link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

| Indhold | -1 | +1 |

Ludvig Holberg (1684-1754), Niels Klim (latin, 1741), 11


Caput XI: Navigatio in Terras Paradoxas

| Indhold | Dansk | [§ 1] Antequam ad descriptionem huius navigationis progredior, censores tetricos, ac rigidos moneo, ne frontem nimis contrahant ad narrationem rerum, quae naturae adversari, ac proinde omnem fidem excedere videbuntur. Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo. Refero incredibilia, sed vera, et quorum ipse oculatus testis sum. Rudes ac indocti, qui extra limina patriae pedem non protulerunt, cuncta iudicant fabulosa, quibus ab infantia non assueverunt. Docti vero, maxime rerum Physicarum gnari, qui experientia didicerunt, quam ferax varieratum sit natura, aequiora de rebus, quae narrantur, insolitis, ferunt iudicia.

| Indhold | Dansk | [§ 2] Quis tumidum guttur miratur in Alpibus? aut quis In Meroë crasso maiorem infante mamillam? Coerula quis stupuit Germani lumina, flavam Caesariem, et madido torquentem cornua cirro? Nempe, quod hoc illis natura est omnibus una. Ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmaeus parvis currit bellator in armis; Mox impar hosti, raptusque per aëra curvis Unguibus a saeva fertur grue. Si videas hoc Gentibus in nostris, risu quatiare: sed illic, Quamquam eadem assidue spectentur proelia, ridet Nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.

| Indhold | Dansk | [§ 3] Inventi sunt olim in Scythia homines, unum oculum in medio frontis habentes, dicti Arimaspi. Alii sub eadem coeli plaga vestigia pedum habentes retro porrecta. In Albania nati fuere homines, qui in pueritia canescebant. Sauromatae tertiis semper diebus cibum capiebant, medio abstinentes. In Africa celebrantur certae familiae hominum, voce, ac lingua effascinantium. Fuere in Illyriis, qui interimebant videndo, quos diutius irati aspiciebant, quique pupulas in singulis oculis binas habebant. In montibus Indiae reperti sunt homines caninis capitibus, et latrantibus, aliique, oculos in humeris habentes. In extremis Indiae detecti sunt quidam, corporibus hirtis, et avium ritu plumantibus, nullo cibatu vescentes, sed spiritu florum, naribus hausto, victitantes.

| Indhold | Dansk | [§ 4] Quis haec et similia credidisset, nisi Plinius,* autor gravissimus, non audisse neque legisse, sed vidisse se omnia, sancte testatus fuisset? Ecquis denique credidisset, terram esse concavam, ac in visceribus eiusdem contineri solem, et planetas, nisi experientia mea mysterium istud fuisset detectum? Quis credidisset, terram dari, ab arboribus ambulantibus ac ratione praeditis inhabitatam, nisi eadem experientia omnem dubitationem excussisset? Nemini tamen ob incredulitatem dicam scribam; nam fateor, eundem mihi ipsi, ante susceptum hoc iter, fuisse scrupulum: splendidas esse fabulas et meras credebam nugas, quae a nautis narrabantur.

| Indhold | Dansk | [§ 5] Initio mensis Radir Vela damus, vastumque cava trabe currimus aequor, prospero aliquot dies vento usi; quocirca ferias egimus remiges, cum plenis euntibus velis, remigio non esset opus. Quarto vero die Vela cadunt, remis insurgunt, haud mora, nautae, Adnixi torquent spumas, et coerula verrunt. Laborem hunc valde mihi esset molestum cum animadverteret nauclerus, vacationem mihi per intervalla concessit, et tandem a servili hoc ministerio me penitus liberavit. Cur istam exercuerit humanitatem, an, quia insontem me credebat, an vero, quod ob insigne peruccarum inventum meliori me sorte dignum iudicabat, dicere nequeo. Ipse tres peruccas secum duxerat, quas mihi crispandas, et comendas tradidit, adeo, ut subito e remige in crinium concinnatorem transformarer. Ista naucleri in me humanitate effectum est, ut, quoties portum quendam intravimus, in eorum semper numero essem, qui exscensionem in terram fecerunt. Quo facto, data mihi fuit occasio curiositati meae abunde satisfaciendi.

| Indhold | Dansk | [§ 6] Sulcantibus mare, diu nihil memorabile obvium fuit; at, postquam conspectum litoris amisimus, Emersere feri cano de gurgite vultus. Sirenes erant, quae, quoties venti posuerant, et subsederant undae, rati adnatabant, eleemosynam petentes: Prima hominis facies, et pulcro corpore virgo Pube tenus, postrema immani corpore Pristis. Lingua earum Martinianae erat confinis, adeo, ut nautarum nonnulli, absque interprete, cum iisdem fabulari potuerint. Una earum, cum offam carnis petenti dedissem, attentius me aspiciens, exclamabat: Heros evades, cunctis dominaberis oris! At, ad omen istud, tanquam ad vanam adulationem, subridebam, quamvis sancte testarentur nautae, in praedictionibus raro falli Sirenes.

| Indhold | Dansk | [§ 7] Post iter octidui tandem conspicati sumus terram, quam nautae Picardaniam vocabant. Intrantes portum circumvolabat pica, quam telonii inspectorem generalem asseverabant, et virum quidem gravissimum. Vix ego risum continui, cum audirem picam tanto munere fungentem, cumque viderem, aerarii ministrum ... per liquidum sublimibus aëra pennis Currere, et aethereo corpus librare volatu. E forma telonii praefecti iudicabam, muscas fore custodes, ac telonii ministros.

| Indhold | Dansk | [§ 8] Postquam navim nostram ter circumvolaverat, terram repetens, mox cum tribus minoribus picis revertitur, ac in proram navis se demittit. Cachinnis mihi ilia fere solvebantur, cum viderem, unum ex interpretibus, nostris cum veneratione has picas accedere, et longos cum iisdem sermones serere. Adventus earum causa erat mercium examen; ex more enim inquirere debebant, ecquid mercium prohibitarum, in primis herbae vulgo dictae Slac, sub sarcinis lateret. Herbae huius investigandae causa omnes navigii angulos perreptare, sarcinasque, ac loculos excutere solent, quoniam invectio eiusdem a magistratu severe prohibita est. Nam cum hac herba multas egregias, et necessarias merces commutare solent incolae, quo fit, et herbarum Picardanarum, quae tamen eidem usui inservire possunt, pretium diminuatur; adeo, ut Picardani in eo Europaeis nostris sint similes, qui res appetunt, ob id solum, quod e remotis terris apportantur, ac sub alio coelo nascuntur.

| Indhold | Dansk | [§ 9] Telonii inspector generalis, postquam cum interpretibus nostris diu fabulatus erat, sub navis tabulata cum reliquis, quae aderant, picis descendit, indeque reversus torve nos adspexit, indicans, commercium nobis cum Picardanis prohibitum fore, quoniam contra foedera egimus, merces vetitas asportando. At, nauclerus experientia edoctus, quibus mediis ira inspectorum telonii mitigetur, frementi aliquot libras herbae Slac dono dedit, moxque deferbuit bilis, et licentiam nobis concessit exonerandae navis.

| Indhold | Dansk | [§ 10] Hoc facto, ingens picarum caterva advolat. Mercatores hae omnes erant. Nauclerus vero exscensionem in terram facturus, me cum nonnullis aliis sequi iubet, adeo, ut quatuor numero fuerimus, qui navi egrediebamur, nempe ipse nauclerus, ego, et duo alii simii, quorum alter erat Consiliarius commercii, alter vero interpres. Ad prandium invitati fuimus ab inspectore generali; at nulla erat mensa, cum sedilibus uti nequeant Picardani, quocirca in medio pavimento mappae sternuntur.

| Indhold | Dansk | [§ 11] Lauta et magnifica apponebantur fercula, sed patinis minutissimis, et cum culina posita esset in superiori aedium contignatione, cum singulo ferculo picarum quadriga, quasi per impluvium descendebat. Finito prandio, Praefectus vectigalium ad bibliothecam suam nos ducit. Ingens erat librorum apparatus, sed minuti omnes, adeo, ut volumina maiora, et in folio, calendaria nostra vix magnitudine exaequarent. Vix mihi temperabam, cum viderem Bibliothecarium ad superiores loculos evolare, ut libellos in octavo, ac duodecimo depromeret.

| Indhold | Dansk | [§ 12] Quod reliquum est, parum ab aedibus nostris, structura et apparatu, differunt aedes Picardanae; cubilia vero prope tectum suspensa, veluti avium nidi stant. Quaeret hic quispiam, qui fieri possit, ut a picis, quae inter aves minorum gentium sunt, tantae molis aedificia exstruantur? At patuit e domo, tunc temporis e fundamentis exstruenda, rem fieri posse; nam opus simul urgebant aliquot operariorum millia, adeo ut multitudo ac facilitas volandi, virium defectum quodammodo supplerent. Hanc ob causam eadem fere celeritate, qua domus nostrae, Picardana aedificia eriguntur. Uxor inspectoris non apparuit, utpote puerperio impedita; nam non egrediuntur puerperae, quam diu involucres adhuc sunt infantes; sed brevi, plumantibus iam iam pullis, in publicum prodituram ait maritus.

| Indhold | Dansk | [§ 13] Haud diu in hac regione haesimus, quocirca statum regionis incolarumque indolem ac mores delineare nequeo. Ingens tunc temporis animorum erat motus, ob bellum, inter Picardanos et vicinos Turdos, nuper conflatum, maxime cum postridie adventus nostri nunciaretur, ingenti praelio aërio a Turdis fusos fuisse Picardanos; quocirca dux exercitus, cognita causa, sententiam tulit, ut alarum sectionem pateretur, quae poena hic gravis existimatur, et parum a capitali supplicio differt. Facta mercium permutatione, vela ventis damus. Vidimus haud procul a litore plumis constratum aequor, ac, e pennis, quas per maria inanis spuma torquebat, coniecimus, locum eum esse, ubi praelium habitum fuit inter Picas et Turdos.

| Indhold | Dansk | [§ 14] Post tridui prosperam navigationem, appulimus litori terrae musicae. Iacta ancora, terram petimus, praeeunte interprete nostro cum instrumento musico, quod vulgo dicimus Bassum. Valde ridiculum id mihi videbatur, cum, quem in finem hac sarcina se onerasset, non caperem. Cum omnia deserta videremus, et nullum creaturae vestigium usquam appareret, iubet navarchus aere canoro adventum nostrum incolis indicare, moxque ad tubae sonitum occurrebant circiter triginta instrumenta musica, sive Bassi unipedes. Vera mihi incantatio hoc videbatur, cum nihil in toto itinere stupendum magis vidissem.

| Indhold | Dansk | [§ 15] Bassi isti Violini, quos esse incolas huius terrae comperiebam, hunc in modum formati erant. Superne collum erat oblongum cum capire minuto, ipsum corpus angustum et contractum, cortice quodam laevigato erat obductum, adeo, ut inter corticem istum ac corpus, vacuum esset relictum spatium. Supra ventris umbilicum natura posuerat pectinem, sive sellam cum quatuor chordis. Tota machina uno tantum pede nitebatur, adeo, ut cuncti singulis cruribus saltuatim currentes, vivacissima pernicitate campos transmitterent. Ut verbo me expediam: vera crederes instrumenta musica, ob figurae similitudinem, nisi quod duas haberent manus ac brachia. Altera manu tenebant plectrum, altera chordas pulsabant.

| Indhold | Dansk | [§ 16] Interpres noster ad colloquium incolas provocans, instrumentum, quod secum portaverat, Sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum, Artificis status ipse fuit: tum stamina docto Pollice sollicitans, mox responsum e chordis sonantibus tulit, adeo, ut alternis vicibus diu modulando, sensus experimerent. Initio non nisi Adagio modulantur, idque satis harmonice, mox vero ad dissona dilabuntur, quae auribus obstrepunt. Tandem vero musica in dulcisonum, et gratum Praesto terminatur. Id quod cum nostri audirent, gaudio exsultabant, dicentes, de pretio mercium iam esse conventum. Patuit mox, primum Grave nil nisi sermonis denotasse praeludium, ac in mutuis salutationibus constitisse. Durantibus vero dissonantiis, de pretio fuisse disputatum, ac tandem dulcisonum Praesto significasse negotiorum felicem transactionem: nam paulo post exonerata fuit navis.

| Indhold | Dansk | [§ 17] Inter merces, quae huc afferuntur, maximi momenti est colophonium, quo plectra, sive arcus, loquelae instrumenta, oblinunt terrae musicae incolae. Hinc criminis convicti plectri privatione ex iudicis sententia mulctari solent, et perpetua plectri privatio instar poenae capitalis est. Cum litem, foro nobis vicino, iudicari audirem, eo accurrebam, processum iuris musici auditurus. Causidici loco sermonis plectra movebant, e chordis ventri impositis sonum elicientes. Durante actione, non nisi dissonantiae exaudiebantur, adeo, ut in argutis, ac gestuosis manibus omnis eloquentia resideat. Finita vero litis disceptatione, exsurgens iudex, arrepto plectro, Adagio modulabatur, quod idem est, ac sententiam pronuntiare; nam advolarunt subito sententiae exsecutores, damnato plectrum adempturi.

| Indhold | Dansk | [§ 18] Pueri hic speciem praebent instrumentorum, quae nos vocamus Stokviolen. Iisdem nulla dantur plectra, antequam tertium annum impleverint. Quartum annum ingressi, in scholas mittuntur, ut a praeceptoribus discant, plectrorum reciprocatione sonos chordarum elicere, hoc est, quod nos dicimus, in literis erudiri, manentque sub informatorum ferulis, donec rite modulari, ac absque chordarum stridore plectra reciprocare didicerint. Mire passim ab his pueris, modulando nos persequentibus, vexabamur. Interpres noster loquelae musicae gnarus, colophonium emendicare asseverabat symphoniacos pueros. Dum mendicabant, sonum gravem sive Adagio; cum vero compotes votorum facti essent, celerem et acutum sonum, seu Praesto ediderunt; nam ita gratiarum actio exprimi solet. Repulsa vero omnem istum Heliconem exanimat.

| Indhold | Dansk | [§ 19] Rebus nostris bene et ex voto peractis, circa finem mensis Cusan, terram musicalem relinquimus, ac post aliquot dierum navigationem conspicamur nova litora, e quorum foetido odore coniecimus, Pyglossiam esse. Incolae huius terrae hominibus haud sunt dissimiles; distant in eo, quod ore destituti per posteriora loquantur. Primus, qui ad navim nostram accessit, opulentus erat mercator. Ille, secundum gentis consuetudinem, per posteriora nos salutabat, moxque de pretio mercium pacisci incipiebat. At, magno meo malo tunc aegrotabat tonsor noster, quocirca Pyglossiani tonsoris opera uti cogebar. Nam, cum tonsores hic loquaciores fere sint Europaeis, tetro, dum barbam radebat, odore stabulum replevit, adeo, ut post discessum eiusdem thura adolere coacti fuerimus. Adsuetus iam adeo eram rebus stupendis, ac naturae adversis, ut nihil paradoxon amplius videretur.

| Indhold | Dansk | [§ 20] Cum ingrata ac molesta ob hoc vitium nobis esset conversatio cum Pyglossianis, iter maturantes, paulo ante tempus definitum ancoras solvimus, maxime, cum a divite quodam Pyglossiano ad coenam invitati fuerimus. Ad invitationem enim humeros contraximus omnes, et nemo condicere voluit, nisi sub lege perpetui, dum coenaremus, silentii. E portu abeuntibus Pyglossiani in litore stantes, felicem navigationem per posteriora optabant, et cum ventus e litore flaret, nutu et manuum signis, ut salutationibus parcerent, monebamus. Nam et nimia urbanitas molestiam parere potest. Merces, quas huc afferunt Martiniani, sunt aquae rosarum, balsamum, et diversa aromatum fragrantium genera.

| Indhold | Dansk | [§ 21] Docui, gentem hanc quoad corporis formam non differre ab hominibus, nisi in eo, quod per posteriora loquatur, quamvis non desint in orbe nostro homines, qui tam loquela quam corporis figura exscribunt Pyglossianos. Cogitabam mecum: Quid si huc diverterent Ianus Severini, Olaus Petri, Andreas Laurentii, aliique honesti viri, qui cynico candore rem quamvis suo nomine appellant, et quicquid circa praecordia versatur effutiunt? Facile apud Pyglossianos ob loquelae affinitatem ius civitatis obtinerent ac in unam gentem coalescerent. Nam quid refert, in qua parte corporis positum sit os, modo eadem virtus, idem eloquium Atque eadem sentina, gravem quae spirat odorem?

| Indhold | Dansk | [§ 22] Cursum hinc dirigimus ad terram glacialem, foedam adeo horrendamque adspectu, ut nulla unquam regio infelicior ac miseratione dignior mihi sit visa, cum non nisi montes, perpetua nive tecti, oculis sistuntur. Inter montium cacumina, ubi nullus admittitur sol, sparsim habitant incolae, qui omnes e glacie sunt formati. Nam quicquid inter vertices rupium est, infesto rigore, et aeterno gelu premitur omne. Hinc quoque perpetua est caligo; et, si qua lux detur, sola pruina albicans est. At, subiectae valles exustae flammis, et crematae vapore torrentur.

| Indhold | Dansk | [§ 23] Hinc incolae in valles descendere, nisi turbido et caliginoso coelo, non audent; et quam primum minimum solis radium conspicantur, aut ad montes revertuntur, aut in cavernas se praecipites dant. Saepe usu venit, ut e montibus descendentes, in itinere aut liquescant, aut aliud malum subeant. Hinc legum ruptores, aethere caligante, in planitiem deducti, palo alligantur, incendio sideris exponendi. Terra haec omnigena producit mineralia, excepto auro. Mineralia haec cruda ab advenis mercatoribus auferuntur; nam indigenae, caloris impatientes, metalla excudere nequeunt. Creditur commercium glaciale omnium Mezendoricorum maxime fructuosum.

| Indhold | Dansk | [§ 24] Omnes hae terrae, quarum conspectum dedi, parent magno Imperatori regionis Mezendoricae proprie sic dictae; unde reliquae a navigantibus vulgo cognominantur insulae Mezendoricae, quamvis propriis nominibus a se invicem discriminentur, uti in itinerario hoc monstratum est. Istud non minus amplum quam mirabile imperium, huius itineris terminus est ac centrum. Post navigationem octidui, ad metropolin imperialem pervenimus, ubi, quicquid de socieratibus animalium, arborum, ac plantarum cecinerunt Poëtae, hic re vera existere deprehendimus.

| Indhold | Dansk | [§ 25] Nam Mezendoria tanquam communis patria est animalibus, arboribus, ac plantis, ratione praeditis. Quodvis ibi animal, quaevis arbor, ius civitatis acquirit, modo regimini ac legibus publicis se subiiciat. Crederes quidem, mixturam tot creaturarum diversae formae et diversae oppositaeque naturae, confusionem ac turbas parere debere. At, ipsa contrarietas felicissimum producit effectum, virtute prudentissimarum legum ac constitutionum, quae miscellaneis his subditis, pro naturae ac ingenii modulo, negotia ac munera, unicuique apta et convenientia assignant.

| Indhold | Dansk | [§ 26] Ita exempli gratia e gente leonum, ob insitam magnanimitatem, desumuntur imperantes: elephanti, ob iudicii acrimoniam, membra magni senatus fiunt: ad aulica officia admoventur chamaeleontes, cum variabiles sint, ac temporarii. Militiam terrestrem componunt ursi, tigres, et id genus bellicosa animalia: in militiam vero navalem cooptantur boves et tauri. Nam cum simplices ac honesti, at parum simul morati, duri, et inflexibiles sint nautae, cumque vitam sectentur, rudi elemento, cui subsunt, conformem, nautica ministeria iisdem assignantur. Seminarium quoque est vitulorum sive tyronum militiae nauticae (See-Cadetten), e quibus navarchi ac praefecti maritimi desumuntur. Arbores, ob nativam temperiem, vulgo fiunt iudices:

| Indhold | Dansk | [§ 27] Anseres summorum tribunalium sunt advocati, et picae in curiis inferioribus causas agunt. Vulpes plenipotentiarii, legati, consules, agentes, ac secretarii legationem fiunt. Corvi bonorum haereditariorum, sive iacentis haereditatis administratores vulgo fiunt. Capri sunt Philosophi, in primis vero Grammatici, idque respectu qua cornuum, quibus adversarios, ob res levissimas impetere ac arietare solent, qua barbarum venerabilium, quibus inter omnes creaturas sunt spectabiles.

| Indhold | Dansk | [§ 28] Equi sunt consules ac senatores civitatum: Proprietarii sive fundorum ruralium domini, ac agricolae serpentes, talpae, glires ac mures. Aves cursorum et nuntiorum munera implent. Asini, ob vocis stridorem, sunt diaconi. Lusciniae cantorum ac tibicinum officiis funguntur. Galli gallinacei urbium sunt vigiles, qui excubias agunt. Canes portarum custodes. Lupi sunt quaestores aerarii, teloniorumque inspectores, et accipitres eorundem sunt ministri.

| Indhold | Dansk | [§ 29] Egregiis his institutis efficitur, ut muneribus publicis optime sit prospectum, ac, ut omnia strenue, et concinno ordine agantur. Debet igitur hoc imperium exemplar esse, quod in rebus publicis constituendis exscribant legislatores. Nam, quod tot alibi dentur miseri, et muneribus impares viri, oritur non tam a subditorum hebetudine, quam a pravo ac perverso ingeniorum delectu: hoc vero rite ac solicite habito, ac viris prudentibus et strenuis, non ob quodvis meritum, sed ob singularem, ad certa munera aptitudinem, promotis, publica passim munera egregie administrabuntur, et aeternum florebit respublica.

| Indhold | Dansk | [§ 30] Quam salutare hoc institutum sit, imperii huius exemplum evincit. Testantur annales Mezendorici, trecentis abhinc annis, ab imperatore Lilako antiquatam hanc legem, muneraque publica promiscue collata in omnes, modo praeclari aliquid fecissent, aut virtute aliqua conspicui essent. At, promiscua haec munerum distributio, tot tantasque turbas ciebat, ut actum brevi de republica videretur. Exempli gratia Lupus, rebus aerarii egregie administratis, ob meritum istud maiorem sibi dignitatem deberi contendens, fit senator: arbor vero, ob vim iudicandi spectabilis, idem ob meritum, aerario praeficitur. Promotione ista praepostera duo simul strenui viri, reipublicae prorsus inutiles redditi sunt.

| Indhold | Dansk | [§ 31] Porro caper, sive Philosophus, qui ad coelum a scholasticis, ob constantiam in defendendis mordicus thesibus suis, tollitur, laudibus his inflatus, splendidum aliquod munus aucupatur, et primum in aula vacantem locum petit, ac obtinet. Chamaeleon vero, ob morum urbanitatem, et quod tempori obsecundare noverit, ob istud meritum professione academica, quam ambit ob lucrum, donatur. Hoc efficitur, ut ille non minus absurdus fiat aulicus, quam strenuus fuerat Philosophus: hic vero ex optimo aulico in philosophum ineptissimum transformetur. Nam constantia ista in defendendis opionibus, quae philosophum ornaverat, aulicum deformat, cum levitas ac fluctuatio in aulis sint virtutes cardinales, et aulicus, non tam id, quod verum est, quam id, quod tutum, sectans, prout adspectus aulici sunt, varias induit formas. At, quod vitium est in aulis, virtus audit in scholis, ubi ardor iste sententiam mordicus propugnandi, strenui ac gnavi viri sit nota.

| Indhold | Dansk | [§ 32] Ut brevi praecidam: cuncti simul subditi, etiam ii, qui ob certas animi dotes inter alios eminuerant, hac legis mutatione redditi sunt nauci, ac nullius usus, ac respublica nutare coepit. Quocirca, cum in praeceps omnia ruerent, prudentissimus quidam elephas, sive senator, nomine Baccari, malum istud Imperatori pathetice exposuit. Imperator de rei veritate convictus, vitio huic mox obicem ponere decrevit. Reformatio hunc in modum processit: non omnes simul officiis removebantur; nam ita agendo, remedium morbo peius fuisset; at, vacantibus officiis, unusquisque, relicto, cui impar erat, munere, ad novum, cui aptior erat, transferebatur. Ob hanc patriae praestitam operam, cuius egregius mox innotuit effectus, Baccari posita fuit statua, quae adhuc in foro Mezendorico conspiciendam se praebet. Ex eo tempore antiquae leges sancte observantur.

| Indhold | Dansk | [§ 33] Testatus est interpres noster, historiam hanc narratam sibi fuisse ab ansere quodam, quem arcta familiaritate complectebatur, quique inter consultissimos totius urbis causidicos numerabatur. Multa in hac regione insolita, imo prorsus stupenda occurrunt phaenomena, quae alienigenarum, ac peregrinantium oculos in se convertere queant. Solus iste adspectus diversi generis animalium, scilicet ursorum, luporum, anserum, picarum etc., regionibus ac vicis urbis inerrantium, ac sermones serentium, admirationem simul ac voluptatem apud insuetos id genus spectaculorum excitat.

| Indhold | Dansk | [§ 34] Primus, qui navem nostram ingressus est, lupus erat macilentus, sive telonii inspector, stipatus quatuor accipitribus, sive ministris, quos Europaei Visitatores nominant. Hi e mercibus auferebant, quicquid ad palatum erat, eoque satis indicabant, in arte, quam profitebantur, bene esse institutos ac ad unguem omnia scire.

| Indhold | Dansk | [§ 35] Navarchus, pro solita sua benignitate, quoties navi egrediebatur, me sibi comitem adiunxit. In terram exscendentibus, primus obvius fuit gallus gallinaceus, qui, postquam pro more causam itineris ac patriam sciscitatus fuerat, adventum nostrum telonii praefecto indicabat. Humaniter ab eodem excepti, ad coenam invitamur. At, uxor illius, cuius formam inter lupas celebrari audivimus, non aderat. Absentiae causa, prout ab aliis accepimus, erat zelotypia mariti, qui non consultum duxit, tantae formae mulierem conspiciendam praebere advenis, maxime vero nautis, qui longa continentia exhausti, ac esurientes matronas ac virgines, in portum delati, ardenter venari solent.

| Indhold | Dansk | [§ 36] Variae tamen aliae matronae ad coenam admittebantur: inter easdem erat uxor cuiusdam navarchi (Commendeur), quae vacca erat, candida, atris maculis interstincta. Proxima huic accumbebat felis nigra, uxor scilicet venatoris regii, quae nuper e provincia in urbem venerat. Inter convictores proxima mihi erat scrofa versicolor, uxor inspectoris cloacarum (Renovations-Inspecteur); nam, qui eiusmodi munera obeunt, e gente porcina vulgo sumuntur. Erat illa sordida quidem, ac illotis manibus vescebatur, id quod in ista gente frequens: at officiosa admodum mihi simul videbatur; nam cibum e patina communi identidem mihi porrigebat.

| Indhold | Dansk | [§ 37] Mirabantur omnes insolitam istam humanitatem, in primis cum scrofis morum elegantiae non sint gentilitiae. At, mallem ego, minus cultam, cum e scrofae manibus cibum capere valde esset molestum. Notandum hic est, incolas Imperii Mezendorici, quamvis brutis, quoad corporis formam, sint similes, manibus tamen esse praeditos et digitis, qui e pedibus anterioribus prominent, in quo solo a quadrupedibus nostris differunt, et cum obsita sint corpora aut pilis, aut pennis, vestibus non indigent.

| Indhold | Dansk | [§ 38] Tantum divites a pauperibus distinguuntur certis ornamentis, exempli gratia collaribus ex auro vel margaritis confectis, sive fasciis, cornua tortuoso volumine ambientibus. Tot fasciarum compagibus ornatum erat caput uxoris navarchi, ut cornua eiusdem vix discernere liceret. Excusabat illa absentiam mariti, dicens, lite, qua nuper implicitus erat, distentum, domi teneri, senatumque habere cum duabus picis sive causidicis, qui postridie causam illius in foro agerent.

| Indhold | Dansk | [§ 39] Coena finita, varia ista porca, uxor inspectoris cloacarum, cum interprete nostro secretum habuit colloquium, in quo amore se mei captam testatur: patientem ille solatur, ac remedium amoris pollicitus me expugnare aggreditur; et cum verbis se nihil proficere cerneret, fugam hortatur, cum sciret, omnem lapidem moturam matronam, ut voti compos fieret. Ex eo tempore in navi me continui, maxime cum audirem, veterem huius matronae amasium, scilicet philosophiae quendam studiosum, zelotypia accensum vitae meae insidiari.

| Indhold | Dansk | [§ 40] At, ipsum navis munimentum adversus matronae iteratos impetus, me vix tutabatur, quippe iam per internuncios, iam per epistolas, ac amatoria carmina, cordis mei duritiem emollire tentabat. Nisi subsequenti naufragio perditae fuissent literae istae, specimen poëseos porcinae exhibere potuissem. At, memoria mea cuncta exciderunt, nihilque retinui, praeter carmina ista, quibus formam suam semel ita praedicat: Nec, mihi quod rigidis horrent densissima setis Corpora, turpe puta. Turpis sine frondibus arbor; Turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent; Pluma tegit volucres; ovibus sua lana decori est; Barba viros, hirtaeque decent in corpore setae.

| Indhold | Dansk | [§ 41] Mercium permutatio tanta celeritate facta est, ut intra paucos dies vela facere potuerimus; at, iter nostrum non nihil remorabatur, exorta eodem tempore lis, inter nautas nostros, in procinctu iam stantes, et cives quosdam Mezendoricos. Causa litis haec erat: nautam quendam Martinianum, forte per urbem ambulantem, cuculus quidam dicteriis petens, per ludibrium Peripom vocitabat, id quod denotat histrionem apud nos. Nam, cum balatrones, et comoedi in hac regione vulgo simiae sint, nautam hunc pro histrione cepit cuculus. Ille vero iniuriae impatiens, derisorem fustuario salutat, ictuque duplicato paene elumbat. Fidem Quiritium mox inclamans cuculus, circumstantes provocabat testes, quos postridie in foro examinandos stitit.

| Indhold | Dansk | [§ 42] Testibus examinatis, rem ad senatum urbis detulit. Nauta igitur, linguae ac iuris Mezendorici ignarus, picam, sive causidicum, causae suae patrocinaturum, conducere cogitur. Acta sic causa fuit coram senatu, et, post unius horae iurgium, lata est sententia huius tenoris: Ut cuculus, tanquam aggressor, culpae suae pretium ferat ac litis aestimationem praestet; quam tamen, uti fieri vulgo solet, salarium causidici absorpsit.

| Indhold | Dansk | [§ 43] Senatores, qui hanc causam diiudicabant, erant equi, quorum duo consules dicebantur, et quatuor senatores. Iudicio aderant totidem pulli, qui vota tantum deliberativa, non vero decisiva habebant, et ad eiusmodi actus admittebantur tanquam tyrones ac iuris candidati. Audivi, in aliis collegiis eadem esse seminaria, e quibus desumi solent tyrones maturiores, ut vacua loca impleant.

| Indhold | Dansk | [§ 44] Negotiis prospere peractis, ac navigio rebus pretiosissimis onusto, reditum in patriam meditamur. Postquam in altum delati fuimus, repentina tranquillitas intermisit cursum: hinc alius exsultantes fuscina quaerebat pisces, alius hamis blandientibus convellebat repugnantem praedam. Mox modicum ventum nacti, ... castra movemus, Tentamusque viam et velorum pandimus alas.

| Indhold | Dansk | [§ 45] Postquam diu prospera aura, ac ferentibus ventis mare sulcaveramus, novas conspicamur Sirenes, ... quae multa aspergine rorant, Emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus, horrendum per intervalla ac funestum eiulatum edentes. Ingenti istud terrore affecit nautas, utpote experientia edoctos, lugubrem istam musicam, procellas ac naufragia portendere solere. Hinc ex instanti carbasa maiora demittuntur, et in sua quisque ministeria distribuitur.

| Indhold | Dansk | [§ 46] Vix defuncti erant hoc opere, cum atris coelum nubibus obduci, ac abruptis procellis aequora intumescere coeperint, adeo, ut gubernator navis, qui annos fere quadraginta maria subterranea araverat, sancte testaretur, horrendam magis tempestatem se nunquam fuisse expertum. Cuncta, quae in tabulatis navigii strata iacuerant, iam innatabant aquis, quae partim ex irrumpentibus undis, partim etiam ex immodico agmine imbrium, cum tonitru ac fulgure cadentium, nascebantur, adeo, ut cuncta simul elementa in perniciem nostram conspirare viderentur. ... Iactamur gurgite vasto; Involvere diem nimbi, et nox humida coelum Abstulit: ingeminant abruptis nubibus ignes Excutimur cursu, et caecis erramus in undis

| Indhold | Dansk | [§ 47] Disrumpitur mox media navis arbor, quam secutae sunt caeterae. Hinc mortis imago omnium oculis observabatur. Hic uxorem et pignora inclamavit, ille amicos ac necessarios, totumque navigium lugubri ululatu exsonuit. Igitur gubernator navis, quamvis exspes ipse, verbis eosdem demulcere cogitur, ac monere, ut cessarent nil profuturis gemitibus pectora diducere. At, perorantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit ac hausit. Idem fatum subierunt et tres alii, inter quos erat consiliarius commercii cum duobus nautis.

| Indhold | Dansk | [§ 48] Universalem istam calamitatem solus ego patienter tuli, cum pertaesus vitae, nullo revertendi in Martiniam studio ducebar, ubi libertatis ac existimationis iacturam feceram, ac proinde in eorum numero eram, Quos neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent. Tantum miseratus navarchum nostrum, ob praestitam mihi, in toto hoc itinere, benevolentiam, verbis conceptissimis demissum illius animum erigere conabar: at, frustra eloquentiam exercui, nam in gemitibus, et muliebri eiulatu perseverabat, donec ab ingruente unda decumana, in pelagus excuteretur. Ingravescente tempestate, nulla navis ulterior erat cura, non arbor erat relicta, non gubernaculum, non funis aut remus, sed quasi rudis ac infecta materies ibat cum fluctibus.

| Indhold | Dansk | [§ 49] Integrum triduum, a procellis istis ita iactamur, metu mortis, ac ieiunio torpentes. Serenius quidem coelum per intervalla apparuit, at eadem semper erat tempestatis pertinacia. Superstitibus nautis tandem nonnihil solatii attulit conspecta procul terra, rupibus ac montibus aspera, et, cum in litora ventus ferretur, spes erat, brevi nos eo appulsuros. Fieri id quidem nequibat absque naufragio, ob litorum asperitatem: at, verisimile erat, si non omnes, tamen nonnullos, ope tabularum naufragarum, mortis discrimen pro tempore evasuros.

| Indhold | Dansk | [§ 50] At, dum ista nos spe lactamus, in medio maris latenti scopulo alliditur ratis, idque tanto impetu, ut, tota soluta compage, in centum fere fragmenta scindatur. In hoc aestu tabulam ego arripui, comitum meorum securus, nam de propria tantum salute anxius eram, et quamnam sortem illi experti sint, etiamnum quaero. Verisimile est, omnes misere periisse, cum neminem in hanc terram delatum audiverim. In litora ego beneficio fluentis, ac undarum magna celeritate feror, id quod saluti mihi fuit; nam, si aliquanto diutius in illo statu permansissem, fame ac labore extenuatus sine dubio periissem.

| Indhold | Dansk | [§ 51] Postquam intra promontorium quoddam delatus eram, detumuit unda, turbatique maris sonus tantum isque iam languidus ac desinens audiebatur. Tota haec regio montana est: hinc montium flexus crebrique vertices, confracta in humeros iuga, et concavi vallium sinus, inaequaliter aërem scindunt; quae causa etiam voces multis in locis reciprocas facit. Cum litus me prope iam attigisse cernerem, altum exclamavi, sperans, ad clamorem excitatos litoris accolas auxilio mihi venturos.

| Indhold | Dansk | [§ 52] Ad primum clamorem nulla redditur echo: at cum integrarem, sonus quidam e litore exauditur, ac procurrere e sylvarum latebris videbam incolas terrae, ac scapha quadam mihi obviam ire. Facta erat scapha ex arbuteis virgis, et vimine querno, id quod satis indicabat, non valde moratam et excultam esse hanc gentem. At, adspectus remigantium miro me gaudio affecit; nam quoad formam corporis nihil ab hominibus differebant, et soli erant homines, quos in toto hos itinere subterraneo videre mihi contigerat.

| Indhold | Dansk | [§ 53] Similes sunt hominibus nostri orbis, sub zona torrida degentibus; nam barbas habent nigras, et capillos vibratos, et qui flavos et promissos habent crines, inter monstra referuntur. Tandem ad fragmentum navis, quo ferebar, appellunt, manusque suppliciter me tendentem excipiunt, Et sale tabentes artus in litore ponunt, ubi cibo ac potu quamvis rudi ac plebeio, refocillatus (nam integrum triduum cum siti ac inedia pertinaciter depugnaveram) brevi convalui.


Ludvig Holberg Homepage
[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek