Caput XIII: Primordia Quintae Monarchiae
| Indhold | Dansk | [§ 1] Ex eo tempore totus in eo eram, ut regioni huic novam formam darem et iuventutem in re militari erudirem.
| Indhold | Dansk | [§ 2] Et cum eodem tempore, Tanachitae novam invasionem meditarentur, ob dilationem annui tributi, cuius solutionem frustra urserant, rogatu Imperatoris, cum novo equitatu, cui pedestris exercitus addebatur, hostibus obviam ivi. Copias pedestres hastis armaveram ac iaculis, quibus eminus cum Tanachitis pugnarent: nam brevibus tantum gladiis, aut pugionibus, adhuc usi fuerant Quamitae; quam ob causam cominus semper cum ferocissimis hostibus, qui corporis viribus valentiores erant, impari semper marte congressi fuerant.
| Indhold | Dansk | [§ 3] Dux exercitus iam constitutus, cum animadverterem, Tanachitas haud procul ab imperii nostri finibus paratos stare, copias in eosdem duxi. Inopinati exercitus adspectu commoti Tanachitae, aliquamdiu substiterunt: nostri vero ulterius progressi, quam primum ad teli iactum ventum esset, hastas ac iacula vibrarunt, ac ita pugnando, ingentem hostium stragem ediderunt. Animum tamen non despondebant hostes, sed ingenti impetu in pedites nostros ferebantur: at, cum latera eorum invaderet novus equitatus, desertis ordinibus, in fugam se coniiciebant, adeo, ut impetus hic totius praelii fortunam traxerit. Magna tunc hostium fit caedes, et Dux exercitus Tanachitici, una cum viginti nobilibus tigribus, vivus capitur, Quamam in triumphum ducendus.
| Indhold | Dansk | [§ 4] Vix exprimi potest, quantam laetitiam insignis haec victoria per totum imperium excitaverit: nam in prioribus bellis vulgo succubuerant Quamitae, et non nisi iniquissimis conditionibus pacem emendicaverant. Iussit mox Imperator, captivos, pro more, ad capitale supplicium abstrahi: ego vero morem hunc detestatus, in custodia servandos suasi, quieturos iudicans Tanachitas, quibuscum pro tempore nec pax, nec bellum erat, donec viderent, quid de captivis statueretur: porro indicabam, opus mihi esse induciis, ut alia, quae meditatus eram, exsecutioni darem.
| Indhold | Dansk | [§ 5] Animadverteram, nitri feracissimas has terras, ingentemque iam dudum nitri vim coacervaveram, ex quo pulverem pyrium conficerem. Nemini tamen, nisi soli imperatori, consilium detexeram, cum illius auctoritate mihi opus esset, ad officinas instituendas, in quibus tubi, aliaque id genus tela cuderentur. Et sperabam, hisce instrumentis omnes imperii huius hostes brevi debellari posse. Postquam aliquot centena sclopetorum, una cum glandibus confici curaveram, publicum commenti mei specimen edidi summo cum omnium stupore. Certus mox militum numerus huic militiae generi adscriptus, in sclopetis rite tractandis assidue exercetur. Facto hoc experimento, et sclopetariis probe exercitatis, ab imperatore proclamor Iachal, sive totius excercitus Dux, cui dicto obedientes essent omnes legionum, cohortium, ac turmarum Praefecti.
| Indhold | Dansk | [§ 6] Dum haec aguntur, cum duce Tanachitarum, Tomopoloko, cuius integritas in familiaris amicitiae adduxit iura, crebra habui colloquia, exploraturus statum, indolem, et mores istius gentis. Comperiebam non sine admiratione, prudentem eum esse, bene moratum, ac in literis probe instructum: audiebam, in terra Tanachitica literas et artes non perfunctorie coli: indicabat porro, versus orientem populum esse bellicosissimum, propter quem perpetuo excubias agere cogebantur Tanachitae. Incolae quidem exiguae erant staturae, ac viribus corporum Tanachitis longe inferiores, at iudicio pollebant, ac dexteritate iaculandi, eamque ob causam saepe ad pacem petendam compulerant Tanachitas. Didici mox, gentem istam compositam esse e felibus, eandemque inter totius firmamenti incolas, prudentia politica, ac vi iudicandi esse spectabilem.
| Indhold | Dansk | [§ 7] Ego sane non sine aegritudine animi audiebam, sapientiam, literas, ac morum urbanitatem in cunctis subterranei huius orbis creaturis inveniri, solos vero homines, nempe Quamitas, barbaros esse ac incultos. At sperabam, brevi cessaturum hoc opprobrium, ac Quamitas imperium istud, quod hominibus natura in caetera animalia concessit, recuperaturos.
| Indhold | Dansk | [§ 8] Post novissimam stragem diu quieti manserant Tanachitae: at, cum per speculatores explorassent indolem ac statum novi equitatus, quod scilicet Centauri isti, qui tantum nuper terrorem incusserant, nil aliud essent, quam domiti ac exercitati equi, animos obfirmant, novasque copias contrahunt, quas ipse Tanachitarum Rex contra Quamitas ducit. Totus exercitus constabat e vicies millenis tigribus, cunctis veteranis, exceptis duabus legionibus, quae nuper conductae erant. At, subitarii hi milites nomina verius erant quam auxilia.
| Indhold | Dansk | [§ 9] Hi omnes, spe victoriae inflati, Quamitico imperio ex integro infesta signa inferunt. Obviam eunt nostri pedites duodecies mille, inter quos sexcenti erant sclopetarii, equites vero quater mille. Et cum de successu pugnae non dubitarem, ne debita victoriae gloria defraudaretur Imperator, exorabam senem, ut ipse copiis praeesset. Ea modestiae simulatione nihil existimationi meae detractum est, cum totus exercitus me, tanquam verum ductorem, aspiceret. Consultum mox duxi, a primo impetu sclopetarios arcere, periculum facturus, ecquid absque iisdem, solo equitatu, victoria parari posset. At consilium istud impendio mihi stetit. Nam Tanachitae tanta ferocia pedites nostros aggressi sunt, ut fugam eosdem arripere cogerent. Impetum quoque equitatus dum fortiter sustinent, neutro diu inclinatur pugna adeo, ut nunquam acrius pugnatum.
| Indhold | Dansk | [§ 10] | Indhold | Dansk | [§ 11] Ita fusis ac profligatis hostibus, regionem Tanachin victor exercitus intrans, post aliquot dierum iter ad metropolin castra posuit. Tantus tunc terror animos omnium occupaverat, ut, quamvis oppidum situ, moenibus, ac munimentis validum esset ac instructum, reque cibaria copiosum, supplex tamen obviam processerit magistratus, claves urbis victoribus offerens. Urbem non minus amplitudo quam platearum, ac aedificiorum nitor commendabat. Et sane mirum erat, Quamitas, gentibus adeo excultis undiquaque cinctos, in ista caligine tam diu desidere potuisse. At, idem illis accidisse credo, quod populis nonnullis, qui, rerum exoticarum securi, domestica sola extollunt, ideoque ab aliorum commercio remoti, semper in eodem luto haerent, id quod exemplis gentium quarundam Europaearum facile evinci potest.
| Indhold | Dansk | [§ 12] Ab insigni hac clade novam epocham statuunt Tanachitae: et, cum pugna haec decretoria secundum eorundem computationem habita fuerit die tertio mensis Torul, diem hunc inter atros numerant. Eodem anni tempore, mense scilicet Torul, ab hac firmamenti regione, maxime remotus est planeta Nazar, cuius circa solem subterraneum cursus tempora ordinat, ac anni tempestates discriminat. Volvitur etiam circa solem totum firmamentum: at, cum motus planetae sit velocior, decrescere et augeri videtur Nazar, prout huic vel illi hemisphaerio propior est. Ex huius planetae diminutione et incremento, item ex eclipsibus solaribus, sumuntur astronomicae observationes. Calendaria Tanachitica semel per otium examinata, concinna atque optime digesta mihi sunt visa.
| Indhold | Dansk | [§ 13] Expugnationem regiae urbis totius regni deditio secuta est, adeo, ut contemptus iste, quo huc usque notati fuerant Quamitae, in gloriam sit versus, et imperium Quamiticum, devictae huius gentis accessione, duplo fere potentius evaserit. Igitur, cum felicitatem hanc, prudentiae ac industriae meae, acceptam omnes ferrent, veneratio, quam erga me iam dudum conceperant, in divinum fere cultum abiit. Subiugata Tanachitica gente, et praesidiis, quibus populus ferox ac bellicosus in officio contineretur, passim urbibus impositis, telam, quam exorsus eram, pertexere, ac barbariem, qua adhuc torpuerant Quamitae, penitus, exstirpare conabar.
| Indhold | Dansk | [§ 14] Artium tamen liberalium studium mox introducere arduum erat: nam, quod ego ipse in Europa didiceram, nempe linguam latinam, et centones quosdam linguae graecae, nullius hic usus esset. Hinc ab hostili terra, scilicet Tanachitica, duodecim literatissimas tigres, arcessere cogor. Professores hi primi constituti, iubentur Universitatem fundare, ad exemplar Scholarum suae gentis. Porro bibliothecam regiam Tanachiticam, Quamam transferri iubeo. Statutum tamen animo erat, quam primum in literis eum Quamitae fecissent progressum, ut proprio cortice natare possent, advenas hos rursus dimittere.
| Indhold | Dansk | [§ 15] Avidus eram regiam bibliothecam Tanachiticam inspiciendi, quoniam a captivo Duce Tomopoloko didiceram, inter eiusdem bibliothecae codices manuscriptos asservari librum, compositum ab autore, qui in nostro orbe versatus fuerat, eiusdemque varias regiones, in primis Europaeas, descripserat, istiusque operis compotes factos fuisse Tanachitas, dum in regione remota bellum gesserant: suppressum tamen esse nomen autoris, nec adhuc sciri, cuias esset, aut qui in loca superterranea esset delatus.
| Indhold | Dansk | [§ 16] Perspectis libris, verum esse, quod de hoc scripto mihi narraverat Tomopoloko, comperiebam, ideoque candide illi genus meum et patriam detegebam, testatus, id ipsum Quamitis me initio adventus mei indicasse, at narrationi nullam fidem habuisse stupidissimos homines, qui potius legatum me solis crediderant, ac in eo errore adhuc tenaciter persistere. Addidi porro, cum nefas ducerem, vanum adeo titulum diutius retinere, decrevisse me tandem, veram nascendi sortem omnibus aperire, qua ingenua confessione nil detrimenti existimationem meam passuram iudicabam, maxime cum sperarem, quod e libri huius lectione omnibus innotesceret, quantum caeteris mortalibus virtute ac prudentia, praestent Europaei.
| Indhold | Dansk | [§ 17] Displicuit consilium viro prudentissimo, mentemque suam his verbis patefecit: Necesse est, inquit, Serenissime Heros! ut prius inspicias librum, cuius lectio te forsitan a consilio isto dimovebit; nam, aut mendax sit autor, aut stultis ac ineptis moribus sint superterranei, legesque ac instituta sectentur, risu potius quam veneratione digna; perlecto vero opere, quod lubitum erit, facias: moneo tantum, ne titulum temere abiicias, qui tantam venerationem animis Quamitarum impressit. Ad mortales enim in officio continendos, nihil est efficacius opinione ista, quam de natura ac splendidis natalibus concipit vulgus,
| Indhold | Dansk | [§ 18] Consilium istud secutus, interprete Tomopoloko, librum perlegere decrevi. Titulus operis est: ITINERARIUM TANIANI (quod nomen creditur fictum) SUPER TERRAM, sive DESCRIPTIO REGIONUM AC TERRARUM, MAXIME VERO EUROPAEARUM. At cum liber iste diutino situ squalidus iniuriaque temporis valde esset mutilatus, istud, cuius noscendi maximo ducebar studio, scilicet, qua via ad nos ascenderit, et rursus, quomodo ad inferos redierit, desiderabatur.
| Indhold | Dansk | [§ 19] Contenta huius operis haec sunt:
FRAGMENTA ITINERARII TANIANI SUPER TERRAM EX INTERPRETATIONE TANACHITICI DUCIS, PERILLUSTRIS, STRENUI AC GENEROSI DOMINI TOMOPOLOKI.
| Indhold | Dansk | [§ 20] *** Regio haec (scilicet Germania) dicitur Imperium Romanum: sed solus est titulus, cum monarchia Romana aliquot abhinc saeculis plane sit exstincta. Lingua, qua utuntur Germani, haud facile intelligitur, ob perversum styli ordinem; nam quod prius in aliis linguis solet esse, hic ponitur posterius, adeo, ut nihil intelligas, antequam ad finem paginae perveneris. Forma regiminis est valde paradoxa. Credunt Germani, se Regem habere, et tamen nullum habent: dicitur Germania unum imperium esse, et tamen in varios separatos principatus est discerpta, qui omnes sui iuris sunt, adeo, ut alter alteri saepe bellum legitimum inferat. Regnum dicitur semper augustum, quamvis interdum valde diminuatur: sanctum, absque ulla sanctitate: invictum, licet vicinorum vexationibus saepe expositum. Nec minus stupenda sunt gentis iura ac privilegia, cum multi iuribus gaudeant, quorum exercitium interdicitur. Infiniti editi sunt commentarii in statum imperii Germanici, at, in re adeo intricata commentatores nil adhuc profecerunt: nam ****
| Indhold | Dansk | [§ 21] ** huius Regni (scilicet Galliae) metropolis, quae amplissima est et dicitur Lutetia, potest quodammodo totius Europae caput vocari; nam certam exercet iurisdictionem in caeteros Europae populos: exempli gratia ius habet iisdem regulas vivendi, ac vestium formas praescribendi, adeo, ut nullum vestimenti genus tam ridiculum sit ac incommodum, quin ad idem, modo Lutetiae incolis placuerit, omnes aliae gentes adstringantur. Quomodo vero, aut quando ius istud acquisiverint Parisini, me latet. Didici tamen, ad alias res imperium istud non extendi; nam gentes aliae Europaeae saepe bella gerunt cum Gallis, iisdemque duras nonnunquam pacis conditiones extorquent: at servitus ista circa vestitus ac vivendi modos perennis est, adeo, ut, quicquid in ea re comminiscitur Lutetia, ad eiusdem observationem tota Europa sancte teneatur. Celeritate apprehensionis, novitatis studio, ac ingenii fertilitate Martinianis admodum similes sunt Parisini.
| Indhold | Dansk | [§ 22] *** Relicta Bononia, Romam proficiscimur. Paret haec urbs sacerdoti, qui, quamvis regnum illius valde sit angustum, Regum tamen ac principum Europaeorum potentissimus habetur. Nam, cum alii Principes tantum in corpora subditorum ac bona eorundem dominantur, hic et animas perdere potest. Credunt vulgo Europaei, claves coelorum apud hunc sacerdotem custodiri. Avidus eram tanti palladii videndi, at operam perdidi; nam quamnam habeant formam, et in quo scrinio asserventur, adhuc quaero. Iura, quae exercet, non solum in proprios subditos, sed etiam in totum genus humanum, haec praecipue sunt, ut, quos Deus damnat, absolvere, quosve absolvit, damnare possit: enormis sane autoritas! quam subterranei nostri in neminem mortalem cadere posse iurarent. At, facile est Europaeis pro lubitu imponere, ac absurdissima commenta iisdem obtrudere, quamvis se solos sapere credant, eaque persuasione inflati reliquos mortales, quorum mores barbari illis sunt, cum supercilio intuentur. Ego sane mores, consuetudines, ac instituta subterraneorum nostrorum tueri nolo. Afferam tantum mores et consuetudines nonnullas Europaeorum, e quibus patebit, quam immerito aliarum gentium instituta vellicent.
| Indhold | Dansk | [§ 23] Usu passim in Europa receptum est, capillos, ac vestes frugibus terrae in farinam tritis, quas in alimentum hominibus dat natura, aspergere. Farina haec vulgo dicitur Pulvis (Poudre), quam magno labore ac cura, quavis vespera everriculo excutiunt, ut novam farinae portionem ex integro disseminent. Alia consuetudo, quae non minus ridicula mihi visa est, haec erat: Operculis sive pileis utuntur, quibus capita adversus vim frigoris muniant, at ista capitum opercula vulgo sub brachiis, etiam tempore hyberno, gestant, id quod aeque ridiculum mihi videbatur, ac si quem vidissem tunicam, vel femoralia manu per urbem portantem, corpore, cui ista velamenta paraverat, iniuriae aëris exposito.
| Indhold | Dansk | [§ 24] Sacra Europaeorum dogmata sana sunt ac rectae rationi convenientia. Libri, quibus credenda ac facienda continentur, iubent diurna nocturnaque manu eosdem versare, ac verum eorundem sensum scrutando elicere: suadent porro indulgentiam in errantes, ac infirmos: at, si quis rem aliter capit, quam maxima civium pars, carcere, flagellis, ac nonnunquam ignis supplicio, ob istam iudicii imbecillitatem, punitur. Hoc idem mihi videbatur, ac strabonem sive lippum fustibus caedere, ob id solum, quod obiecta, quae mihi quadrata, illi rotunda apparerent. Didici, hanc ob causam, aliquot hominum millia, iussu Magistratus, iugulata aut combusta.
| Indhold | Dansk | [§ 25] In plerisque urbibus ac vicis reperies homines, locis conspicuis stantes, ac peccata, quae ipsi quotidie exercent, in aliis severe notantes, id quod idem esset, ac si ebrium vidissem in ebrietatem declamantem.
| Indhold | Dansk | [§ 26] Qui gibbosus, curvus, aut claudus hic nascitur, titulum optime formati (Wohlgebohren) ambit: qui sordidos habet natales, titulum nobili loco nati (Edelgebohren) captat. Id quod non minus absurdum, ac si pumilio gigas, aut senex iuvenis vocari vellet.
| Indhold | Dansk | [§ 27] In civitatibus maioribus passim consuetudo invaluit, ut post prandium ad compotationem iusculi nigri, e fabis combustis confecti, invitentur amici. Iusculum hoc vulgo dicitur Caff‚e. Ad loca compotationis trahuntur a duabus robustissimis feris, inclusi pyxidi quatuor rotis impositae: nam parum honestum Europaeis existimatur pedibus incedere.
| Indhold | Dansk | [§ 28] Primo anni die morbo, qui nobis subterraneis ignotus est, corripiuntur Europaei. Symptomata huius morbi sunt animorum mirae turbae ac procellae: nam nemo eodem die uno se loco diu continere potest. Currunt tunc quasi lymphati ab una domo ad aliam, nescii ipsi, quem in finem. Morbus hic nonnullos quatuordecim integros dies tenet. Tandem vero continuo cursu fatigati et exhausti, ad se redeunt, et pristinae sanitati restituuntur.
| Indhold | Dansk | [§ 29] Cum innumeri sint animi morbi, quihus Europaei vexantur, innumera quoque reperta sunt medicamina. Nonnullos invadit dirus ardor, ita per urbem ambulandi, ut sinistra eorum latera dextris aliorum lateribus obvertantur. Quo propius septentrionem accedas, eo maiorem huius morbi vim reperies: unde patet, ex aëris intemperie nasci istud malum. Tollitur morbus chartis signatis, quibus characteres nonnulli imprimuntur. Chartas has dum tanquam talismannos gestant aegri, sensim resipiscunt. Alia rabies depelli solet sonitu tintinnabulorum, sive campanarum. Ad harum strepitum turbae animorum sistuntur, ac aestus animorum defervet. At medicina haec exiguae durationis est: nam post duas horas redit ac ingravescit malum.
| Indhold | Dansk | [§ 30] In Italia, Gallia et Hispania tempore hyemali infrenis passim furor aliquot septimanas grassatur. Furor hic sistitur cineris aspersione in aegrotorum frontes. In septentrionali tamen Europae parte, cineris huius nulla virtus: solo igitur naturae beneficio curantur boreales.
| Indhold | Dansk | [§ 31] Plerique Europaei ter vel quater quovis anno, testibus adhibitis, ineunt cum Deo pactum solenne, mox rumpendum, quod vocant Communionem, adeo, ut videantur eum solum in finem pacisci, ut monstrent, statutum sibi esse, ter vel quater quotannis pacta violare.
| Indhold | Dansk | [§ 32] Cum crimina confitentur, et misericordiam Dei implorant, certa verborum caesura, ac modis musicis id vulgo fieri solet: adhibentur nonnunquam tibiae, tubae, ac tympana, pro magnitudine criminis, cuius poenam modulando deprecantur.
| Indhold | Dansk | [§ 33] Cunctis fere Europae gentibus doctrinam iniunctum est confiteri, quam complectitur sacer quidam Liber. At, lectio istius libri in regionibus meridionalibus penitus interdicitur, adeo, ut ad credenda homines obstringantur, quae legere ac inspicere sine crimine nequeunt.
| Indhold | Dansk | [§ 34] In iisdem regionibus prohibitum est, Deum colere ac adorare, nisi ignota dialecto, adeo, ut solae illae preces legitimae, ac Deo gratae censeantur, quae fiunt ab illis, qui nesciunt, quid dicant.
| Indhold | Dansk | [§ 35] In magnis passim civitatibus paralytici fiunt omnes, qui ad honores ac dignitates ascendunt, adeo, ut tanquam clinici, lecticis, ad pyxidum figuras aedificatis, per plateas gestentur.
| Indhold | Dansk | [§ 36] Plerique Europaei capillos novacula abradunt, et crinibus peregrinis ac adscititiis calvitiem tegunt.
| Indhold | Dansk | [§ 37] Controversiae, quae in Gymnasiis Europaeis vulgo discutiuntur, de rebus sunt, quarum naturam indagare nec interest hominum, nec capit humanae coniectura mentis. Doctissimae vero materiae, in quas commentantur Europaei, sunt de veterum et emortuarum quarundam gentium crepidis, calceis, monilibus, ocreis aut togis. Porro de scientiis, tam sacris, quam profanis, non iudicant plerique, sed iudiciis aliorum subscribunt. Ad quamcunque enim sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam, quasi ad saxum, adhaerescunt. Nam quod dicant, omnia se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id rudes ac indocti iudicare potuissent; statuere enim, qui sit sapiens, vel maxime videtur esse sapientis.
| Indhold | Dansk | [§ 38] In regionibus meridionalibus, per urbes ac vicos portantur collyrides sive placentae, quas sacerdotes dicunt Deos esse: et quod maxime mireris, ipsi etiam pistores, qui farinam monstrant, e qua confectae sunt, collyrides easdem mundum creasse iurant.
| Indhold | Dansk | [§ 39] Angli libertatis amantissimi sunt, solis uxoribus servientes. Iidem religionem, quam heri profitebantur, hodie reiiciunt: et quam heri tota gens reiecit, hodie tota amplectitur. Fluctuationem hanc derivabam e situ regionis, quod Angli insulani, ac maritimi sint, multumque ex indole fluxi et inconstantis elementi hauserint.
| Indhold | Dansk | [§ 40] Quaerunt solicite Angli de salute ac sanitate hominum sibi occurrentium, adeo ut medicos omnes crederem. At quaestio ista: How do you do? sive quomodo vales? vana tantum est locutio, et sonus nullius significationis.
| Indhold | Dansk | [§ 41] In eadem insula mentem ac ingenii vires tanta cura limant et expoliunt, ut denique perdant.
| Indhold | Dansk | [§ 42] Versus septentrionem respublica est e septem provinciis composita. Provinciae hae unitae dicuntur, quamvis nullum unitatis aut concordiae vestigium appareat. Iactat hic potentiam suam plebs, quod penes se tota reipublicae potestas sit, cum tamen plebeii nusquam a publicis negotiis magis excludantur, et summa rerum in paucis familiis resideat.
| Indhold | Dansk | [§ 43] Incolae harum provinciarum avide ac solicite corradunt opes, quibus tamen non utuntur, adeo, ut plenae illis sint crumenae, sed vacui ventres: nam vivere videntur e solo fumo, quem per fistulas, sive tubos argillaceos absorbent.
| Indhold | Dansk | [§ 44] Dandum est huic genti, quod omnium mortalium sit nitidissima: omnia enim solicite lavat, praeter manus.
| Indhold | Dansk | [§ 45] In civitatibus ac vicis Europaeis sunt nocturni vigiles, qui, dum dormientibus quietem cantando, vel potius rudendo optant, desomnes quavis hora faciunt.
| Indhold | Dansk | [§ 46] Quaevis regio suas habet leges, suas quoque habet consuetudines, legibus saepe e diametro oppositas: ita exempli gratia secundum leges uxor marito est subiecta, secundum usum vero in virum dominatur.
| Indhold | Dansk | [§ 47] Maxime inter Europaeos aestimantur ii, qui sumptuosissime vivunt, et fruges terrae deglutiunt: soli terrae cultores, et qui heluones hosce nutriunt, spernuntur.
| Indhold | Dansk | [§ 48] Quot et quantae sint Europaeorum pravae inclinationes, patet ex crucibus, patibulis, et carnificinis, quae passim visuntur. Quaevis civitas suum habet carnificem. Excipitur tamen Anglia, ubi nullos dari credo carnifices, cum incolae se ipsos suspendant.
| Indhold | Dansk | [§ 49] Anthropophagos suspicor Europaeos; nam ingentem robustissimorum hominum multitudinem in claustra quaedam, quae monasteria dicuntur, compingunt, idque eum solum in finem, ut nitidi fiant, ac pinguescant: nam dum in istis asservantur viridariis, ab omni labore exempti, soli fere gulae obsequi iubentur.
| Indhold | Dansk | [§ 50] Aquam mane bibere solent Europaei, ut aestum stomachi temperent; at, vix isto aquae beneficio deferbuit venter, cum vinum adustum hauriant, ut refervescat.
| Indhold | Dansk | [§ 51] Religio Europaea in duas sectas dividitur, alia est Protestantium, alia Romanorum: illi unum solum Deum, hi plures adorant, cum, quot urbes ac vici sunt, tot Dii Deaeque simul visuntur. Cunctos hos Deos Deasque creavit summus Romae Pontifex: hunc vero creant Presbyteri, vulgo dicti Cardinales. Patet inde, quanta sint Cardinalium iura, cum Deorum formatores forment.
| Indhold | Dansk | [§ 52] Itali antiqui totum olim orbem subegerunt, uxoribus subditi: hodierni vero in uxores saevientes, cunctis populis foede serviunt.
| Indhold | Dansk | [§ 53] Distinguuntur animalia Europaea in terrestria et aquatica: Dantur etiam amphibia, ut Ranae, Delphini et Batavi; nam in paludibus hi habitant:
| Indhold | Dansk | [§ 54] Eadem Europaeis sunt alimenta, quae nobis. Hispani vero sola aura vescuntur.
| Indhold | Dansk | [§ 55] Passim in Europa floret mercatura, et multa ibi sunt venalia, quae hic in commercium non veniunt: ita Romani vendunt coelum; Helvetii se ipsos; in **** coronae, sceptra et regia dignitas sub hasta venduntur.
| Indhold | Dansk | [§ 56] In Hispania honesti hominis nota est desidia, et nihil est, quod nobilitatem magis commendat, quam somnus.
| Indhold | Dansk | [§ 57] Fideles ac vere credentes dicuntur ii, qui nesciunt, quid credant, quique ea, quae audiunt, ad examen vocare operae pretium non ducunt. Sunt etiam, qui ob solam segnitiem, incuriam, ac neglectum examinis, in numerum sanctorum referuntur: aeternum vero damnati dicuntur ii, qui de salute soliciti, cautius et curatius omnia examinando, a regnante quadam opinione discedunt.
| Indhold | Dansk | [§ 58] Porro non ex operibus, et virtutum pietatisque exercitio, aut neglectu, sed e solo nativitatis loco futuram salutem aut damnationem aeternam fluere vulgo existimant Europaei. Fatentur enim omnes, si in alio loco, et ex aliis parentibus geniti fuissent, se alia sacra secuturos. Hinc non tam ob ipsam religionem, quam ob locum, ac nascendi sortem damnare mihi sunt visi. At, opinionem hanc cum iustitia et bonitate divina conciliare nequeo.
| Indhold | Dansk | [§ 59] Inter literarum cultores maxime aestimantur ii, qui naturalem vocum ordinem ita invertunt, ut id, quod in se planum et perspicuum erat, obscurum ac involutum reddatur. Dicuntur hi poëtae et vocum ista delocatio Poësis. At, in sola styli perversitate non consistit virtus poëtae; requiritur, ut summe simul mendax sit. Hinc divino fere honore colitur antiquus poëta Homerus, cum in utraque arte excelluerit. Hunc in phrasibus evertendis, ac in veritate pervertenda multi imitantur, nemo vero assecutus est.
| Indhold | Dansk | [§ 60] Librorum avidi emptores sunt literati Europaei, at, libros non tam ob materiam, quam ob formam, ac nitorem emunt. Hinc, cum animadverterint bibliopolae, meris crepundiis, ac, quae oculos magis quam animum pascunt, duci doctos emptores, libros alia forma, aliis typis, characteribus, et effigiebus recudunt, ac centuplo carius vendunt: artes enim liberales hic in commercium veniunt, et inter mercatores maxime subdolos numerantur philosophi ac librorum autores. Stulti potissimum libros scribunt, ac si verentur, ut stultitiae fama ad posteros propagetur.
| Indhold | Dansk | [§ 61] Academiae Europaeae sunt bonarum artium, ac honorum mercaturae, sive tabernae, ubi aequo ac modico pretio prostant gradus, promotiones, dignitates, eruditionis multiiugae tituli, ac aliae doctae merces, quae non sine sudore, ac multorum annorum diurnis nocturnisque studiis, in orbe nostro subterraneo comparantur. Doctores dicuntur ii, qui summum eruditionis culmen attigerunt, aut, ut aiunt Europaei, in apicem montis cuiusdam Parnassi, quem novem Virgines incolunt, sunt enixi. His proximi sunt Magistri, qui sumptu paulo minori titulos eruditionis acquirunt, ac proinde minus docti cluent. Patet hinc, quanta a scholis superterraneis in genus hominum exerceatur benignitas, cum planum adeo ac facile ad doctrinam pandant iter. Paulo morosiores in eo sunt scholae septentrionales, cum non absque praevio examine summos largiantur honores.
| Indhold | Dansk | [§ 62] Docti ab indoctis, moribus et cultu, maxime vero religione distinguuntur: quippe hi unum solum Deum, illi vero plures Deos Deasque colunt. Praecipua doctorum Numina sunt Apollo, Minerva, novem Musae, aliique minorum gentium Dii, quos scriptores, maxime vero Poëtae, cum furere gestiunt, invocare solent. Ipsi literari, pro varietate studiorum, in varias classes describuntur: sunt vel Philosophi, Poëtae, Grammatici, Physici, vel Metaphysici, etc.
| Indhold | Dansk | [§ 63] Philosophus est Mercator literarius, qui certo pretio, praecepta de sui abnegatione, temperantia ac paupertate venalia offert, et contra divitias tam diu declamat, ac scribit, donec ipse ditescat. Pater philosophorum est Seneca quidam, qui ita agendo regias cumulavit opes.
| Indhold | Dansk | [§ 64] Poëta est, quem nugae ac furor commendabilem reddunt. Hinc furor praedicatum est, quod optimae notae vatibus dari solet. Omnes enim, qui simpliciter et perspicue mentem exprimunt, laureis coronis indigni iudicantur.
| Indhold | Dansk | [§ 65] Grammatici componunt certum genus militiae, pacem publicam turbans. Differunt ab aliis bellatoribus in eo, quod pro chlamyde togis, pro gladio stylo utantur. Aeque pertinaciter hi pro literis ac syllabis, ac alii pro libertate, pro aris, ac focis dimicant. Credo, ab imperantibus eum solum in finem ali, ne tempore pacis nimia tranquillitate genus humanum torpeat. Nonnunquam tamen, cum bella ista internecionem minantur, autoritatem suam interponit senatus, uti non ita pridem Parisiis factum audivi, ubi, ingravescente de literis Q et K enata inter Doctores controversia, usum utriusque literae indulsit gravissimus senatus Parisiensis.
| Indhold | Dansk | [§ 66] Physicus est, qui viscera terrae, naturam bipedum, quadrupedum, reptilium ac insectorum scrutatur, quique omnia novit praeter se ipsum.
| Indhold | Dansk | [§ 67] Metaphysicus est, cui soli ea patent, quae alios latent, quique essentiam spirituum, animarum, entia, non entia novit, describit, definit: at qui prae nimia oculorum acie, quae ante pedes posita sunt, non cernit.
| Indhold | Dansk | [§ 68] Talis in Europa est reipublicae literariae status. Possem plura afferre; sed sufficit praecipua delibasse, unde facile iudicet Lector, iurene an iniuria se solos sapere credant Europaei.
| Indhold | Dansk | [§ 69] Istud tamen donandum est Doctoribus ac Magistris Europaeis, quod in iuventute instruenda subterraneis nostris sint longe dexteriores, quippe dantur artium ac linguarum Magistri, qui non modo ea, quae ipsi didicerunt, sed etiam, quae penitus ignorant, alios docent. Magnae res molis est, ea dextre tradere praecepta, quae ipsi novimus, maioris vero docere, quae ipsi ignoramus.
| Indhold | Dansk | [§ 70] Sunt inter literatos Europaeos, qui Theologiam ac Philosophiam pari ardore colunt. Iidem, qua philosophi, de omnibus dubitant, qua vero theologi, nihil negare sustinent.
| Indhold | Dansk | [§ 71] Pari cum subterraneis nostris studio in literas feruntur Europaei: sed longe celerius docti evadunt, idque ob insigne ac magicum aliquod commentum, (a) | Indhold | Dansk | [§ 72] Religiosi admodum sunt superterranei, et in votis precationibusque assidui: tempora vero precationum non motibus cordis, sed sonitui campanarum, horologiis, ac solariis fere accommodant, adeo, ut devotio eorum plane mechanica sit, utpote e signis potius externis, consuetudine, et statis dierum horis, quam e cordis penetralibus fluens.
| Indhold | Dansk | [§ 73] Quanta eorundem in precando sit assiduitas, inde patet, quod plerique lignum caedendo, vasa tergendo, ac alias operas manuarias exercendo, hymnos sacros effundant.
| Indhold | Dansk | [§ 74] In Italiam delatus, tanquam totius regionis dominum me intuebar: nam quivis obvius se mancipium meum (Schiavo) testabatur: at, periculum facturus obedientiae istius servilis, quam prae se ferebant, nocte quadam hospitis uxorem mihi afferri iubeo. At, excandescens ille, sarcinas me colligere iussit, morasque nectentem foras eiecit.
| Indhold | Dansk | [§ 75] In regionibus Borealibus rerum, quas non possident, titulos avide captant incolae, dextreque incedendi studio omnes fere insaniunt. Porro ***
---------------
| Indhold | Dansk | [§ 76] Hactenus patiens auditor fui: tunc vero indignatione accensus, lectorem interpello, indicans, figmenta esse iniqui et atra bile perciti scriptoris. At, defervescente primo impetu, paulo clementius iudicium de itinerario hoc ferre coepi, cum autorem, quantumvis in plerisque mendacem et iniquum, non semper a vero deflexisse, sed quaedam acu tetigisse, cernerem. Caetera secutus sum consilium Tomopoloki, errores Quamitarum, de natalibus meis solicite fovendo, cum rebus meis conducibilius iudicarem, Legatum Solis extraordinarium, quam civem Europaeum salutari.
| Indhold | Dansk | [§ 77] Postquam vicini omnes diu quieti se tenuerant, et beneficio exoptatae pacis rempublicam ex voto ordinaveram, nuntiatur tandem, tres potentissimas gentes arma in Quamitas sociasse. Populi hi erant Arctonii, Kispuciani ac Alectoriani. Gens Arctonia ex ursis, loquela ac ratione praeditis composita, aspera admodum ac bellicosa cluebat. Kispuciani mirae magnitudinis feles, ob sagacitatem, et vim iudicandi magni, inter subterraneos nominis erant: hinc non tam viribus corporis, quam arte et bellicis commentis, hostes potentissimos in officio continebant. Alectoriani, cum non minus in aëre, quam in terra, bella gererent, hostibus sat negotii facessebant. Hi Galli gallinacei erant, armati arcubus, ac spiculis veneno tinctis, quae mira dexteritate vibrantes, letalia vulnera infligebant.
| Indhold | Dansk | [§ 78] Haec gentium triga, Quamitarum insolito successu, et Tanachitici belli contagione irritatae, inito foedere, gliscentem Quamitarum potentiam, antequam latius serperet, sociis viribus reprimere decreverunt. Sed antequam ad belli declarationem procedebant, legatos Quamam miserunt, libertatem Tanachiticam vindicaturos bellumque solenne Imperatori, si postulatis non annueret, denuntiaturos. Exsequuntur illi mandata, meoque consilio tale responsum tulerunt: Tanachitas, pacis ac foederum violatores, propriae stultitiae ac superbiae acceptum ferre debere, quod in istam calamitatem inciderint: decrevisse imperatorem, totis viribus eam, quam iure belli nactus est, possessionem contra quemvis aggressorem, constanter tueri, minas denique foederatarum gentium non metuere.
| Indhold | Dansk | [§ 79] Hoc dato responso, dimittuntur feciales, ac nos ad belli ingruentis curam animum vertimus. Brevi temporis spatio exercitum quadraginta millium militum, in quibus octies mille equites, ac bis mille sclopetarii numerabantur, coëgi. Ipse Imperator, quamvis senio esset confectus, expeditioni tamen huic interesse decrevit, tantaque gloriae cupidine inflammatus erat, ut neque a me ipso, neque a coniuge ac liberis, qui iunctis viribus pertinaciam hanc expugnare conabamur, a consilio dimoveri posset. Quod in isto rerum statu maxime me anxium habuit, erat dubia ac suspecta Tanachitarum fides, et verebar, ne novae servitutis impatientes, iugum data occassione excuterent, ac hostium partibus accederent. Nec falsus opinione fui: quippe paulo post belli solennem indictionem nunciatum nobis fuit, duodecies mille Tanachitas, arreptis armis, in castra hostium transgressos. Hinc cum quatuor potentissimis inimicis rem simul nobis fore videbam.
| Indhold | Dansk | [§ 80] Exercitus noster, rebus necessariis instructus, initio mensis Kilian, hosti obviam ire iubetur, occupaturus bellum facere. Iter facienti nuntiant speculatores, Tanachitarum regionem iam ingressas foederatas copias, arcem Sibol, in confinio Kispucianorum positam obsidione cingere. Oppugnata fuit arx tanta vi ac impetu, ut deditionem iam moliretur Praefectus. At, cum de adventu nostro certiores fierent hostes, soluta obsidione, signa nobis inferunt. Pugna habita est in planitie haud procul ab obsesso munimento, unde dicta fuit praelium Sibolense.
| Indhold | Dansk | [§ 81] Arctonii, qui in sinistra ala stabant, in equites nostros irruentes, ingentem eorum stragem ediderunt, et, cum impetum hunc adiuvarent rebelles Tanachitae, actum fere de nobis videbatur. At, cum laborantibus nostris adessent sclopetarii, ac binis salutationibus ordines hostium disturbarent, mutata mox fuit certaminis facies: adeo ut, qui nuper victores equitatum nostrum graviter premebant, iam pressi ipsi, pedem retrahere, ac denique terga vertere coeperint.
| Indhold | Dansk | [§ 82] Dum haec aguntur, acriter pedites nostros urgebant Kispuciani. Iidem tanta arte, ac successu spicula torquebant, ut brevi temporis spatio sexcenti Quamitae aut graviter vulnerati fuerint, aut lethali ictu transfixi occubuerint. At, accurrente simul cum sclopetariis equitatu, fugam arripere cogebantur, ita tamen, ut servatis ordinibus potius viderentur cedere, quam fugere, id quod prudentiae ac peritiae debitum fuit Ducis Kispuciani, Monsonii, qui in bellicis artibus, ea tempestate, cunctis subterraneis ducibus dubiam facile palmam facere credebatur.
| Indhold | Dansk | [§ 83] Supererant iam Alectoriani, quibus victoriam extorquere difficile erat: nam, quoties sclopeta in eosdem dirigebant nostri, alarum verberibus in altum ferebantur, indeque sagittas in vertices nostros tanta dexteritate contorquebant, ut paucae inanes in terram caderent. Certos hi semper dirigebant ictus, cum proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima, quam ex infimis in superna: nostri vero ob hostium volatum, ac perpetuam mobilitatem, a scopo saepius aberrabant.
| Indhold | Dansk | [§ 84] In ipso certaminis aestu, dum imperator tela strenue vibrat, ante signa procedit, ac media in pugnae mole versatur, collum eius spiculo venenato transfigitur: hinc equo delapsus, e pugna aufertur, et in tentorium deducitur, ubi paulo post exspirabat. In isto tam lubrico statu consultum duxi, omnibus, qui funestum hunc casum viderant, silentium indicere, ne pugnantium ardor morte Imperatoris remitteretur. Iubeo igitur bono animo esse, sopitum fuisse regem subito ictu: ferrum haud alte in corpus descendisse, inspectum vulnus, absterso cruore, omnia salubria esse, confidere, propediem ipsum eos visuros.
| Indhold | Dansk | [§ 85] Ita ignorantibus plerisque, quid Imperarori accidisset, pugna protrahitur usque ad noctem; at, cum Alectoriani, labore ac vulneribus exhausti, in castra sua se receperint, inducias aliquot dierum, quot opus esset ad corpora caesorum humo mandanda, cum hostibus paciscor. Interea temporis, cum animadvertissem, novo opus esse commento ad debellandos Alectorianos, globulos sclopetorum in grandines refundi curabam. Commentum istud tantum habuit successum, ut Alectoriani, insequenti praelio, muscarum instar ex aëre praecipites caderent, et dimidia exercitus pars misere periret. Hinc superstites arma abiicientes pacem suppliciter petierunt. Exemplum eorum secuti Arctonii et Kispuciani, se ipsos cum armis ac urbibus munitis nostrae fidei permisere.
| Indhold | Dansk | [§ 86] His rebus feliciter peractis,
| Indhold | Dansk | [§ 87] Non possum, nec decet diutius celare funestum illum casum, quo tantum nobis vulnus inflictum est. Scitote igitur, fortiter dimicantem Imperatorem ictu sagittae in praelio confixum, paulo post animam reddidisse. Quot non luctus, quot non curarum aestus excitabit tanti Principis amissio? Ex meo dolore satis coniicere possum, qualis iam sit animus vester. At, animum hinc non despondete: nam mors non est, qua tanti herois mortalitas magis finita est, quam vita; non vobis exstinctus est Imperator, qui duos reliquit Principes adultos, ad exemplar optimi Parentis expressos ac non minus virtutis paternae, quam regnorum haeredes. Igitur non tam Regem, quam nomen regis mutabitis. Et cum primogenitus Princeps Timuso iure nascendi ad sceptra paterna sit admovendus, sub illius auspiciis iam exercitui impero. Ille est, in cuius verba iurabimus, cui fidem et obedientiam iam praestabimus omnes.
Ludvig Holberg Homepage