danicum detrectantes imperium, ad Olavi filium Magnum, cui bonitas sua cognomini erat, deficiunt eique regnum imponunt. [3] Quippe specata patris sanctitas popularium ei favorem conciliaverat. [4] Neque enim parenti gratiam impendisse contenti, in filium quoque favorem extenderant.

Dan  10.21.2 (p. 300,17 )
[1] Interea Kanutus, haud levius Norvagicae perfidiae quam paterni fati rumore perculsus, vereri coepit, ne, si finitimorum bello intenderet, ex dilatione rerum Anglia per absentiam careret, ideoque minoris regni defectionem tolerare quam maiori consimilis ausus locum tribuere consultius duxit, leviori malo solam gravioris formidinem praeponderare iudicans. [2] Itaque dissimulata iniuriarum offensa, condicione defectorem aggreditur, iureiurando pactus eius, qui prior decederet, superstiti regnum esse cessurum, ne priscam regnandi consuetudinem nova regnorum partitio laceraret rerumque quondam iunctarum dividuam efficeret summam. [3] Adeo enim Daniam Norvagiamque unius esse regiminis affectabat, ut alteram alteri subici quam utramque separatim regnum gerere praeoptaret patriaeque exteros imperitare quam patriam sine exteris imperium gerere mallet. [4] Quae nimirum condicio eo stoliditati propior, quo fortunae subiectior, alterutri aut splendidum imperium aut sordidam paritura fuerat servitutem. [5] In hanc pacti fidem utraque pars sacramento convenit.

Dan  10.21.3 (p. 300,31 )
[1] Deinde Angliam profectus, cum cuncta Suenonis industria pace plenissima comperisset, Eduardum fratrem, quem eiusdem nominis pater ex Immae matrimonio sustulit, in regni societatem asciscit, non quod fraterno illum affectu coleret, sed ut eius ambitionem munificentia ac liberalitate praecurreret regnique parte potitum totum cupere prohiberet. [2] Itaque non tam veneratione carum quam popularium ambitione paternique generis auctoritate suspectum consortem imperii facit. [3] Verum Eduardo humilior origine animus fuit; siquidem obtusi admodum cordis obscuriorem indolis experientiam praebuit. [4] Kanutus, cum biennio regnasset, defungitur.

Dan  10.21.4 (p. 301,3 )
[1] Cuius Sueno propinquitate fisus, relictis apud Angliam praesidiis, Daniam navigatione contendit, retinendae insulae spem non solum in Godowini filiis, quibus sanguine admodum coniunctus fuerat, reponens, sed etiam ex ipsa consortis sui stoliditate desidiaque praesumens. [2] Quod audiens Magnus Daniam, perinde ac sibi mutuae pactionis lege debitam ipsiusque Kanuti testamento legatam, aequis popularium animis occupat Suenonique cognationis rationem edenti pristinam foederis condicionem opponit. [3] Nec dubitavit alienissimum sibi sanguinis iure regnum legati titulo postulare. [4] Sed et Dani, pacti, cui se sacramento obligaverant, ratione permoti, constantius religioni quam familiaritati fidem praestandam putabant ideoque, facta competitorum aestimatione, alienum domestico praetulerunt, curiosius foederis pignus quam debitam regno prosapiam intuentes fideique suae quam patriae respectui propiores. [5] Igitur alienigenae partes religioso favore complexi, praeterita Kanuti familia, regum suorum sanguinem repulsae deformitate confundere quam iurisiurandi vinculum perrumpere maluerunt, suffragiorum iura non adulationis, sed fidei intuitu ponderantes seque plus religioni quam regno debere confessi. [6] Adeo promissionem suam sequestram periurii fieri noluerunt. [7] Quanti igitur roboris fuisse tunc inter cives iustitiam credimus, cum inter diversae nationis viros tantum virium possedisse cernamus! [8] Et utinam adultae iam religioni ea apud nostros vis auctoritasque constaret, quam inter antiquos tenera atque enervis habuerat!

Dan  10.21.5 (p. 301,24 )
[1] Contra Sueno, subiectam stoliditati condicionem reputans, temerarium consobrini pactum nequicquam rescindere cupiebat, perquam stultum argumentando, quibus ante imperitassent, obsequi, inque unius iuramenti imprudentia communem deponere libertatem atque ex fulgenti imperio repente in humillimam concedere servitutem. [2] Sed religiosa popularium sententia superabat, quorum arbitrio pacti, non sanguinis, habitus aestimabatur.

Dan  10.21.6 (p. 301,30 )
[1] Verum ut Magni votis Danica fides respondit, ita Suenonis credulitatem Anglica perfidia circumventam oppressit. [2] Nam post eius ab Anglia profectionem Godowini filius Haraldus, spe improba totius Angliae regnum complexus, participato cum incolis consilio, Danicum, ut erat per praesidia distributus, exercitum compluribus separatim vicis uno eodemque tempore magnifico conviviorum apparatu per obsequii simulationem excipi iussit, meroque ac somno sopitum noctu per insidias trucidandum curavit. [3] Ea nox parvulo temporis momento vetustam Danorum dominationem diuque maiorum virtute elaboratum finivit imperium. [4] Sed neque id postera nostris fortuna restituit. [5] Ita Anglia dominandi ius ignavia perditum scelere recuperavit.

Dan  10.21.7 (p. 302,3 )
[1] Igitur Haraldus, Danicae oppressionis simulque domesticae libertatis auctor, Eduardo summam, facta non animi eius, sed sanguinis aestimatione, permittit, quatenus ille nominis, ipse rerum usurpatione regnaret et, quo nobilitate pervenire non posset, potentia vallatus assurgeret. [2] Eduardus vero, sola generis auctoritate, non prudentiae ratione munitus, vano maiestatis obtentu pravorum ingenia maiorumque petulantiam nutriebat, titulo rex patriae, condicione miserabilis procerum verna, contentus, quod alii fructum, ipse umbram tantum ac speciem occupasset. [3] Ita Anglorum inter se summam, nomen atque potentiam diviserunt, titulique ius ac rerum dominium veluti diversis ab invicem gradibus differebant. [4] Sed nec Haraldus alienum specie regnum gessisse contentus, propriam claritatis imaginem affectabat. [5] Igitur Euardo ipsum quoque nuncupationis decus invidit, omniaque regni insignia in se ipsum transferre conatus, cupiditati aditum scelere petivit, occisoque rege, tituli, qui solus sibi deesse videbatur, gloriam occupavit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek