link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

| Indhold | -1

Ludvig Holberg (1684-1754), Niels Klim (latin, 1741), 17


ADDITAMENTUM ABELINI

| Indhold | Dansk | [§ 1] Vitam protraxit Nicolaus Klimius usque ad annum 1695. Interea temporis integritate, ac morum sanctitate omnes sibi devinctos reddidit. Succensuit illi tantum per intervalla Pastor Templi Crucis, ob nimiam gravitatem, quam e fastu ac supercilio venire autumabat. Ego vero, cui fata viri erant perspecta, mirabar potius modestiam, humilitatem, ac patientiam, qua tot Imperiorum Monarcha ignobili adeo munere sit functus. At apud alios, quibus stupenda huius viri metamorphosis incognita erat, superbiae notam penitus effugere nequibat.

| Indhold | Dansk | [§ 2] Solebat statis anni temporibus, dum vires permitterent, montem ascendere, ibique cavernam istam, unde emerserat, avide intueri. Et notarunt amici, madente lacrymis vultu ac tumidis oculis inde eum redire solitum, integrumque mox diem in museo solum, et a commercio omnium remotum delituisse. Uxor somniantem quoque de exercitibus terrestribus ac navalibus locutum testabatur. Mentis avocatio eo usque progrediebatur, ut Provinciae Bergensis Praefectum semel ad se illico venire iusserit.

| Indhold | Dansk | [§ 3] Has animi turbas a nimio studendi ardore fluere iudicans uxor, de sanitate eius, quam dubiam suspicabatur, valde anxia erat. Bibliotheca eius maximam partem e libris politicis constabat, et cum eiusmodi librorum apparatus aedituo parum convenire crederetur, eo quoque nomine reprehensus a nonnullis fuit. Itinerarii huius, propria auctoris manu exarati, unicum tantum exemplar, quod in custodia mea asservatur, exstat. Saepe typis hoc opus evulgare molientem variae praegnantes causae a consilio avocarunt. FINIS