link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

| Indhold | -1 | +1 |

Ludvig Holberg (1684-1754), Niels Klim (latin, 1741), 9


Caput IX: Iter Klimii circa Planetam Nazar

| Indhold | Dansk | [§ 1] Postquam spatio biennii molesto cursoris officio functus eram, totamque regionem mandatis ac literis publicis oneratus pervolaveram, taedebat me tandem molesti ac simul indigni muneris. Hinc aliis super alias precationibus a serenissimo Principe honestam dimissionem petebam, munus paulo honoratius simul ambiens. Sed repulsam semper tuli, cum iudicaverit Princeps, non esse virium mearum maioris momenti res gerere. Allegavit etiam leges et consuetudines, quae petitionibus meis refragabantur, quaeque ad insignia atque ardua ministeria solos idoneos viros admittunt. Necesse igitur esse dicebat, in officio mihi semel collato permanere, donec aliquo merito ad maiora viam mihi sternerem. Claudit orationem his monitis : Metiri se quemque suo modulo ac pede fas est. E coelo magnum descendit gnothi seauton , Figendum ac memori tractandum pectore.

| Indhold | Dansk | [§ 2] Iteratae hae repulsae ad audax et desperatum consilium me adegerunt. Conabar ex eo tempore aliquid novi comminisci, quo praestantiam indolis patefacerem, et maculam, qua notatus eram, diluerem. Integrum fere annum in legibus et consuetudinibus huius Principatus investigandis omne studium posueram, periculum facturus, an vitia quaepiam, reformationem poscentia, forte detegerem. Meditationes meas aperui dumo cuidam, quem arcta familiaritate complexus eram, et quocum seria et iocos miscere consueveram. Ille quidem commenta mea non plane absurda iudicabat, sed, an reipublicae huic utilia forent, valde dubitabat: esse reformatoris officium, aiebat, statum et indolem regionis reformandae oculis sistere; nam eadem res pro diversis terrarum ingeniis diversos et contrarios effectus producit, veluti idem medicamentum, quod uni corpori prodest, aliis noxium deprehenditur. Docuit porro, quanto me periculo exponerem, aleam hanc subeundo, comitia de capite meo habenda, actumque de vita mea fore, si consilia mea ab examinatoribus improbarentur. Ardenter igitur rogabat, ut maturius omnia expenderem, quamvis a conatu non plane dissuaderet, cum fieri posset, ut quippiam solerti examine tam mihi ipsi quam statui utile detegerem.

| Indhold | Dansk | [§ 3] Secutus consilium amici, tempus prorogabam, ac patienter deinceps cursoris munere fungebar, urbes ac provincias more solito circumvolans. Continuus iste cursus ansam mihi dedit, totum Principatum cum vicinis regionibus accurate perspiciendi. Et ne memoria exciderent, quae in itineribus meis annotaveram, cuncta eo, quo poteram, stilo persecutus, non exiguae molis volumen Principi offerebam. Quantum hoc opus Serenitati suae ad palatum fuerit, exinde mox patuit, quod labores meos in Senatu publico encomio extolleret, perlectoque studiose libro, meo uti ministerio ad totum planetam Nazar detegendum decerneret. Aliam ego lucubrationum mearum messem exspectaveram, quocirca tacite cum poëta ingeminabam: ... Virtus laudatur et alget. At, cum rerum novarum avidissimus essem, ac praemia post reditum a benignissimo Principe sperarem, haud prorsus invitus operam meam addixi.

| Indhold | Dansk | [§ 4] Globus Planetae Nazar, quamvis circuitu vix ducenta milliaria Germanica complectitur, valde tamen spatiosus ob tarditatem incessus incolis videtur. Hinc subterraneis hisce adhuc pleraeque regiones, maxime vero remotiores, sunt incognitae. Nam cuivis Potuano biennii spatium non sufficeret, orbem hunc pedibus emensuro. Mihi vero ob pedum pernicitatem unus mensis sat erat. Quod vero maxime me anxium habuit, erat ea, quam imaginabar, linguarum diversitas. Sed animum mihi addiderunt nonnulli, qui totius planetae incolas, licet moribus mire discordes, eadem tamen dialecto uti testabantur; porro totum arboreum genus innoxium, sociabile et beneficum esse, adeo, ut absque ullo discrimine totam huius globi superficiem perreptarem. His dictis calcaria addita sunt sponte currenti, initioque mensis Populi itineri me dabam.

| Indhold | Dansk | [§ 5] Quae sequuntur stupenda adeo sunt, ut ad fictiones poëticas aut meros ingenii lusus referri queant, maxime cum diversitas ista corporum et animorum, quam in itinere hoc expertus sum, ne inter gentes quidem a se invicem dissitissimas, et sub alio sole viventes exspectari posset. At notandum est, plerasque huius globi gentes per freta ac maria dirimi, ac speciem quandam archipelagi praebere hunc globum. Raro haec freta traiiciuntur, et portitores, qui ad ripas excubant, solorum peregrinantium causa in his stationibus ponuntur. Ipsi enim indigenae vix pedes extra limites patriae proferunt, et, si necessitate adacti freta transmittere cogantur, subito reverti solent, utpote alieni soli diu impatientes. Hinc quot gentes, tot novi orbes.

| Indhold | Dansk | [§ 6] Praecipua vero huius dissimilitudinis causa oritur e terrarum diversa natura, quam indicant agrorum ac glebarum varii colores ac plantarum, frugum ac leguminum insignis dissimilitudo; ut mirum proinde non sit, in ista terrarum ac frugum diversitate tot diversas incolarum indoles ac tot oppositas naturas deprehendi. In nostro orbe indole, moribus, studiis, colore et corporis forma a se invicem leviter tantum distant gentes etiam maxime remotae. Nam, cum soli qualitas undiquaque eadem fere est, nisi quod una terra alia sit feracior ac frugum, herbarum ac aquae eadem sit natura, tot heterogenea animantia produci nequeunt, quot in hoc globo subterraneo nascuntur, ubi cuivis terrae sua peculiaris qualitas.

| Indhold | Dansk | [§ 7] Alienigenis iura quidem itineris et commercii, sed habitationis non conceduntur, nec ob terrarum diversas adeo atque oppositas naturas concedi possunt. Hinc peregrini omnes, qui in itinere occurrunt, aut viatores sunt aut mercatores. Terrae vero, quae Principatui Potuano sunt confines, eiusdem fere indolis sunt: incolae earundem gravia olim bella gesserunt cum Potuanis: iam vero iisdem aut foedere sunt iunctae, aut domitae sub mansueta eorum dominatione acquiescunt.

| Indhold | Dansk | [§ 8] At traiecto ingenti, quod totum globum secat, freto, novi visuntur orbes, nova et ignota Potuanis animalia. Id solum commune habent cum hoc principatu, quod cunctae totius globi creaturae rationales arbores sint, et eadem fere dialecto utantur: Hinc molestum non est iter, in primis, cum ob frequentiam mercatorum aut viatorum per provincias transeuntium, assueti sint, omnes creaturas heterogeneas ac sibi dissimillimas videre. Istud monuisse operae pretium duxi, ne subsequenti narratione aures offendantur, ac narranti ob splendida mendacia dica scribatur.

| Indhold | Dansk | [§ 9] Longum foret, nec operae est, sigillatim et secundum ordinem historicum omnia, quae in hoc itinere mihi oblata sunt, persequi; describere tantum lubet gentes maxime paradoxas, in quarum moribus, ac indole non pauca adeo insolita ac stupenda deprehendi, ut globus Nazar eo nomine inter miracula mundi numerari queat. Observavi, totum plerumque arboreum genus humanitate, iudicio ac gravitate a Potuanis parum differre, ritibus vero, ingeniis corporisque forma adeo discordare, ut quaevis provincia novus mihi orbis apparuerit.

| Indhold | Dansk | [§ 10] In provincia Quamso, quae prima ultra fretum regio est, nulli corporis infirmitati ac morbo obnoxii sunt incolae, sed omnes usque ad canitiem in valetudine inoffensa vivunt. Hinc visae mihi sunt omnium creaturarum felicissimae; at e levi cum iisdem conversatione, opinione me insigniter falsum esse animadverti. Nam cum inter huius provinciae incolas neminem viderim tristem, ita neminem simul contentum, ne dicam laetum, conspexi. Nam uti coeli serenitate ac aëris temperie, non nisi turbida ac nubila prius experti, afficimur; ita arbores hae felicitatem non percipiunt, quia perennis ac sine interruptione est, sanosque se non sentiunt, quoniam morbos ignorant. Vitam igitur agunt in perpetua sanitate, at simul in perpetuo tepore: perpetua enim bona languescunt satietate; et soli iucunde vivunt, quorum suaves voluptates acoribus condiuntur.

| Indhold | Dansk | [§ 11] Testari possum, in nulla gente mores minus lepidos, conversationem magis frigidam et invenustam me deprehendisse. Innoxia sane gens est, sed ea, quae nec amore, nec odio digna; nullius offensa metuenda, et nullius favor exspectandus; et ut paucis dicam: nihil hic, quod displiceat, nihil etiam, quod placeat, reperies. Porro, cum perpetuum istud corporis beneficium mortis imaginem nunquam oculis sistat, nullamque miserationem erga afflictos et laborantes alios moveat; ita nimis secure ac frigide absque zelo et misericordia totum vitae tempus transigunt. Quocirca in illa gente nullum pietatis, nullum amoris ac misericordiae vestigium apparet.

| Indhold | Dansk | [§ 12] Nam cum morbi mortalitatem nobis repraesentent, ad bene moriendum nos quoque acuunt, ac quasi in procinctu itineris paratos stare iubent; et cum cruciatibus nos affligant, afflictorum simul misereri docent. Hinc facile mihi erat discernere, quantum morbi et pericula mortis ad pietatis ac socialitatis exercitia nos ducant, imo, quam iniuste succenseamus Creatori, quoniam ad certas nati videmur afflictiones, quae salubres tamen et utiles nobis sunt. Notandum tamen istud est, has Quercus, quoties in alia loca divertuntur, morbis et infirmitatibus, non secus ac alias arbores, esse expositas. Hinc soli huius regionis aëri aut victui hoc beneficium, modo beneficium dici mereatur, acceptum ferendum iudico.

| Indhold | Dansk | [§ 13] Provincia Lalac, quae cognominatur Mascatta, id est, beata, nomini respondere videbatur; nam omnia ibi sponte proveniebanr. Flumina iam lactis, iam flumina Nectaris ibant, Flavaque de viridi stillabant ilice mella: Ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus. At insigne hoc beneficium non aliis feliciores reddit incolas. Nam cum nullo ad victum parandum opus sit labore, otio ac desidia plerique torpentes, perpetuis vexantur morbis. Hinc pauci sunt, quos non praematura mors abripit, vermibus scilicet ac putredine corruptos.

| Indhold | Dansk | [§ 14] Materiam non minus amplam meditationibus philosophicis suggessit natura huius terrae, patuitque e gentis conditione et sorte, servos et operarios quodammodo feliciores esse illis, qui de victu nunquam soliciti, desidiae ac voluptati indormiunt. Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae, Illusique pedes vitiosum ferre recusant Corpus ... Hinc tot prava consilia, desperati conatus, violentae mortes. Nam affluentia illa, in qua vivunt, omnem gustus ac voluptatis sensum eripiens, nauseam ac vitae fastidium unicuique affert. Ita regio ista, quam beatorum domicilium imaginabar, tristis silentum sedes mihi visa est, miseratione dignior, quam invidia. Hoc celerare fugam, terraque excedere suasit.

| Indhold | Dansk | [§ 15] Proxima huic terrae est regio dicta Mardak, cuius incolae sunt cupressi, eiusdem omnes corporis formae; solis vero oculorum diversis figuris a se invicem distinguuntur. Quidam lumina habent oblonga, quidam quadrata; minutissima alii, alii patula, quae totam fere frontem occupant: nonnulli nascuntur cum binis, alii cum trinis, alii cum quaternis oculis. Sunt etiam, qui uno solo oculo gaudent; sobolem diceres Polyphemi, nisi quod oculum hi in occipitio habeant positum. Hinc, pro diversis luminum figuris in totidem tribus describuntur. NOMINA TRIBUUM HAEC SUNT

| Indhold | Dansk | [§ 16] 1. Nagiri, id est eorum, qui lumina habent oblonga, et quibus proinde cuncta obiecta apparent oblonga. 2. Naquiri, quorum oculi quadratae sunt formae. 3. Talampi, cum oculis minutis. 4. Iaraku, cum binis oculis, quorum alter altero paulo obliquior. 5. Mehanki, cum trinis. 6. Tarrasuki, cum quaternis. 7. Harramba, quorum lumina totam frontem perreptant. 8. Skadolki, qui unum in occipite oculum habent.

| Indhold | Dansk | [§ 17] Harum omnium numerosissima ac proinde potentissima tribus est Nagirorum, id est, eorum, qui oculos oblongos habent, ac quibus proinde obiecta apparent oblonga. Ex ista tribu soli reipublicae Rectores, senatores ac sacerdotes desumuntur. Soli ad clavum sedent hi, et neminem ex alia tribu ad munera publica admittunt, nisi qui fatetur, tabulam quandam Soli dedicatam, et in loco editissimo templi positam, sibi etiam videri oblongam, eamque confessionem iureiurando firmat. Sacra haec tabula praecipuum cultus Mardakani obiectum est. Hinc honestissimi cives, qui crimine periurii se polluere nolunt, ab omni publico honore remoti, perpetuis sannis ac persecutionibus exponuntur; et quanquam testentur, oculis se fidem abnuere non posse, querelae tamen insuper habentur, et quod vitium naturae est, soli eorundem malitiae aut contumaciae imputatur.

| Indhold | Dansk | [§ 18] Formula iurisiurandi, cui omnes, ad munera ac honores admittendi, subscribere tenentur, haec fere est: Kaki manasca quihompu miriac Iacku mesimbrii Caphani Crukkia Manaskar Quebriac Krusundora. i. e. Ego iuro, sacram solis tabulam mihi videri oblongam, et polliceor, in hac opinione me ad ultimum vitae halitum permansurum. Praestito hoc iureiurando, candidati honorum fiunt, et in tribum Nagirorum cooptantur.

| Indhold | Dansk | [§ 19] Postridie adventus mei, dum per forum otiosus ambulo, senem quendam ad flagra deduci conspicor, comitante ingenti cupressorum caterva, et dicteria in noxium eiaculante. Roganti mihi, quid rei esset, respondetur, haereticum esse, qui palam docuerat, tabulam Solis sibi quadratam videri, in eaque pestifera opinione, post crebras admonitiones pertinacirer perstiterat.

| Indhold | Dansk | [§ 20] Hinc templum Solis, periculum facturus, an orthodoxos haberem oculos, ingressus, cum tabula ista sacra mihi quoque quadrata appareret, hospiti meo, qui ad aedilitatem urbis nuper evectus erat, id candide indicabam. Profundo ille suspirio verba mea excepit, testans, sibi etiam quadratam videri, sed nemini id detegere ausum, ne negotium sibi facesseret tribus regnatrix, et munere privaret.

| Indhold | Dansk | [§ 21] Tremens igitur ac tacitus urbem reliqui, verens, ne crimen oculorum tergo luerem, aut odioso haeretici titulo notatus, cum ignominia eiicerer. Nulla sane instituta horrida magis, magisque barbara et iniqua mihi sunt visa: sola enim videbam simulatione, solo periurio, iter ad honores pandi. Hinc redux in Principatum Potuanum, quoties data fuit occasio, in barbaram istam rem publicam bilem evomui. At cum iunipero cuidam, mihi admodum familiari, pro more furens indignationem meam patefacerem, ita fari exorsus est ille: Nobis equidem stulta atque iniqua Nagirorum instituta videbuntur, tibi vero non mirum videbitur, si ob istam luminum varietatem tanta severitas exerceatur; quippe asserere te memini in plerisque rebuspublicis Europaeis dari regnatrices tribus, quae ob naturale oculorum, sive rationis vitium in caeteras ferro ac igne grassantur, teque eiusmodi coactiones tanquam pias ac rebuspublicis admodum salutares laudasse. Intelligebam mox, quorsum tenderet arguta viri oratio. Hinc rubore suffusus discessi, et ex eo tempore tolerantiae perpetuus praeco, mitiora de errantibus iudicia fero.

| Indhold | Dansk | [§ 22] Principatus Kimal, omnium potentissimus ob divitias, quibus abundat, habetur. Nam praeter argentifodinas, quarum magna est copia, ex arena fluviorum ingens vis auri quotannis elicitur: margaritarum quoque feracia passim sunt maria. At, in solis opibus felicitatem non esse positam, e curatiore huius gentis examine didici. Nam quot incolae, tot fere fossores sunt et urinatores, qui in lucrum intenti ad perpetuam servitutem, et maxime improbos labores damnati apparent. Qui ab his laboribus immunes sunt, pro thesauris acquisitis excubias agunt. Tota regio latronibus infesta adeo est, ut absque custodibus corporum nemo iter facere audeat. Non tam festa dies, ut cesset prodere furem, Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum. Vivitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est. Filius ante diem patrios inquirit in annos; Victa iacet pietas, et virgo caede madentes Ultima coelestum, terras Astraea reliquit.

| Indhold | Dansk | [§ 23] Hinc gens ista, quam invidis oculis intuentur vicini, commiserationem potius, quam invidiam meretur. Nam metus, suspicio, diffidentia, livor omnium animos perpetuo obsidet, alterque alterum tanquam hostem, bonis suis insidiantem, intuetur, adeo, ut metus, solicitudo, pervigilium, faciei pallor fructus et messes sint felicitatis istius, quam iactat Principatus Kimal. Hinc non absque molestia ac metu regionem peragravi; nam in quavis semita ac loco limitaneo causam itineris, nomen, patriam et alia custodibus viarum indicare cogebar, expositumque me videbam cunctis his vexationibus, quas in regione suspicaci experiri solent viatores. Montem haec terra habet ignivomum, unde subterranei ignis venae perpetuis veluti fluctibus evolvuntur.

| Indhold | Dansk | [§ 24] Postquam emensus eram hunc principatum, quo molestiorem nullum in toto meo itinere expertus sum, cursum persequor continue orientem versus. In gentes ubique sociabiles ac bene moratas, sed simul valde paradoxas, incidi. Maximam vero admirationem movebant incolae perexigui regni Quamboia, quos natura inverso ordine formaverat, adeo, ut, quo maturior quis aetate ac annis fit, eo protervior ac voluptuosior evadat, crescantque cum annis petulantia, lascivia ac vitia, quae viridem aetatem alibi comitari solent. Nemini igitur munus hic reipublicae committitur, nisi annum quadragesimum nondum impleverit: si vero hunc terminum excesserit, instar pueri petulantis est, ... quem dura premit custodia matris

| Indhold | Dansk | [§ 25] Videbam senio canos in plateis urbis passim vitulantes ludis puerilibus tempora fallere, Aedificare casas, plostello adiungere mures, Ludere par impar, equitare in arundine longa. Videbam, eosdem a pueris eo saepe nomine reprehendi, ac nonnunquam flagris domum compelli. Virum conspexi decrepitum, in foro palam turbinem flagello rotantem aut trocho ludentem. Idem olim vir fuerat omnium gravissimus, et magni consilii praeses.

| Indhold | Dansk | [§ 26] Inversum hunc ordinem in sexu tam sequiore quam virili deprehendi. Hinc iuveni vetulam uxorem ducenti fata Actaeonis ominantur omnes; id quod e diametro oppositum est iis, quae apud nos usu veniunt, ubi senex iuvenculam ducturus cornua timet. Obvios semel habui duos defloccatos senes in foro digladiantes. Miranti insolitum in ista aetate fervorem et causam duelli quaerenti, respondetur, litem inter eosdem enatam esse de meretrice, quam in lupanari ambo subagitaverant. Qui istud mihi narrabant, addiderunt, nates eorundem virgis strenue lacerandas, si ad aures tutorum aut moderatorum ista senum petulantia perveniret. Eadem vespera annosa dicebatur matrona suspendio vitam finivisse, cum repulsam tulisset ab adolescentulo fago, cuius amore exarserat.

| Indhold | Dansk | [§ 27] Inversus hic ordo inversas etiam leges postulat. Hinc in isto legis capite, ubi agitur de tutela, nemini bonorum administratio conceditur, nisi infra annos quadraginta sit. Porro pacta legitima non censentur, quae ab iis, qui annos quadraginta excesserunt, sunt inita, nisi a tutoribus aut liberis eorum sint signata. In capite de subordinatione haec exstant verba: Senes ac vetulae liberis suis dicto obedientes sunto. Hinc, qui in officiis est, paulo ante quadragesimum annum dimitti solet; et ... interdicto huic omne adimat ius Praetor, et ad iuvenes abeat tutela propinquos. Credebam ego, non consultum mihi fore, diutius in hac regione haerere, ubi, si decennium mihi adhuc vivere contingeret, iussu legis repuerascere cogerer.

| Indhold | Dansk | [§ 28] At defunctus hac peregrinatione, cum indolem huius gentis comparabam moribus ac institutis popularium meorum, quos in aetate virili philosophari, in senectute vero vitulari, luxu diffluere et vanos honorum titulos venari cernimus, nonnihil de rugis remisi, et iudicia paulo mitiora de gente hac ferre coepi.

| Indhold | Dansk | [§ 29] In regione dicta Cocklecu consuetudo obtinebat non minus perversa, et ab Europaeis maxime damnanda. Inversus hic ordo non naturae, sed solis legibus originem debuit. Incolae terrae omnes iuniperi sunt utriusque sexus: at soli viri ad culinaria et ignobiles labores damnantur. Tempore belli militiae quidem nomina dant, sed supra sortem militum gregariorum raro ascendunt, cum pauci admodum sint, qui vexilliferi fiunt; estque munus vexilliferi summa dignitas militaris, ad quam arbor masculina aspirare queat. Mulieribus contra maximi ponderis negotia, qua civilia, qua sacra, et militaria committuntur.

| Indhold | Dansk | [§ 30] Nuper deriseram Potuanos, quod in distributione officiorum nullum sexus discrimen admitterent. At haec gens furere mihi visa est, et naturae penitus adversari. Capere sane non poteram indolentiam virorum, qui, cum corporis viribus longe sint praestantiores, indignum adeo iugum sibi imponi passi fuetint, ac tot saecula ignominiam hanc concoxerint. Nam facile esset, iugum excutere, modo vellent, aut auderent nervos muliebri huic tyrannidi incidere. At, inveterata consuetudo usque excaecaverat animos, ut nemini in mentem veniret, pro tollenda ista ignominia aleam subire, quin crederent, naturam ita ordinasse, ut imperium penes mulieres esset, virorum vero esset texere, molere, pensum facere, aedes verrere, vapulare. Argumenta vero, quibus hunc usum tueri solent mulieres, haec sunt: cum sexum virilem corporis viribus, et lacertis, ad duros perferendos labores aptioribus natura donaverit, credi potest, solum masculinum genus ad ignobiles ac ferreos labores relegasse.

| Indhold | Dansk | [§ 31] Stupebant extranei, cum domos introeuntes matremfamilias viderent in museo, cum stilo ac pugillaribus sedentem, maritum vero culinae inerrantem et ollas patinasque tergentem. Et sane in quamcunque domum venerim, cum patrefamilias locuturus, mittor ad culinam, ubi Hic lavet argentum, vasa aspera tergeat alter; Vox dominae fremit instantis virgamque tenentis.

| Indhold | Dansk | [§ 32] Inversae huius consuetudinis funestos notabam effectus: Nam quemadmodum in aliis terris petulantes ac salaces dantur mulieres, quae pro mercede corpora prostituunt, ac pudicitiam in propatulo habent, hic adolescentuli ac viri noctes vendunt, eumque in finem lupanaria conducunt, quorum portae titulis ac signis meretriciis dignoscuntur. Iidem cum nimis audacter ac palam quaestus hos improbos agunt, in carceres abducti, flagris in comitiis, non secus ac meretrices nostrae, caeduntur.

| Indhold | Dansk | [§ 33] Contra matronae ac virgines, hic absque ulla reprehensione incedentes per vias, viros contemplantur, nutant, nictant, sibilant, vellicant, vocant, molestae sunt, fores elogiorum carbonibus implent, veneres suas impune iactant, ac tanquam totidem tropaeis superbiunt, quemadmodum petulantes apud nos iuvenes iactanter enumerare solent, quot virginum aut matronarum pudicitiam expugnarint. Porro matronis ac virginibus vitio non vertitur, si carmina amatoria et munuscula offerant adolescentulis: hi vero frigus ac modestiam simulant, cum contra decorum sit, ut adolescens petitioni et desiderio virgunculae statim annuat.

| Indhold | Dansk | [§ 34] Ingens eodem tempore erat motus ob filium senatoris, cuius pudicitiam violaverat virgo. Male ob istud facinus passim audivit puella, et audiebam, inter se mussitare amicos iuvenis, in ius mox vocandam virginem, et a proximo Consistorio ad nuptias ac reparationem honoris damnandam esse, in primis cum legitimis testimoniis evinci posset, inculpatae adhuc vitae fuisse iuvenem, quem ad amores illicitos pellexerat virgo.

| Indhold | Dansk | [§ 35] Tunc ego mecum tacitus: O terque quaterque beatam Europam nostram! Maxime vero Galliam et Magnam Britanniam, ubi sexus sequior nomini respondet, ubi mulieres caece adeo virorum imperio ac voluntati obsequuntur, ut machinae potius aut automata quam substantiae libero arbitrio praeditae videantur.

| Indhold | Dansk | [§ 36] Non ausus sum, dum inter iuniperos hos versabar, perversam hanc consuetudinem palam damnare. At egressus urbe praecipua, nonnullis indicavi, contra naturam hic agi, cum e iure universali et suffragiis omnium gentium constet, ad ardua et momentosa negotia formatum esse sexum virilem. Regerebant hi: confundere me consuetudinem et institutionem cum natura, cum infirmitates istae, quae in sexu muliebri notantur, e sola educatione deriventur, id quod maxime patet e reipublicae huius statu ac forma, ubi in sexu muliebri enitescere videmus virtutes animique dotes, quas mares alibi sibi solis vindicant. Nam mulieres Cocklecuanae modestae sunt, graves, prudentes, constantes ac taciturnae; contra viri leves, praecoces et loquaces. Hinc cum quid absurdi narratur, proverbium istud: viriles esse nugas; et cum quid praecipitanter aut praemature actum est, dicunt incolae: Dandam esse veniam impotentiae virili.

| Indhold | Dansk | [§ 37] At, his argumentis acquiescere non potui, statum hunc perversum, deformem ac naturae plane adversantem iudicans. Indignatio ista, quam fastus hic muliebris animo impresserat, causa erat infelicis, quod paulo post reditum meum cepi, consilii, quodque tot mihi molestias peperit, ut suo loco dicendum erit.

| Indhold | Dansk | [§ 38] Inter splendidissima huius urbis aedificia erat gynaeceum regium trecentis, qua viris qua adolescentibus speciosissimae formae instructum. Hi omnes alebantur sumptibus reginae, cuius deliciis inserviebant. Cum audirem, formam corporis mei a nonnullis extolli, veritus, ne in gynaeceum istud a venatoribus abriperer, iter maturavi, et ... pedibus metus addidit alas

| Indhold | Dansk | [§ 39] Huic principatui vicina est regio Philosophica, sic dicta ab incolis, philosophiae ac subtilibus scientiis penitus immersis. Flagrabam studio videndi terram, quam centrum omnium scientiarum et veram Musarum sedem mihi fingebam. Imaginabar non agros et prata, sed contiguum ... ac raris gemmantem floribus hortum, totusque in hac imagine gradum accelerabam, horas et momenta in digitos mittens. Semitae, per quas iter feci, lapidosae erant, ac fossis cavernisque impeditae, adeo, ut iam per loca abrupta, iam per coenosa, usque ad umbilicum madidus, cum pontibus essent destitutae, saucios ac luteos traherem pedes. Sed molestiis his fortiter obnixus sum, satis gnarus, per aspera iri solere ad astra.

| Indhold | Dansk | [§ 40] Horae spatio cum his difficultatibus luctatus, obvium habui agricolam, quem comiter interpellans interrogo, quantum adhuc abessem a Mascattia sive Regione philosophica. Respondet ille: Quaerendum potius, quantum itineris sit reliquum, cum iam in meditullio regionis versaris. Attonitus hoc responso, Qui fit, dicebam, ut terra a solis philosophis habitata speciem horrentium potius lustrorum quam cultae regionis praebeat? Regessit ille, terrae faciem brevi fore meliorem, quam primum tempus detur incolis eiusmodi minutiis vacandi. Nunc, ait, solis coelestibus rebus intentos omnes id agere, ut iter quoddam ad solem detegant: Excusari proinde debere, si agros ad tempus incultos relinquant; haud enim facile esse flare simul ac sorbere.

| Indhold | Dansk | [§ 41] Intelligebam mox, quo collinearet oratio versuti villici; et iter persecutus, tandem ad metropolin Caskam perveni. In portis civitatis pro custodibus anseres conspexi, gallinas, nidos avium et aranearum telas.

| Indhold | Dansk | [§ 42] Urbis plateis porci ac philosophi passim inerrabant; sola hi corporis forma distinguebantur a porcis, caeteroquin sorde ac illuvie similes. Pallia eiusdem generis portabant omnes philosophi; sed, quis color iisdem, discernere nequibam, cum pulvere et luto essent obsita. Eorundem unum, quem meditationibus defixum, recta ad me tendere videbam, ita alloquor: Dic, quaeso, quodnam nomen huic urbi, Magister! Ille immobilis, inconnivens, tanquam secessu mentis atque animi facto a corpore, diu stabat; tandem vero ad coelum oculos tollens, respondet: haud procul a meridie sumus. Ineptum adeo responsum insignem animi aberrationem indicans, persuasit, melius esse, parce studere, quam prae nimia doctrina delirare. Urbis mox interiora penetravi, visurus, an praeter Philosophos, homines aut creaturas rationales forte invenirem. Forum urbis, quod valde spatiosum erat, diversae ornabant statuae et columnae, titulis atque inscriptionibus distinctae. His accedebam, periculum facturus, ecqua forte epigrammata legere possem. Sed, dum in eo conatu desudo, tergum mihi incalescere ac, madidum fieri animadvertebam. Hinc retrospiciens, ut fontem calidi fluminis detergerem, conspicabar Philosophum, posteriora mea permingentem. Nam meditationibus abstractus, statuam me credidit, ad quam vesicam exonerare solebat. Tantae ego contumeliae impatiens, in primis cum philosophum istum albis insuper me dentibus deridere cernerem, palma excussissima alapam illi applicui. Quo facto, rabie ille percitus, in capillos meos invasit perque totum forum vociferantem traxit. At, cum iram satiari non posse viderem, statum praeliantis composui, par pari referens, adeo, ut ratio accepti et expensi inter nos quodammodo conveniret. Tandem, post acre certamen, cadimus ambo athletae.

| Indhold | Dansk | [§ 43] Ad spectaculum istud accurrebant innumeri Philosophi, moreque furentium impetum facientes, pugnis ac fustibus articulatim caesum animamque propediem agentem, totum circa forum capillis raptarunt. Caedendo tandem fessi, licet non satiati, ad spatiosam domum me ducunt, et, cum obnixis in ianuam pedibus obluctarer, meque ingressurum fidenter abnuerem, obducto me collo, ceu porcum mugientem, intro rapiunt, ac in medio pavimento supinum ponunt. Turbata omnia et confusa ibi erant, ac talis mihi visus est aedium status, qualis apud nos esse solet circa terminos Michaëlis aut Paschatis, ubi res mobiles, vasa ac utensilia, in novam domum transferenda confuse proiiciuntur.

| Indhold | Dansk | [§ 44] Coeperam tunc sapientes nostros suppliciter orare, ut irae modum imponerent, et ad misericordiam se flecti paterentur, docens, quam indecorum esset philosophiae et sapientiae cultoribus more ferarum saevire, et affectibus, contra quos declamare solent ipsi, nimium indulgere. At, surdis fabulam narrabam. Nam philosophus iste, qui tergum mihi perminxerat, certamen integrabat, ac me miserum, quasi incudem, tot ictibus caedebat, ut videretur non nisi morte mea placari posse. Didici tunc, nullam iram philosophica esse fortiorem, virtutumque commentatores longe ab earundem cultura abesse. ... Nec enim minor ira rebullit Pectore in hoc, leviorve exurit flamma medullas.

| Indhold | Dansk | [§ 45] Tandem domum intrarunt quatuor Philosophi, quorum pallia singularem sectam indicabant. Iidem saevientium minas, qua voce, qua manibus, interpellantes, sortem meam miserari videbantur: ac, postquam cum caeteris seorsum locuti fuerant, in aliam domum me transtulerunt. Laetabar ego, praedonum me manibus ereptum, in honestos viros incidisse, causamque harum turbarum rogantibus fuse exposui. Subridebant illi ad fabulam adeo lepidam, dicentes, solitum esse Philosophis, in foro ambulantibus, ad statuas has mingere, ac verisimile esse, aggressorem meum, in meditationibus philosophicis defixum, pro statua me cepisse. Dicebant porro, eundem esse magni nominis Astronomum, caeterosque, qui tanta rabie in scapulas meas saevierant, Doctores esse philosophiae moralis. In portu me iam esse credebam, et omnis periculi securus, haec et alia narrantes cum voluptate audiebam. At, suspicionem quandam movebat formae meae examinatio nimis curiosa: Porro quaestiones de vitae genere, itineris causa, et patria, toties iteratae, nec non subsecuta secreta murmura, instantis mali praesagia erant.

| Indhold | Dansk | [§ 46] Verum mens prae timore mihi paene excussa fuit, cum in cameram quandam anatomicam compingerer, ubi proiectam videbam horrendam ossium et cadaverum struem, quae foedo totam odore implebant. Credebam mox latronum esse cavernam: sed quae e parietibus suspensa erant instrumenta anatomica, metum paulo diminuebant, cum exinde pateret, hospitem meum medicinae aut chirurgiae operari.

| Indhold | Dansk | [§ 47] Postquam semihorae spatio in ergastulo hoc solus torpueram, intrat matrona cum prandio, quod mihi paraverat. Valde humana videbatur, at attente me aspiciens per intervalla suspiria edidit. Quarenti mihi doloris causam, respondet, instans mihi fatum suspiria haec elicere: In honestam equidem domum, ait, venisti; nam maritus meus, huius insulae dominus, publicus civitatis Physicus est et Medicinae Doctor, caeterique, quos vidisti, eius collegae sunt. At iidem insolitam corporis tui formam mirati, decreverunt, machinam interiorem ac viscera tua penitius examinare dissectionemque corporis facere, visuri, ecquid novi detegant, quo anatomia illustrari queat. Palpitantem animum haec verba percusserunt. Edito igitur horrendo clamore: Qui, inquam, Domina! dici possint boni viri, qui honesti et innocui hominis ventrem findere non dubitant? Tunc illa: Non venit in mentem, quorum consederis arvis: In honestos viros incidisti, qui malo animo nil facturi, solo anatomiae illustrandae studio hanc operationem decreverunt.

| Indhold | Dansk | [§ 48] Ad hoc regerebam, malle me a latronibus dimitti, quam ab honestissimis viris dissecari, moxque ad genua matronae provolutus, manantibus ubertim lacrimis, intercessionem illius implorabam. Respondet illa: Intercessio mea parum tibi proderit contra Facultatis conclusum, quod irrevocabile solet esse, at per aliud te medium morti subducere conabor. His dictis, manu me prehensum per pseudothyrum eduxit, ac trepidantem comitata est usque ad portam civitatis. Tunc servatrici meae valedicturus, verbis conceptissimis gratum animum, uti par erat, exprimere conabar, at prooemiari incipientem interpellans, se non abituram ait, antequam videret, me extra omne periculum constitutum, meque non reluctantem comitari pergit.

| Indhold | Dansk | [§ 49] Dum una ambulamus, varii de statu huius regionis seruntur sermones, et avide ego omnia audiebam. At digressa est tandem ad narrationem, quae parum grata auribus meis erat, cum exinde coniicerem, pro praestita illam opera poscere nonnulla, quae moraliter impossibilia mihi erant. Nam pathetice exposuit, iniquam in hac regione matronarum sortem, cum paedagogi hi philosophici, literis penitus sepulti, officia coniugalia prorsus negligant. Possum, ait, iureiurando testari, actum de nobis fore, nisi unus et alter honestus ac misericors advena miserias nostras sublevaret et malis, quibus excruciamur, medicas identidem admoveret manus. Simulabam ego non intelligere scopum, ad quem collineabat. Gradum addere coepi, at frigus meum aestuantis desiderium auxit. Hinc, Consumptis precibus, violentam transit ad iram, Intendensque manus, passis furibunda capillis ingratum animum mihi obiecit.

| Indhold | Dansk | [§ 50] At cum nihilominus ego iter persequor, laciniam togae meae apprehendens, obnitentem retinere moliebatur. Hinc vi adhibita, e manibus matronae me eripui et, cum incessus celeritate praestantior essem, brevi extra conspectum illius me proripui. Quanta tunc rabie accensa in me fuerit, ex his verbis, quae identidem evomuit, scilicet Kaki spalaki, i. e. ingrate canis, didici. At dicteria illius Spartana nobilitate concoxi, laetus, quod ex hac sapientum terra, cuius absque horrore meminisse nequeo, salvus quodammodo evasissem.

| Indhold | Dansk | [§ 51] Proxima huic provinciae est Nakir, cognominem habens urbem sive ingentem vicum, de quo multa dicere nequeo, cum maxima, qua poteram, festinatione, regiones, terrae philosophicae vicinas, transcurrerem, ad gentes philosophiae, in primis vero anatomiae minus studiosas properans. Tantus enim terror animum invaserat, ut quemvis in itinere obvium, an Philosophus esset, interrogarem, et cadavera et instrumenta anatomica quiescentis animo diu oberrarent. Incolae vici Nakir valde affabiles mihi visi sunt: nam obvius quisque, officium non petenti offerens, de honestate sua prolixe testabatur. Ridiculas sane iudicabam has contestationes, cum nullum suspicionis indicium dedissem, nec ullius integritatem unquam in dubium vocassem. At, cum nonnullis indicarem, capere me non posse, cui usui tot contestationes, easdem addito iureiurando integrabant.

| Indhold | Dansk | [§ 52] Egressum hoc vico, excepit viator tarde incedens et sub pondere sarcinarum gemens. Subsistit ille me viso, ac unde venerim sciscitatur: Verum, ubi vicum Nakir me nuper transmisisse indicarem, gratulatur salvum me evasisse, cum incolae, technarum noti artifices, viatores deplumes a se dimittere soleant. Regerebam ego, si facta verbis respondeant, integerrimos esse debere, cum unusquisque, haud rogatus, honestatem suam diris exsecrationibus praedicaret. Subridens tunc ille: Cave, ait, ne nimium credas propriae integritatis praeconibus, in primis vero iis, qui diabolum honestatis suae testem provocant. Admonitio ista alta mihi mente diu reposita est, didicique, recte monuisse subterraneum hunc virum. Hinc, quoties debitores de honestate iurant, contractum rescindo ac mutuum reposco.

| Indhold | Dansk | [§ 53] Emensus hanc regionem, stagnum fulvi coloris conspicor, ad cuius ripam parata stabat triremis meritoria, qua vectores in Terram rationalem modico pretio feruntur. Pactus de naulo triremem conscendo, summaque cum animi voluptate iter hoc explico: Quippe machinis quibusdam latentibus, absque ministerio remigum, impelluntur naves subterraneae, incredibilique celeritate aequora sulcant. Delatus in terram, mercenarium circumspicio, eoque duce ad civitatem rationalem propero. Dum iter carpimus, statum mihi civitatis, indolemque incolarum, comes itineris luculenter exposuit. Audiebam, cives ad unum omnes Logicos esse et urbem hanc veram esse rationis sedem, indeque nomen sortitam. Civitatem ingressus, vera esse, quae narraverat, expertus sum. Quivis enim civis ob iudicii acumen, gravitatem, et compositos mores, senator mihi apparuit. Hinc, sublatis in coelum manibus, O terque quaterque beatam, ingemino, terram, quae solos Catones parit.

| Indhold | Dansk | [§ 54] At, cum statum civitatis penitius perspexeram, multa hic segniter agi, et ob defectum stultorum rempublicam quodammodo languescere videbam. Nam, cum aequa mentis lance omnia, ponderent incolae, et speciosis promissis, fucatis orationibus et crepundiis nemo moveatur, cessant ista media, quibus ad praeclaros, et reipublicae saepe salutares conatus, facile et absque sumptu publico animi subditorum acui solent.

| Indhold | Dansk | [§ 55] Vitia civitatis, quae ab exacta ista rerum ponderatione fluunt, pathetice mihi explicuit minister quidam aerarii, et quidem his verbis: Arbitror ab arbore hic non nisi solo nomine et corporis specie distinguitur. Nulla inter cives est aemulatio, cum nulla acquiri possit distinctionis nota, et nemo videtur sapere, cum omnes sint sapientes. Stultitiam fateor esse vitium, sed, ut penitus exsulet, non optandum. Sufficit cuivis civitati, ut tot sint sapientes, quot sunt munera publica. Sint, qui regant, sint, qui regantur. Id, quod meris nugis ac crepundiis efficiunt aliarum societatum moderatores, noster hic magistratus non nisi solidis praemiis, quae aerarium haud raro exhauriunt, perficit. Nam ob praestitam patriae operam, nucleos poscunt sapientes, stulti vero putamine placantur.

| Indhold | Dansk | [§ 56] Sic exempli gratia distributio honorum ac titulorum, quibus tanquam hamis blandientibus capiuntur, ac ad quosvis labores facile impelluntur stulti, parum operatur in civibus, qui, sola virtute, ac valore interno, veram existimationem et solidum honorem acquiri posse, iudicant, ac proinde speciosis promissis sibi fucum fieri non patiuntur. Porro, mentio nominis post mortem in annalibus victuri, ad quaevis pro salute patriae subeunda stimulat vestros milites: Nostri vero, mera haec esse aurium ludibria putantes, phrasin istam (scilicet re vera mori, et in annalibus vivere) non capiunt, cum vanam credant non audituris gloriae praedicationem. Taceo innumera alia incommoda, quae e nimio rerum omnium scrutinio fluunt, quaeque satis monstrant, necesse esse, ut in republica bene constituta dimidia saltem pars civitatis insaniat. Idem in societate est stultitiae effectus, ac fermenti in stomacho: nam, aut nimio, aut nullo fermento laboramus.

| Indhold | Dansk | [§ 57] Haec perorantem summo cum animi stupore audiebam: At cum nomine senatus civitatem mihi offerret, in eaque domicilium figere iteratis precibus hortaretur, rubore suffundor, suspicans, e concepta de stultitia mea opinione petitionem hanc procedere, et fermentum me iudicari, quo opus esset reipublicae, nimia sapientia languescenti. In ista suspicione mox confirmabar, cum audirem, statutum esse senatui, ingentem civium numerum in colonias mittere, ac in supplementum abeuntium, totidem stultos e vicinis gentibus mutuari. Hinc civitate ratiocinante subiratus egredior. Diu vero animo obversabatur axioma istud subterraneum, politicis nostris adhuc incognitum: quod scilicet in republica bene constituta necesse sit, ut dimidia saltem pars civitatis insaniat. Mirabar, praeceptum adeo salutare nostri orbis Philosophos tamdiu latere potuisse. At forsitan quibusdam innotuit, sed inter axiomata politica referre noluerunt, cum stultorum apud nos plena sint omnia, et nullus, absit invidia, sit vicus, nedum civitas, quae saluberrimi huius fermenti defectu laborat.

| Indhold | Dansk | [§ 58] Postquam temporis non nihil quieti dederam, itineri me reddens, peragravi regiones nonnullas, quas silentio praetereo, cum pauca ibi insolita, et a vulgaribus rebus abhorrentia, occurrerent. Credebam tunc, finem esse rerum mirabilium, quas globus Nazar producit. At, cum in terram Cabac dictam ingrederer, nova oculis sistuntur monstra ac ea, quae fidem omnem excedere videntur. Inter huius regionis incolas nonnulli sunt acephali, sine capitibus nati. Iidem per os in medio pectore positum loquuntur. Hanc ob causam, et ob istud naturae vitium, a muneribus difficilioribus, et quae cerebrum poscunt, abstineant, cum negotia maioris ponderis acephalis committi nequeant. Officia ista, ad quae admitti solent, aulica plerumque sunt. Sic cambellani, aulae magistri, gynaeceorum praefecti, et apparitores plerique e centuriis eorum, qui absque capite sunt, desumuntur. Ex iisdem etiam creantur pedelli, aeditui, aliique, quorum officia sine cerebro peragi quodammodo possunt.

| Indhold | Dansk | [§ 59] In Senatum quoque nonnulli, speciali magistratus favore, et propter merita parentum, recipiuntur, id quod absque reipublicae detrimento nonnunquam fieri potest. Docet enim experientia, in paucis senatoribus totam residere senatus auctoritatem, caeterosque numerum tantum implere, ac ad ea signanda aut subscribenda, quae ab aliis concluduntur, adhiberi. Ita hoc tempore in senatu urbis duo erant assessores, sine capite nati, qui tamen senatoriis stipendiis fruebantur. Nam licet sensibus, ob naturalem defectum, essent destituti, adsensum tamen dabant, et suffragia cum aliis ferebant, feliciores in eo collegis, quod nemo, qui causa excideret, acephalis succenseret, sed in caeteros omnem bilem evomeret. Et patuit inde, tutius interdum esse, sine capite nasci. Civitas haec paucis huius globi urbibus magnificentia ac nitore cedit. Aulam habet, universitatem et splendida templa.

| Indhold | Dansk | [§ 60] In duabus, quas mox intravi, provinciis, Cambara, scilicet et Spelek, incolae omnes sunt tiliae. In eo vero differunt, quod illi ultra quatuor annos vitae tempora non extendant, his vero longe productius aevum contingat, nam vulgo ultra quadringentos annos vitam protrahunt. Hinc multos videas avos, proavos, abavos et atavos; audias fabulas veteres sermonesque maiorum, cumque veneris illo, putes te ante aliquot saecula natum. Quantum illorum sortem miserabar, tantum hos felices praedicabam. At, postquam statum utriusque gentis curatius examinaveram, iudicio me deceptum animadverti.

| Indhold | Dansk | [§ 61] Provinciae Cambarae talis erat facies. Quivis incola, intra paucos a nativitate menses, ad plenam, qua corporis, qua animi, maturitatem excrevit, adeo, ut primus annus formationi eiusdem sufficeret, reliqui vero viderentur concessi, ut morti se praepararent. Et cum ita res essent comparatae, speciem haec terra exhibuit reipublicae vere Platonicae, in qua omnes prorsus virtutes maturuere. Nam cum intuitu vitae brevitatis, quasi in procinctu semper starent, aspicientes aevum hoc tanquam portam, per quam ad alteram vitam subito transirent, ita futuri potius quam praesentis status imago animis inhaerebat. Unusquisque igitur tanquam verus philosophus existimari potuit, qui rerum terrestrium securus, solum thesaurum duraturum et perennem, qui in virtute, pietate, et famae integritate constat, sectabatur.

| Indhold | Dansk | [§ 62] Ut brevi praecidam, videbatur haec terra angelorum, aut sanctorum domicilium, ac vera schola, ubi virtus ac pietas optime doceantur. Exinde patet, quam iniqua sint murmura eorum, qui de brevitate vitae conqueruntur, eoque nomine quasi litem Deo movent. Nam vita nostra brevis dici potest, quia maximam eius partem otio ac voluptate perdimus, longaque satis foret, si tempora melius locarentur.

| Indhold | Dansk | [§ 63] At, in altera regione, ubi aetas ultra quatuor saecula producebatur, cuncta regnare videbam vitia, quae in genere humano notantur. Ante oculos tantum praesentia, tanquam aeterna, et nunquam peritura, versabantur. Hinc fugere pudor, verumque, fidesque et honestum, In quorum subiere locum dolus insidiaeque. Porro ex ista vitae longaevitate alius nascebatur funestus effectus. Nam ii, qui casu bonorum iacturam fecerant, quique membris mutilati erant, aut in morbos inexplicabiles inciderant, aetatis longae moram tremulis vocibus solebant accusare, ac tandem necem sibi consciscere, cum ob vitae longaevitatem nullum malorum finem viderent: vitae enim brevitas miseris et afflictis efficacissimum est solatium. Utraque regio materia admirationis meae fuit, indeque egressus sum plenus meditationum philosophicarum.

| Indhold | Dansk | [§ 64] Iter persequor per loca abrupta ac deserta, quae ducunt ad terram innocentem, vulgo Spalank. Regio haec ita dicebatur ab incolarum innocentia, ac pacifica indole. Aesculi hi omnes erant, et omnium mortalium felicissimi habebantur: nullis enim affectibus ac passionibus erant obnoxii: ac proinde ab omnibus vitiis immunes, Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebant. Poena metusque aberant: nec verba minantia fixo Aere ligabantur: nec supplex turba timebant Iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. Non tuba directi, non aeris cornua flexi, Non galeae, non ensis erant: sine militis usu Mollia securae peragebant otia mentes. In terram hanc delatus, vera esse omnia, quae fama acceperam, comperi: ingeniis nempe, non legibus virtutes coli. Invidiam, cupiditatem, iram, odium, superbiam, gloriae studium, discordiam, et cuncta, quae in genere humano notantur vitia, videbam proscripta.

| Indhold | Dansk | [§ 65] At simul cum vitiis deerant multa, quae mortales maxime ornare, et creaturas rationales a brutis distinguere creduntur. Praeter Theologiam, Physicam et Astronomiam omnes ignotae erant artes et scientiae: Jurisprudentia, Politica, Historia, Ethica, Mathesis, Eloquentia multaeque aliae scientiae, ne nomine quidem illis notae. Et cum nullum inter eos locum obtinent invidia, ac gloriae studium, nulla proinde erat aemulatio, quae ad magna ac praeclara quaevis stimulare solet. Nulla erant palatia, ac splendida aedificia, nulla senacula aut fora, ac nullae opes, cum nullus esset magistratus, nullae lites, et nulla habendi cupido. Et ut paucis dicam: aberant vitia, et simul aberant elegantiae, artes, nitor, et innumera alia, quae virtutum nomine veniunt, quae societates civiles commendant, ac quae cultos ac politos reddunt homines, adeo, ut in verum potius aesculetum quam in societatem viderer delatus.

| Indhold | Dansk | [§ 66] Hinc dubius diu eram, quodnam de hac gente iudicium ferrem, ecquid status iste naturalis homini optabilis foret. Tandem vero, cum considerarem, praestare incultam, quam vitiosam vitam agere, ac cum ignorantia artium quarundam abesse latrocinia, furta, caedes et alia, quae corpus cum anima saepe perdunt, felicem hunc statum agnovi.

| Indhold | Dansk | [§ 67] Dum per hanc regionem incautius ambulo, sinistri pedis crus, lapidi allisum, graviter laeditur ac intumescit. Conspicatus hunc casum villicus, illico accurrit, ac manu decerptam vulneri imponit herbam, qua subito mitigatur dolor, ac tumor residet. Exinde coniicere licuit, in arte medendi excellere hanc gentem. Nec coniectura fefellit. Nam, cum intra limites adeo angustos coarctantur Spalankorum studia, cortice, velut polyhistores nostri, non contenti, penitius omnia rimantur. Cum medico meo ob praestitam hanc operam gratias agerem, ac Deum huius beneficii remuneratorem dicerem, tam solide, erudite, ac pie, licet dictione tenui et agresti, ille respondit, ut virum divinum aut angelum, qui sub forma arboris mihi apparuit, imaginarer. Patuit inde, quam inique succenseamus apathiae sectatoribus, quos, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis, in corpore ignavae ac quasi enervatae vitae consenescere credimus.

| Indhold | Dansk | [§ 68] Patuit vero magis, quantum errent ii, qui necessitatem quandam vitiorum mortalibus imponunt, qui iram fortitudinis cotem, aemulationem industriae calcar, diffidentiam prudentiae fomitem statuunt. Nam ex malis ovis non nisi mali corvi nascuntur, et virtutes quam plurimae, quibus superbiunt mortales, et quas carminibus celebramus, dedecora potius sunt quam ornamenta, si oculo philosophico easdem intueamur.

| Indhold | Dansk | [§ 69] Relicta hac terra, iter facio per provinciam Kiliac, ubi incolae nascuntur cum certis fronti impressis notis, quae numerum annorum, ac vivendi spatium produnt. Felices quoque hos praedicabam, cum neminem improvisa mors, in ipso peccandi actu, opprimat. At, cum dies mortis unicuique esset perspecta, poenitentiam in ultimum tempus prorogabant omnes. Hinc, si quem pium inter eos ac honestum videres, is erat, quem impressae fronti notae receptui canere iubebant. Videbam obstipis passim capitibus ire per urbem nonnullos: omnes hi mortis candidati erant, qui dies ac momenta in digitos mittebant, ac cum horrore appropinquantem ultimam horam intuebantur. Hinc sapienter in eo etiam providisse creatorem videbam, et praestare iudicabam creaturis, ut mortis hora eas lateat.

| Indhold | Dansk | [§ 70] Emensus hanc regionem, fretum quoddam atri coloris, scapha transmisi, ac delatus sum in terram Askarac. Nova hic oculis sistuntur monstra: nam quemadmodum terra Cabac animantes generat sine capite, ita nonnulli huius regionis incolae, septem capitibus distincti, in lucem prodeunt. Insignes hi polyhistores sunt, quos caeteri olim cives ob tantum naturae beneficium divino propemodum cultu prosequebantur, adeo, ut ex solis eorundem centuriis imperatores, consules, senatores, quaestores desumerentur. At, cum, quot capita illis sunt, tot diversae indoles, strenue quidem et celeriter varia simul munera obierunt, nihilque, dum rempublicam gerebant, intentatum reliquerunt, sed ob istam simul polypragmosynen, et ob varias istas, et in uno individuo pugnantes ideas omnia misere miscebant, tantaque, procedente tempore, exstitit rerum confusio, ut integri saeculi labore opus fuerit, ad componendas istas, quas omniscius hic magistratus excitaverat, turbas.

| Indhold | Dansk | [§ 71] Cautum hinc lege est, ut aeternum a publicis ac momentosis negotiis arceantur septicipites, et ut respublica deinceps a solis simplicioribus, id est, iis, qui unum tantum caput habent, geratur. Hinc, qui olim tanti ponderis viri ac Diis proximi habebantur, in eodem iam fere statu sunt, quo acephali regionis Cabac. Nam, veluti illi, cum omnino destituti sint capite, nihil agere possunt, ita hi, ob capitum multitudinem, omnia perverse agunt. Igitur heptacephali nostri, ab omni munere publico remoti, in perpetua iam obscuritate consenescunt. Ornamento tamen reipublicae quodammodo inserviunt. Histrionum enim instar passim circumducuntur, ut artes exhibeant, ac ut monstrent, quam munifica in iisdem formandis fuerit natura: at si minus prodiga fuisset, sique uno solo capite donasset, longe benignior dici potuisset.

| Indhold | Dansk | [§ 72] E tota hac heptacephalorum gente, tres tantum eo tempore in officiis erant, sed ad munera ista non admissi fuerunt, nisi post amputationem sex capitum, quo fit, ut, uno tantum capite remanente, confusae, quibus laborabant, ideae evanescant, et ad sensum communem redigantur. Veluti arborum putatores saepe ramos quosdam abscindunt, quo remanentibus maior concilietur sanitas. Pauci tamen ex heptacephalis istud tentamen, ob dolorem et mortis discrimen, subeunt. Didici hinc, omne nimium nocere, et veram prudentiam in simplicitate cerebri, et composita mente consistere.

| Indhold | Dansk | [§ 73] Ex hac regione per loca deserta itur ad Principatum Bostanki, cuius incolae, quoad externam corporis formam parum differunt a Potuanis, intus vero istud habent anomalon, quod cor in dextro femore sit positum, adeo, ut vere dici possint corda in femoralibus gestare. Hinc inter omnes huius globi incolas, maxime timidi, er imbelles censentur. Aeger animi ob itineris molestiam, cum stabulum quoddam prope portam urbis intrarem, lentum ac moras nectentem cauponem acriter increpui. Ille vero, in genua procumbens, lacrimis misericordiam implorabat, dextrumque femur tangendum praebuit, quo palpitationem cordis deprehenderem. Hinc ira in risum versa, lacrimas supplicantis detergeo, ac omnem metum abiicere iubeo. Surgens ille, manum meam osculatur, ac ad coenae officium digreditur.

| Indhold | Dansk | [§ 74] At, non ita multo post gemitibus ac horrendo eiulatu tota personabat culina. Accurrens ego, cum stupore videbam, timidum nostrum cauponem flagellis ac pugnis in uxorem ancillasque saevientem. Viso me, in pedes se illico coniicit, ac aufugit. Hinc ad plorantem familiam conversus quaero, qua noxa, aut crimine, virum adeo mansuetum, ad tantam iram provocassent. Illae vero, oculis in terram defixis, tacitae diu stabant, dolorem indicare non ausae; me vero quaerere pergente, ac precibus minas addente, ita fari exorsa est matrona: Haud satis perspecta, hospes! tibi videtur mortalium indoles. Cives huius Principatus, qui armati hostis adspectum sustinere nequeunt, et qui ad minimum strepitum foris misere trepidare solent, regnant omnes in culinis, et in familiam inermem saeve grassantur: cum armatis bella non gerunt, inermes sint, quas oderint. Hinc vicinarum gentium praedae, ac ludibrio exposita est respublica nostra. At, in gente nobis vicina, cui tributum pendimus, alia est virorum indoles: non, nisi cum armatis hostibus congrediuntur, foris imperant, sed domi serviunt. Mirabar prudentiam matronae, quam meliore sorte dignam iudicabam.

| Indhold | Dansk | [§ 75] Et postquam mores et ingenia humani generis paulo curatius examinaveram, vera matronam dixisse confessus sum, cum innumeris evincitur exemplis, non solum esse Herculem, quem palla uxoris subegit, sed vulgo hanc fortium virorum esse sortem, ut iugo muliebri colla patienter subdant: contra timidissimos, et qui corda cum Bostanki incolis in femoralibus portant, in culinis esse heroës. Gens haec sub clientela vicini populi, cui vectigalis est, perpetuo vivit.

| Indhold | Dansk | [§ 76] Relicta hac gente, aliam scapham conscendens, ducor ad terram Mikolac dictam, in hac scapha furto mihi surripitur mantica. Postquam frustra diu cum portitore, furtum pertinaciter negante, rixatus fueram, magistratum loci adibam, indicans, ex quasi_maleficio saltem ad simplicem rei restitutionem teneri portitorem, si actio depositi, aut furti mihi negetur. Ille vero non solum negare praefracte pergit, sed insuper calumniae actionem mihi intendit. In re adeo dubia testes poscit senatus: at, cum nullos adducere possem, iusiurandum adversario, quo se purgaret, defero. Subridens ad vocem iurisiurandi Praetor: Nulla, ait, hospes! hic religione adstringimur, soli nobis dii sunt leges patriae. Igitur probationes eiusmodi fieri debent modis legitimis, uti expensi latione, mensae rationibus, chirographi exhibitione, tabularum obsignatione, et testium intercessione. Qui hisce destituuntur, non solum frustra agunt, sed et de calumnia damnantur. Testibus rem planam redde, et depositum tibi restituetur.

| Indhold | Dansk | [§ 77] Ita ob defectum testium causa cadens, non tam meam quam reipublicae huius sortem miseratione dignam iudicabam. Nam patuit inde, quam debiles et infirmae sint societates, si solis legibus humanis nitantur, et quam exiguae durationis sint aedificia ista politica, nisi religionis caemento firmentur. Triduum hic manebam, et interea temporis in perpetuo metu versabar. Nam, quamvis saluberrimae sint leges civitatis, et crimina gravissime puniantur, nulla tamen in gente athea, et omni religionis vinculo soluta, est aut exspectari potest securitas, cum nulla non scelera, modo lateant, perpetrare non vereantur.

| Indhold | Dansk | [§ 78] Relicta terra athea, et asperi montis iugo superato, deferor ad urbem Bracmat, in planitie, ad montis radices sitam. Incolae huius urbis iuniperi sunt. Primus, quem obvium habui, tota in me corporis mole ruens, humi supinum prostravit, cumque causam huius adventitiae quaererem, veniam conceptissimis verbis rogat. Mox alter palum, quem dextra tenebat, lateri praetereuntis impingens, elumbem me paene fecit. Imprudentiam quoque hic causatur, ingenti verborum syrmate culpam deprecans. Caecam igitur aut luscam hanc gentem suspicatus, occursum praetereuntium solicite vitabam.

| Indhold | Dansk | [§ 79] At vitium istud oritur ex acuto nimis nonnullorum visu, quo fit, ut remotiora, quae alios latent, discernant, propiora vero, ac quae ante pedes posita sunt, prae nimia oculorum acie non videant. Hi vulgo dicuntur Makkatti, et studiis transcendentalibus, et astronomiae plerumque operantur. Nam in rebus terrestribus, ob lumina nimis arguta, nullius fere usus sunt, quoniam minutiarum perspicacissimi observatores, in rebus solidis caecutiant. In metallifodinis tamen examinandis opera eorundem utitur respublica, nam qui terrae superficiem non vident, ea, quae sub cortice eiusdem latent, perspiciunt. Didici hinc dari nonnullos, qui ob lumen nimis lynceum caecutientes plus viderent, si minus acute viderent.

| Indhold | Dansk | [§ 80] Superato abrupto ac difficillimi ascensus monte, terram ingredior Mütak, cuius metropolis speciem praebet saliceti, cum incolas habeat salices. In forum delatus, robustum quendam iuvenem conspicor, sella Patrocliana sedentem, ac misericordiam senatus implorantem. Sciscitanti mihi, quid rei esset, respondetur: maleficum esse, cui hodie decima quinta dabitur dosis. Perculsus hoc responso, digredior, solutionem aenigmatis ab hospite meo paulo post petens. Ille vero ita fari exorsus est: Flagella, stigmata, cruces et id genus alias poenas, quibus vicinae gentes scelera coërcent, penitus nos ignoramus, quippe vitia non tam punire, quam vitiosos emendare conamur. Noxius iste, quem in publica sella nuper sedentem vidisti, auctor est insulsus, qui ob pruritum scribendi, quem neque legibus, neque admonitionibus coërcere potuit senatus, iam publicae poenae, sive medicinae subiicitur, et pergent censores urbis, qui omnes medicinae Doctores sunt, crebris purgationibus eundem macerare, donec fomite libidinis restincto scribere cesset.

| Indhold | Dansk | [§ 81] Vix finito sermone ad publicum pharmacopolium ducor, ubi cum ingenti animi stupore ordine dispositas videbam pyxides, his titulis signatas: PULVIS AVARITIAE. PILULAE LIBIDINIS. TINCTURA SAEVITIAE. LENITIVUM, sive INFUSIO TEMPERANS CONTRA AMBITIONEM. CORTEX CONTRA VOLUPTATEM. etc. Exprimere non possum, quantas hae praestigae cerebri vertigines mihi pepererint. Sed in ecstasin plane coniectus fui, cum viderem manuscriptorum quorundam fasciculos his titulis: SERMO MAG. PISAGI, CUIUS MATUTINA LECTIO SEX SEDES SIVE RESOLUTIONES ALVI PRAESTAT. MEDITATIONES DOCT. IUKESI, QUAE INSOMNIIS MEDENTUR! etc.

| Indhold | Dansk | [§ 82] Valde igitur paradoxam hanc gentem videbam, et, ut virtutem horum medicaminum curatius examinarem, librum primum aperui. Insulse adeo erat scriptus, ut ad primae sectionis lectionem oscitarem, et, cum legere pergerem, murmura intestinorum, et mox tormenta sentirem. Hinc, cum optime mihi valenti purgatione alvi non esset opus, abiecto libro, in pedes me coniicio. Videbam hinc, nihil in mundo plane esse inutile, et libros maxime insipidos, non omni usu esse destitutos. Didici porro, gentem hanc, licet mire paradoxam, non tamen plane stultam esse. Testatus est hospes meus, diris se insomniis diu vexatum, e sola Doct. Iukesi lectione convaluisse, tantamque huius libri esse virtutem, ut ipsam vigilantiam stertentem reddat.

| Indhold | Dansk | [§ 83] His et aliis auditis, miris cogitationum aestibus agitabar. At ne circuli pristinae meae philosophiae penitus turbarentur, terram ocius relinquo, et sane, quod commodum mihi accidit, diutius his cogitationibus immorari non permiserunt nova aliarum gentium prodigia et occurrentia passim phaenomena. Defunctus vero itinere circa hunc globum, cum philosophiam Mütacianam curiosius rimarer, artem medendi, quam profitetur haec gens, non plane reiiciendam iudicavi. Saepe enim expertus sum, in Europa nostra dari libros, qui vomitionem, alvi solutionem aut somnum legentibus pariunt.

| Indhold | Dansk | [§ 84] At, quod ad morbos animi attinet, principiis Mütacianis subscribere non sustineo, quamvis fatear, dari infirmitates corporis nonnullas, quas cum morbis animi confundimus, uti prudenter monuit poeta quidam nostri orbis subsequenti epigrammate : Sexte, diu mecum morbo vexaris eodem, Humores acres nos cruciare solent Cum mihi sit morbus circa praecordia versans, Exosus, querulus difficilisque vocor At, te aegrotantem plorant, miserantur amici, In pedibus morbi vis quia tota sedet. Comiter excusant te, cum saltare recusas, Immunem clamant, namque podagra tenet. Inter convivas at me cantare negantem, Fastosum, querulum difficilemque vocant, Cum minus ardua res tibi sit saltatio, Sexte, Quam sit cardiaco psallere saepe mihi.

| Indhold | Dansk | [§ 85] Relicta hac terra, et stagno quodam fulvi coloris traiecto, ad terram Mikrok adpellor. At, civitatem cognominem introiturus, portam clausam offendi. Hinc subsistere aliquamdiu cogor, donec a somnolento vigile, ferro et compagibus arctis obstructa, reseratur. Alta per totam urbem regnabat quies, nisi quod stertentium stridor auribus ambulantis obstreperet, adeo, ut in somni verum domicilium, et quale fingunt Poëtae, delatus viderer. Hinc tacitus mecum: o utinam hic nasci contigisset consulibus, senatoribus quibusdam, aliisque honestis in patria mea civibus, qui, cum pacis amantissimi sint, in beata hac urbe, commode ac quiete vitam transigerent! E signis tamen ac titulis aedium, artes ac opificia coli, et iura exerceri patuit. Ducibus hisce titulis deversorium detexi, cuius tamen nullus patebat aditus, cum fores essent clausae et oppessulatae: nam, quamvis sol medium coeli orbem traiecisset, nox erat incolis. Tandem postquam crebris assultibus fores infestaveram intromittor.

| Indhold | Dansk | [§ 86] Tempora hic in viginti tres distinguuntur horas, quarum novendecim somno dantur, reliquae quatuor vigilio. Hinc mirum rerum tam publicarum, quam privatarum neglectum suspicatus, cibi quicquid ad manum erat, ocius afferri iubeo, cum vererer, ne coquum in ipso prandii apparatu nox opprimeret. At, cum cuncta hic compendio fiant, et omne, quod superfluum est, reiiciatur, diecula Mikrokianorum satis longa est et rebus peragendis sufficiens.

| Indhold | Dansk | [§ 87] Post prandium, quod exspectatione citius mihi afferebatur, ab hospite per urbem ducor. Templum intravimus, ubi habitus fuit sermo, brevis quidem, si temporis, satis vero longus, si ponderis ratio habeatur. Statim ad rem accessit orator, nullae erant ambages, tautologiae nullae, nihil superfluum, adeo ut, si cum longissimis Mag. Petri sermonibus, qui nauseam mihi saepe moverunt, subterraneam hanc orationem comparem, altero tanto copiosior sit visa. Eadem brevitate res forenses expediuntur. Paucis multa referunt advocati, et testes mox examinandos proferunt. Memini me tabulam initi nuper cum vicina gente foederis videre, quod conceptum erat his verbis: Amicitia perpetua erit inter populum Mikrokianum et Splendikanos. Limites utriusque imperii erunt fluvius Klimac cum iugo montis Zabor. Subscripsimus etc etc. Ita tribus lineis absolvitur hic, quod integra volumina apud nos exposcit.

| Indhold | Dansk | [§ 88] Patuit hinc, minori cum strepitu et temporis dispendio ad metam perveniri posse, si superflua tollantur, uti dimidio breviora viatori forent itinera, si recta semper incedere liceret. Incolae huius urbis omnes cupressi sunt, frontibus tuberosis ab aliis arboribus distinctae. At ista frontium tubera statis auctibus ac diminutionibus crescunt decrescuntque, et, cum intumescere incipiunt frontes, gravedo sensim obrepens, utpote humoribus ab ulcere frontis in oculos descendentibus, noctem appropinquantem indi>>

| Indhold | Dansk | [§ 89] Unius fere diei itinere ab hac terra dirimitur Makrok, sive vigilantium regio: quippe incolis, nunquam dormientibus, perpetuum est pervigilium. Urbem ingressus, festinanti cuidam iuveni obvium me sisto, humillime obsecrans, ut commodum mihi aliquod hospitium monstrare dignaretur: ille vero occupatum se dicens, eodem impetu iter persecutus est. Tanta omnium erat festinatio, ut per urbis vicos ac regiones non ambulare, sed currere aut volare viderentur, ac si metus esset, ne nimis sero venirent. Hinc ardere urbem aut alio improviso malo exterritos cives suspicatus, diu solus errabam, donec ad hospitium, quod suspensa ante fores tabula indicabat, delatus sum.

| Indhold | Dansk | [§ 90] Videbam hic alios discedentes, ascendentes alios, alios prae nimia festinatione cespitantes, adeo, ut horae fere quadrantem in atrio aedium starem, antequam intromitterer. Innumeris mox et inutilibus quaestiunculis excipior. Quaerebat hic, cuias essem, quo tenderem, quam diu in hac civitate commorarer: ille, utrum pransurus seorsum, an in communi, aut in qua stabuli cella, an in rubra, viridi, alba, an atra, an in superiori, an in inferiori domus contignatione, et eiusmodi generis alia. Hospes, qui simul curiae cuiusdam inferioris erat scriba, ad officium prandii digressus, paulo post revertitur, ingentique verborum syrmate processum mihi litis, quae decem iam annos duraverat, quaeque iam coram foro decimo quarto agebatur, exponit. Spero, ait, intra biennii spatium terminandam fore, cum duo tantum supersint fora, ultra quae nulla datur appellatio. Attonitum me hac narratione reliquit, et patuit inde, in nihilo agendo hanc gentem esse occupatissimam.

| Indhold | Dansk | [§ 91] Dum aberat hospes, aedes passim circumreptans, in bibliothecam quandam incidi. Ampla satis ac instructa erat, si numerum, tenuis vero ac inops, si pondus librorum spectes. Inter libros, qui nitidissime compacti erant, notabam sequentes: 1. Descriptio Templi Cathedralis. 24 volumina. 2. Obsidio arcis Pehunc ... 36 volumina. 3. De usu herbae Slac ... 13 volumina. 4. Oratio funebris in obitum Senatoris Iaksi. 18 volumina.

| Indhold | Dansk | [§ 92] Reversus hospes statum mihi urbis delineavit, unde conieci, plura a dormientibus Mikrokianis, quam a perpetuo vigilantibus Makrokianis peragi negotia, cum nucleos illi arripiunt, hi vero in cortice et putamine ludunt. Sunt quoque cupressi huius regionis incolae, et externa corporis specie, si frontium tubera excipias, parum a Mikrokianis differunt. Sanguinem tamen aut succum non habent, qualem aliae huius globi animatae arbores. At loco sanguinis per venas fluit crassior quidam liquor, qui virtute mercuriali praeditus est. Et sunt, qui verum ac genuinum mercurium autumant, cum in thermometris eundem effectum producat.

| Indhold | Dansk | [§ 93] Bidui itinere ab hac terra distat respublica Siklok, quae in duas foederatas societates, sed sub diversis ac oppositis legibus viventes, subdividitur. Prima dicitur Miho, condita a Mihac, insigni olim legislatore, et inter subterraneos altero Lycurgo. Legibus hic in primis sumptuariis rempublicam firmaturus, omnem luxum severe cohibuit. Hinc societas ista, ob continentiam, ac parsimoniam, nova dici meretur Sparta. At mirabar, in republica optime constituta, et legum praestantia superbiente, tot dari mendicos: nam, quocunque se vertebat oculus, arbor erat stipem petens, adeo, ut nullum iter viatori sit molestius. Curatius statum reipublicae perpendens, didici, ex ipsa incolarum continentia miserias hasce fluere. Omni enim luxu proscripto, et opulentioribus genium defraudantibus, desidem, inertem ac mendicam vitam agit plebs, cum nihil habeat, unde quaestum faciat. Didici hinc, tenacitatem ac parsimoniam eundem in rebus politicis effectum, quem obstructio sanguinis in corpore humano parit, producere.

| Indhold | Dansk | [§ 94] In altera societate, cui nomen Liho, laute ac genialiter vivitur, ac nullis sumptibus parcitur. Hinc artibus opificiisque passim florentibus, ad labores, quibus non solum paupertatem expugnare, sed et ditescere queant, cives acuunt. Et, si quis paupertate prematur, propriae desidiae indigentiam imputet, cum quaestus faciendi nulla desit occasio. Ita opulentiorum profusio toti civitati animam dat, non secus, ac circulatio sanguinis membra corporis roborat, ac vegeta reddit.

| Indhold | Dansk | [§ 95] Huic regioni contermina est Lama, Medicorum celeberrimum domicilium. Tanto ibi studio ars medendi excolitur, ut genuinus Medicinae Doctor nemo censeatur, nisi illustrem Lamae scholam frequentaverit. Hinc tanta Doctorum multitudine oppleta est urbs, ut facilius sit Doctores, quam homines invenire. Integras quoque plateas occupant pharmacopoeorum tabernae, et instrumentorum anatomicorum officinae. Dum semel otiosus per urbem ambulo, obviam habui arbusculam, catalogos defunctorum huius anni venales offerentem. Videbam non sine stupore, natas superiore anno centum quinquaginta arbores, at sexcentas esse mortuas.

| Indhold | Dansk | [§ 96] Capere sane non poteram, in ipsa Apollinis arce, tantam quotannis fieri posse civium stragem. Bibliopolam proinde rogo, ecqua insolita tabes aut pestis urbem superiori anno depopulata fuisset? Respondet ille, duobus abhinc annis plures fuisse defunctos, solitam hanc esse proportionem inter natos ac defunctos, horumque numerum triplo plerumque esse maiorem, cum incolae huius urbis perpetuis vexentur morbis, qui mortem accelerant, adeo ut, ni quotannis supplementa mitterent provinciae, brevi vacuam fore urbem. Hinc iter maturavi, inconsultum ducens, diutius hic haerere, maxime cum nomen Medici, et adspectus instrumentorum anatomicorum post ea, quae in terra philosophica acciderant, nondum animo excidissent. Igitur relicta hac terra, in itinere non substiti, antequam ad vicum, quater mille passus inde distantem, venirem, ubi incolae absque medicis, et simul absque morbis vivunt.

| Indhold | Dansk | [§ 97] Post bidui iter in terram liberam delatus sum. Singuli huius terrae incolae sui iuris sunt, et constant e familiis segregibus, nullis neque legibus neque imperiis subiectis, speciem tamen societatis servant, et in re communi consulunt seniores, qui ad pacem ac concordiam perpetuo hortantur et de primario isto naturae praecepto, scilicet quod tibi non vis fieri, alteri ne facias, admonent. Cunctis urbium ac vicorum portis caelata stabat Libertatis effigies, vincula catenasque calcans, cum hoc epigrammate: AUREA LIBERTAS. In prima, quam intrabam, civitate omnia satis tranquilla videbam, at certis fasciis distincti incedebant cives, quae notae ac symbolae erant factionum, in quas tunc descripta erat civitas. Aditus potentiorum domuum armatis obsepti erant custodibus, et omnes quasi in procinctu stabant, cum, finitis induciis, bellum postridie recrudesceret. Hinc trepidus aufugiebam, nec liberum me credebam, antequam extra conspectum liberae terrae me proripueram.

| Indhold | Dansk | [§ 98] Proxima huic terrae est Iochtana, ad cuius descriptionem exhorrui, cum omnia turbata magis, intuta, et confusa crederem, quam in terra libera. Erat enim haec regio omnium religionum sentina ac colluvies, et cuncta, quae per totum hunc planetam sparsa erant dogmata, hic, tanquam in centro reperta publice docebantur. Igitur ad animum revocans, quot fluctus in plerisque Europae societatibus ciere soleat religionum diversitas, vix ausus sum ingredi metropolin Iochtansii, ubi, quot regiones, vici ac plateae, tot templa, diversae, ac oppositae sectae numerabantur. At evanuit mox timor, cum summam ubique regnare viderem concordiam, nullis ruptam querelis. Una in rebus politicis erat facies, una omnibus mens, una quies, unus labor erat.

| Indhold | Dansk | [§ 99] Nam, cum poena capitali sancitum esset, ne alter alterius sacra turbarer, aut alter alteri, ob dogmatum diversitatem succenseret, dissensio erat absque hostilitate, disputatio absque altercatione, et nullum enasci potuit odium, quia nulla erat persecutio. Tantum perpetua, sed honesta inter dissentientes erat aemulatio, cum quaevis secta, vitae et morum sanctitate, religionis suae praestantiam evincere conaretur. Igitur cura magistratus effectum est, ut dogmatum diversitas non maiores hic moveret turbas, quam diversae in foris movere solent mercatorum tabernae, aut opificum officinae, quando sola mercium aut opificiorum bonitate, emptores alliciunt, nulla adhibita fraude, nulla violentia aut obtrectatione, quo fit, ut cuncta, quae enasci queant, discordiarum semina suffocentur, ac sola foveatur honesta, et reipublicae salutaris aemulatio. Hinc patuit, non e religionum varietate, sed e sola persecutione turbas, quae alibi regnare solent, oriri.

| Indhold | Dansk | [§ 100] Mores huius gentis, indolem regiminis et causas tranquilli status, fusius mihi exposuit Literatus quidam Iochtanensis, avideque ego perorantis verba excipiens, alta mente reposui. Diu quidem obiectionibus meis dicenti obstrepebam, tandem vero victas dare manus cogebar, cum insigni adeo experimento theses suas evinceret. Igitur non sustinens fidem sensibus abnuere, ac id, quod res facti erat, praefracte negare, libertatem credendi, verum huius tranquillitatis, ac concordiae fontem agnoscebam: at, alio pugnae genere adversarium adortus, officium aiebam esse legislatorum, in rebuspublicis condendis, futuram potius quam praesentem mortalium felicitatem, et non tam id, quod mortalibus in hac vita conducit, quam quod Creatori placeat, respicere.

| Indhold | Dansk | [§ 101] Tunc ille hunc in modum fari exorsus est: Falleris, hospes! dum Deum, veracitatis fontem, fucato cultu ac hypocrisi delectari credis. In gentibus aliis, ubi ad certam credendi normam publica omnes auctoritate adstringuntur, fenestras aperiri videmus ignorantiae aut simulationi, cum nemo nec velit, nec audeat, veros animi sensus depromere, sed plerique aliud lingua profitentur, aliud in pectore servant. Hinc frigida adeo Theologorum studia, ac veritatis detegendae neglectus: hinc etiam profanae eruditionis cultus, cum ipsimet sacerdotes, ne infami haereticorum titulo notentur, a meditationibus sacris abstineant, ac ad alia studia, quae minori cum discrimine excolere possunt, ac quae tot compedes libertati non iniiciunt, deflectant. Damnari vulgo solent omnes, qui a regnanti quadam opinione discedunt. Hypocritas vero ac simulatores improbat Deus, cui erroneus candor antiquior est verae, sed simulatae fidei professione. His auditis, subticui, cum gente adeo arguta disputandi aleam inire non sustinens.

| Indhold | Dansk | [§ 102] Duorum fere mensium spatium itineri huic insumpseram, cum tandem Tumbac, regionem Principatui Potuano confinem, intrarem, quam tanquam patriam intuebar, cum molesto itinere iam prope defunctum me viderem. Incolae huius regionis maximam partem oleastri sunt, gens devota admodum ac aspera. In primo, quod intrabam, stabulo binas fere horas ieiunus stare cogebar, ientaculum, quod frustra saepe flagitaveram, exspectans. Causa cunctationis erat intempestiva hospitis religio, cum manum operi admovere nollet, antequam preces matutinas absolvisset. Defunctus solito pietatis officio, Tandem intrans, magno porrexit murmure panem, Pallidus, et caulem misero mihi ponit olentem Laternam ... At, ientaculum istud impendio mihi stetit, et testor, in devotum magis, magisque simul immitem cauponem me nunquam incidisse. Hinc ita mecum: satius esse parcius precari, et paulo largius opera pietatis exercere. Dolorem tamen dissimulabam, satis gnarus, periculum esse, coelestibus animis crabrones irritare.

| Indhold | Dansk | [§ 103] Quot cives in hac urbe, tot rigidi Catones, ac morum erant censores. Cuncti per plateas ambulant obstipis capitibus, ac demissis ramis, contra vanitatem mundi perpetuo declamantes, ac quamvis innoxiam voluptatem damnantes: omnia enim severe reprehendunt usque ad gestus et risus, perpetuisque censuris ac atra verborum fuligine, sanctitatis nomen ementiuntur omnes. Et cum fessus ego et exhaustus tot laboribus, innoxiis ludis animum fovere ac erigere vellem, male eo nomine passim audiebam, adeo, ut quaevis domus rigidum mihi tribunal, coram quo peccatorum confessio fieret, videretur. Nonnulli, cum monitis ac castigationibus parum me moveri viderent, tanquam pestem, aut aliam aeque contagiosam luem, me fugiebant.

| Indhold | Dansk | [§ 104] In morositarem huius gentis fusius commentari supersedeo: afferam unum tantum exemplum, quod Tumbacorum characterem graphice exprimit, et unde de caeteris facile fiat coniectura. Oleaster quidam, olim, dum uterque Potu fuimus, mihi familiaris, me forte cauponam quandam praetereuntem conspicatus, intrare iubet. Et cum audivisset, genio me nonnihil indulgere, tanta acerbitate in mores et vitam meam invectus est, ut comae mihi stare, membraque tremere coeperint. At, dum ista fulmina vibrat Cato noster, unum atque alterum poculum identidem hausimus, donec ebrii ambo in terram supini cadimus, et ab accurrentibus domum semimortui trahimur. Exhalata crapula, cum experrectus ad me ipsum redirem, indolem huius religionis serio examinabam, ac patuit tunc, zelum gentis, e vitiosis potius humoribus, ac bile, quam a vero pietatis motu fluere. Nemini tamen hic mentem meam indicavi, sed tacitus paulo post abii.

| Indhold | Dansk | [§ 105] Post duorum mensium intercapedinem, domum tandem redii, valde fatigatus, nam succisi e continua ambulatione poplites vix membra sustinebant. Ingressus urbem Potu decimo die mensis Esculi, ephemerides meas Principi statim humillime obtuli, quas sua Serenitas mox typis evulgari iussit. (Notandum est, typographiae artem, cuius inventores se iactant Europaei ac Seres, longe antiquiorem hic esse.)

| Indhold | Dansk | [§ 106] Itinerarium Potuanis ad palatum adeo fuit, ut crebra eiusdem lectione satiari nequirent. Currebant per cunctas urbis regiones ac vicos cum hisce ephemeridibus arbusculae, vociferantes: ITINERARIUM CURSORIS AULICI SCABBAE CIRCA TOTUM ORBEM. Hoc ego successu tumidus, ad maiora adspirare coepi, munus quoddam magni ponderis mihi pollicitus. At, cum spe mea deceptum me viderem, novam Principi insinuavi petitionem, in qua labores meos extollens, debitum meritis meis hostimentum flagitavi. Princeps, ut erat pius ac benignus, precibus meis movetur curamque se mei habiturum gratiose promittit: stetit equidem promissis, at totus favor in annui mei stipendii augmentum terminabatur.

| Indhold | Dansk | [§ 107] Aliam ego laborum compensationem speraveram, quocirca isto favore acquiescere nequibam. At, cum crebrioribus petitionibus Principem fatigare non sustinuerim, magno cancellario dolorem, qui circa praecordia versabatur, exposui. Solita querelas meas humanitate excepit prudentissimus vir, operam suam pollicitus, sed monuit simul, ut desisterem a petitione adeo absurda, iussit me buccae meae mensuram nosse ac tenuitatem iudicii metiri: Naturam, ait, nactus es novercam, et desunt tibi animi dotes, quibus ad momentosa reipublicae negotia panditur iter. Sequi non debes, quae assequi nequeas, ne aliorum naturam imitaturus omittas tuam. Porro, si ea, quae stulte petis, obtineres, Principem, ait, eo nomine male auditurum, ac leges infringendas: acquiscere igitur sorte tua, ac spem, cui natura refragatur, abiicere debes.

| Indhold | Dansk | [§ 108] Fatetur quidem merita mea, et extollit labores, quos novissima peregrinatione subierim: at non eiusmodi, ait, esse merita, quae ad munera reipublicae viam sternunt; nam si ob quemvis laborem, ob quodvis meritum, ad summos honores deberetur promotio, quivis opifex, pictor, aut sculptor ob dexteritatem in statua fingenda, aut tabula pingenda, senatoriam dignitatem, tanquam laboris praemium, sibi deberi contenderet. Merita quidem remunerari debere, at danda esse praemia merentibus convenientia, ne respublica quid detrimenti capiat, aut ludibrio exponatur.

| Indhold | Dansk | [§ 109] His admonitionibus motus, rursus aliquamdiu silui. At, cum in vili adeo occupatione canescere, nimis durum atque acerbum mihi esset, desperatum istud, quod intermiseram, resumo consilium, reformationem aliquam in rebus politicis meditatus, quo novo aliquo commento, et reipublicae inservirem, ac proprio meo commodo simul prospicerem.

| Indhold | Dansk | [§ 110] Paulo ante novissimum iter, statum huius Principatus studiose examinaveram, visurus, ecquid vitia, quibus maxime laborabat, detegerem, ac simul, quaenam remedia essent adhibenda. E statu Provinciae Coklekuanae didiceram, nutare rempublicam, ob mulierum ad munera publica admissionem, cum eaedem natura ambitiosae, auctoritatem et potentiam in infinitum extendere laborent, nec quiescant, antequam plenum ac absolutum imperium sibi acquisiverint. Hinc ferre decrevi rogationem, de excludendis, ab administratione, munerum publicorum, mulieribus, sperans, me non paucos suffragatores reperturum, cum rem liquidam facere, et mala, quae exinde queant nasci, ac in quantum discrimen adduci possit sexus virilis, ni impotentiae muliebri mature nervi incidantur, ante oculos omnium ponere facile mihi foret. Et, si consuetudinis huius plena abolitio nimis ardua plerisque videretur, refraenandam saltem, et coarctiorem reddendam esse potentiam muliebrem contenderem.

| Indhold | Dansk | [§ 111] Legis huius suasionis triplex erat scopus: 1) Viderer mederi velle vitio, cui respublica erat obnoxia. 2) Nobili ac prudenti commento iudicii ac ingenii specimen exhibendo, sortem meam paulo meliorem redderem. 3) Ulciscerer iniuriam, a mulieribus mihi illatam, et maculam, ab iisdem mihi saepius aspersam, diluerem. Nam fateor lubens, proprium commodum, aut vindictae desiderium huius consilii praecipuum fuisse fomitem. Mentem tamen callide dissimulabam, ne sub praetextu publici commodi, proprio tantum velificari, ac aliorum vestigia premere viderer novatorum, quorum consilia utilitatem plerumque publicam prae se ferunt, quamvis curiosius rimantibus appareat, proprium commodum, primum ac praecipuum esse argumentum, quo impelluntur.

| Indhold | Dansk | [§ 112] Consilium istud, ea, qua poteram, arte formatum, efficacissimisque rationibus munitum, humillime Principi obtuli. Ille, cum singulari me semper prosecutus esset favore, obstupuit ad audax adeo et stolidum inceptum, quod perniciem mihi allaturum ominabatur. Quocirca precibus a molimine isto me deterrere conatur, ... precibusque minas regaliter addit. Mihi vero, freto non minus commenti utilitate, quam favore totius sexus virilis, quem causam communem non deserturum sperabam, mens immota manebat, adeo, ut nullis admonitionibus everberari pertinacia potuerit. Hinc, secundum legem gentis, ad forum cum laqueo abstrahor, exspectaturus ibi senatus iudicium. Coacto senatu, et latis suffragiis, sententia ad Principem mittitur confirmanda, ab eoque remissa, voce praeconis enunciatur, his verbis:

| Indhold | Dansk | [§ 113] Habito maturo examine, iudicamus: Legem Domini Scabbae, cursoris aulici primarii, de excludendo a muneribus publicis sexu sequiore latam, perferri non posse, nisi summo cum totius reipublicae detrimento, cum dimidia pars gentis, quae e sexu muliebri constat, hanc innovationem aegerrime sit latura, ac reipublicae proinde molesta ac infensa reddatur. Porro existimamus, iniquum esse, praeclarae indolis arbores ab honoribus, quibus se dignas praebent, omnino removere, maxime, cum constet, a natura, nil temere agente, tot egregiis dotibus incassum easdem non esse ornatas. Credimus, salutem reipublicae poscere, ut ingeniorum potius, quam nominum respectus in promotionibus habeatur. Et, cum saepe inopia hominum strenuorum laboret regio, stultum esse, uno edicto, vel senatusconsulto totam dimidiam partem ob solam nascendi sortem inhabilem, et officiis indignam pronuntiare. Hinc, re serius pensitata, praedictum Scabbam ob stultum adeo, ac temerarium consilium, more maiorum plectendum iudicamus.

| Indhold | Dansk | [§ 114] Graviter hunc casum tulit Princeps, at cum nunquam rescindere soleret senatusconsultum, sententiam propria manu subscriptam, et solito sigillo firmatam, publicari iussit, addito tamen hoc temperamento, ut, quoniam alienigena essem, ex novo scilicet et incognito oriundus orbe, ubi praecox ingenium inter virtutes ponitur, possem eo nomine a supplicio capitali liberari. At, ne poenae remissione leges infirmarentur, in carcere custodirer usque ad initium mensis Betulae, et tunc, cum aliis legum violatoribus, ad firmamentum ablegarer.

| Indhold | Dansk | [§ 115] Sententia publicata, in carcerem compingor. Suasores mihi tunc erant nonnulli amicorum, ut contra sententiam hanc protestarer, cum inter iudices meos tot matronae aut virgines fuissent, quae in propria causa iudicassent. Aliis vero tutius videbatur, culpam agnoscere, factumque stoliditate nativa, ac gentilitia excusare. At, consilium hoc constanter reieci, idque respectu hominum superterraneorum, quorum existimationi tali confessione non levis macula inureretur.

| Indhold | Dansk | [§ 116] Audivi mox, decrevisse Principem, ab omni me poena liberare, modo simpliciter gratiam illius implorassem, delictique veniam petiissem, quamvis Rahagna, sive aerarii praefecta, manibus pedibusque libertati meae obniteretur. At, ut verum fatear, sententiam non aegre ferebam. Nam munus istud, quod exercebam, morte mihi acerbius erat, ac pigebat, me diutius conversari cum arboribus hisce, nimia sapientia turgidis. Sperabam quoque meliorem sortem in firmamento, ubi omnes sine discrimine advenas benigne recipi audiveram.


Ludvig Holberg Homepage
[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek