link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

| Indhold | -1 | +1 |

Ludvig Holberg (1684-1754), Niels Klim (latin, 1741), 2


Caput II: Descensus in Planetam Nazar

| Indhold | Dansk | [§ 1] Defunctus ita aëria hac navigatione, cum globum salvus et illaesus attigissem (nam impetus, quo initio ferebatur gryphus, cum virium diminutione languerat) , iacebam diu immobilis, exspectans, quid novi illucescente die mihi contingeret. Animadvertebam tunc pristinas infirmitates redire, opusque mihi esse tam somno quam cibo, adeo ut poenitudo me ceperit abiecti temere panis. Variis solicitudinibus fesso animo tandem altus sopor obrepsit.

| Indhold | Dansk | [§ 2] Stertueram, quantum coniicere mihi licuit, duas horas, cum horrendus boatus, diu quietem turbans, tandem somnum penitus excussit. Dormientis animo variae ac mirae oberraverant imagines. Videor in Norvegiam rediisse, ibique popularibus, quae usu venerant, narrasse. Imaginor denique in Templo Fanoensi haud procul ab urbe cantantem Diaconum Nicolaum Andreae audire, stridoremque vocis illius aures meas misere et more solito ferire. Igitur experrectus credebam, latratum istius viri somnum turbasse. Sed cum haud procul stantem viderem taurum, ex eiusdem boatu quietem abruptam conieci. Mox timidos oculos undique circumferens, cum oriente sole, virides passim campos et foecundos videbam agros. Arbores quoque apparuere, sed (mirabile visu) mobiles erant, licet tanta esset aëris tranquillitas, ut ne levissima quidem pluma moveri loco posset.

| Indhold | Dansk | [§ 3] Cum mugiens taurus recta ad me tenderet, trepidus fugam circumspiciebam, ac in ista trepidatione arborem haud procul stantem conspicatus, eandem scandere conabar. Sed cum in eo essem, vocem illa edidit teneram, sed acutam et talem, qualis solet esse iracundae mulieris, moxque quasi palma excussissima colaphus mihi tanta vi inflictus est, ut vertigine correptus pronus in terram caderem. Ictu hoc iam quasi fulmine percussus, ac terrore animam propediem agens, murmura undique audiebam et strepitus, qualibus resonare solent macella aut mercatorum basilicae, quando maxime sunt frequentes.

| Indhold | Dansk | [§ 4] Postquam oculos aperiebam, conspicabar totam circa me silvam animatam campumque arboribus arbusculisque obsitum, cum nuper vix sex vel septem apparuissent. Vix dici potest, quantas haec omnia in cerebro meo turbas excitaverint, et quantum his praestigiis animus commotus fuerit. Iam vigilem me somniare, iam spectris me vexari et malis spiritibus obsideri, iam alia absurdiora mihi fingebam.

| Indhold | Dansk | [§ 5] Sed tempus mihi non datum est, automata haec eorundemque causas excutiendi; nam advolans mox alia arbor ramum demittit, cuius extremitas sex gemmis, tanquam totidem digitis, munita erat. His iacentem me sustulit ac vociferantem abstraxit, comitantibus innumeris diversi generis diversaeque magnitudinis arboribus, quae sonos ac murmura edebant, articulata quidem, sed auribus meis peregrina, adeo ut nihil praeter verba haec Pikel Emi, cum saepius eadem iterata fuerint, retinere memoria potuerim. Audivi mox per verba haec intelligi simiam insolitae figurae: quippe e corporis mei forma et cultu coniiciebant, me simiam esse, quamvis specie nonnihil distinctam a cercopithecis, quos haec terra alit. Alii pro incola firmamenti me ceperunt, quem alitem per aërem huc apportasse credebant; id quod olim usu venisse annales huius globi testantur.

| Indhold | Dansk | [§ 6] Sed haec non nisi post aliquot mensium intercapedinem, et postquam linguam subterraneam edoctus fueram, didici. Nam in praesenti rerum statu prae metu et mentis perturbatione mei ipsius oblitus eram, nec capere poteram, quid de vivis et loquacibus arboribus statuendum, nec quorsum evaderet processio haec, quae lente et compositis gradibus fiebat.

| Indhold | Dansk | [§ 7] Voces tamen et murmura, quibus undique personabant campi, iram et indignationem quandam indicabant; et sane non sine gravi causa iram in me conceperant. Arbor enim ista, quam taurum fugiens scandere volebam, uxor erat Praetoris, qui in proxima civitate ius dicebat, qualitasque personae laesae crimen aggravaverat; nam non modo simplicem et plebeiae sortis mulierem, sed matronam primi ordinis visus sum voluisse palam subagitare: insolitum ac horrendum genti adeo modestae ac verecundae spectaculum.

| Indhold | Dansk | [§ 8] Tandem ad civitatem, quo captivus ducebar, ventum est. Erat illa non minus superbis aedificiis quam regionum, vicorum ac platearum concinno ordine et symmetria monstrabilis. Altae adeo conspicuaeque erant aedes, ut speciem turrium praeberent. Plateae ambulantibus plenae erant arboribus, quae demittendo ramos se invicem in occursu consalutabant, quoque plures deprimerent ramos, eo maius erat reverentiae ac submissionis argumentum. Ita cum e conspicua quadam domo forte eodem tempore egrederetur quercus, ad visum illius demissis ramis plerisque retro cedebant caeterae arbores, unde coniicere licuit, eandem supra sortem vulgarem esse. Et innotuit mox mihi urbis esse Praetorem, et quidem eundem, cuius a me laesa dicebatur uxor.

| Indhold | Dansk | [§ 9] Rapior mox sublimis in eiusdem Praetoris aedes, ubi confestim a tergo meo obditur ianua, et fores oppessulantur, quocirca me tanquam pistrini candidatum intuebar. Metum hunc insigniter adaugebant positi extra fores, tanquam in excubiis, tres custodes; singuli sex securibus pro numero ramorum erant armati; nam quot rami erant, tot brachia, et quot gemmae, tot digiti. Notabam in summitate truncorum posita esse capita, humanis haud absimilia, et loco radicum binos conspicabar pedes, eosdemque admodum curtos, unde fit, ut testudineo gradu incedant planetae huius incolae. Hinc, si solutus fuissem, facile mihi foret manus illarum effugere, cum pernicitate pedum praestantior prae illis volare viderer.

| Indhold | Dansk | [§ 10] Ut brevi me expediam, perspicue iam videbam, arbores has incolas esse huius globi, et ratione easdem esse praeditas, mirabarque varietatem istam, qua natura in animantium formatione delectatur. Arbores hae nostras proceritate non exaequant, quippe iustam hominis staturam vix excedunt pleraeque; quaedam minores erant; flores diceres aut plantas; et has coniiciebam esse infantes. Mirum est, in quosnam cogitationum labyrinthos phaenomena ista me deduxerint, quot suspiria mihi expresserint, quantumque carissimae tunc patriae desiderium subierit. Nam, quamvis istae arbores visae mihi sint sociabiles, linguae beneficio utentes ac specie quadam rationis praeditae, adeo, ut ad animantia rationalia quodammodo referri possent, dubitabam tamen, comparari posse cum hominibus; negabam iustitiam, clementiam aliasque virtutes morales inter easdem locum habere. His cogitationum turbis collisus, viscera mea moveri sentiebam, et e fontibus oculorum torrentes lacrimarum defluentes faciem inundabant.

| Indhold | Dansk | [§ 11] Sed cum dolori ita indulserim et in fletus me muliebres coniecerim, intrant cubiculum custodes corporis mei, quos respectu securium tanquam lictores intuebar. His praeeuntibus ducor per urbem ad perspicuam quandam domum, in umbilico fori positam. Visus mihi tunc sum Dictatoriam dignitatem adeptus et Consule Romano maior; nam non nisi duodecim secures in comitatu consulum erant, cum ego octodecim stipatus procederem. Valvis aedium, ad quas ferebar, caelata stabat Iustitia, in formam arboris efficta, bilancem ramo tenens. Imago eadem erat filo virginali, adspectu vehementi, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate spectabilis.

| Indhold | Dansk | [§ 12] Hinc senaculum esse mihi liquido patuit. Introductus in curiam, cuius strata tessellati operis marmore interstincta nitebant, aureo ibi sedili tanquam tribunali sublimem vidi arborem cum bis senis assessoribus, qui a dextra et sinistra Praesidis ordine concinno ac totidem subselliis assidebant. Praeses palma erat mediocris staturae, sed inter caeteros iudices ob foliorum varietatem, quae diversis coloribus erant tincta, notabilis. Utrumque latus cingebant apparitores numero viginti quatuor, quorum singuli sex securibus armati stabant. Horrendum oculis meis spectaculum! cum ex ista armatura sanguinariam hanc gentem ominarer.

| Indhold | Dansk | [§ 13] Ad introitum meum consurgentes senatores excelsos ad aethera extendebant ramos, quo religionis exercitio defuncti, denuo consederunt. Sedentibus cunctis, ante cancellos ego sistor inter duas medius arbores, quarum trunci pelle ovina erant obducti. Credebam esse advocatos, et re vera tales erant. Antequam causas dicere coeperunt, centonibus quibusdam atrati coloris obvolvitur caput Praesidis. Mox actor brevem habuit orationem, quam ter repetivit; responditque pari brevitate rei defensor. Actiones eorum subsecutum est semihorae silentium. Tunc adempto, quo tectus erat, velamine, exsurgit Praeses, sublatisque denuo ad sidera ramis, verba quaedam decenter enuntiavit, quibus sententiam meam contineri iudicabam. Nam finito sermone, dimissus ad vetus ergastulum reducor, unde tanquam e cella promptuaria ad flagrum me mox depromendum ominabar.

| Indhold | Dansk | [§ 14] Solus ibi relictus, cunctis quae acciderant ad animum revocatis, ridebam stultitiam huius gentis; nam visa mihi est potius histrioniam egisse, quam iustitiam exercuisse, omniaque, quae videram, gestus, ornatus, modus procedendi etc. ludicris spectaculis ac pantomimorum scenis quam gravi Themidos tribunali apparebant digniora. Felicitatem tunc orbis nostri praedicabam et praestantiam Europaeorum prae caeteris hominibus. At, quamvis stuporem et stoliditatem gentis huius subterraneae damnarem, coactus tamen simul eram fateri, a brutis animantibus debere distingui. Nam nitor civitatis, symmetria aedificiorum et alia manifeste indicabant, ratione non destitutas esse has arbores, nec artium, inprimis mechanices, prorsus esse rudes. Sed putabam, hoc solo virtutem ac praestantiam omnem absolvi.

| Indhold | Dansk | [§ 15] Dum ita tacitus mecum loquebar, intrat arbor, sistrum manu tenens. Eadem, diffibulato meo pectore, ac nudato altero brachio, mediam mihi venam scite admodum pertudit. Postquam sanguinis, quantum sat videbatur, elicuerat, brachium non minori dexteritate obligabat. Ita officio functa, inspecto solicite sanguine, tacita ac velut admiratione satura digreditur. Haec omnia confirmabant opinionem, quam de stoliditate huius gentis mihi finxeram. At quam primum linguam subterraneam edoctus essem, et explicata mihi cuncta fuissent, contemptus in admirationem vertitur.

| Indhold | Dansk | [§ 16] Processus hic forensis, quem temere damnaveram, ita mihi exponitur. E forma corporis mei iudicaverant, me esse incolam firmamenti. Visus fueram honestam et primi ordinis matronam velle violare. Ob crimen hoc in forum reus tractus fueram. Advocatorum alter culpam exaggeraverat, supplicium lege debitum poscens; alter vero non poenam deprecatus erat, sed dilationem supplicii suaserat, donec innotuerit, quis, qualis et cuias essem, utrum brutum, an animal rationale. Porro ramorum extensionem didici esse actum religionis ordinarium, antequam res diiudicaretur. Advocati ovina tecti erant pelle, ut memores essent innocentiae et integritatis in partibus obeundis. Et revera probi hic omnes ac integri sunt, id quod monstrat, in republica bene constituta dari posse probos ac honestos causidicos. Severae adeo in praevaricatores latae sunt leges, ut nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum sit obvium, nec deprecatio perfidiis, nec maledictis sit fuga, nec confidentiae usquam hospitium sit, nec diverticulum dolis.

| Indhold | Dansk | [§ 17] Verborum trina repetitio fieri solebat ob tarditatem perceptionis, qua ab aliis gentibus distinguebantur huius terrae incolae; nam paucis datum erat intelligere, quod obiter legerant, aut percipere, quod semel tantum audiverant. Qui statim rem capiebant, vi iudicandi credebantur destituti, ideoque raro hi ad magna ac momentosa munera admittebantur. Experientia quippe didicerant, fluctuasse rempublicam in manibus eorum, qui promptissimae sunt perceptionis, ac qui vulgo magna ingenia dicuntur; tardos vero, ac per contemptum hebetes dictos, composuisse, quae primi turbaverant. Paradoxa haec omnia erant, licet serio ponderanti non plane absurda mihi sint visa.

| Indhold | Dansk | [§ 18] Maximam vero admirationem movebat historia Praesidis; nam virgo erat, indigena huius loci, et a principe constituta Kaki, seu supremus in civitate iudex. Apud hanc gentem enim nullum in distributione officiorum observatur sexus discrimen, sed habito delectu, reipublicae negotia dignissimis conferuntur. Ut rite de uniuscuiusque profectu ac dotibus animi iudicetur, instituta sunt seminaria, quorum ephori sive directores dicebantur Karatti (vox ista proprie denotat examinatores sive scrutatores). Eorum officium erat profectum et vires uniuscuiusque examinare, indolem iuventutis penitius inspicere, habitoque examine, principi quotannis exhibere indicem eorum, qui ad munera publica essent admittendi, simulque ostendere, qua in re unusquisque patriae maxime usui esse posset. Accepto isto catalogo, Princeps nomina candidatorum libro inferri iussit, quo in memoria et tanquam ante oculos haberet, quos ad vacantia munera admoveret.

| Indhold | Dansk | [§ 19] Praedicta virgo splendidum ante quatuor annos a Karattis obtinuerat testimonium, eoque nomine a Principe constituta erat Praeses Senatus huius urbis, in qua nata erat. Sancta et constans est huius moris observantia apud Potuanos, cum credant, optime iis perspectum esse statum loci, qui in eodem nati sunt et educati. Palmka (id nomen huic virgini erat) summa cum laude triennii spatio spartam hanc ornaverat, habitaque fuit prudentissima totius civitatis arbor. Nam tanta illi erat perceptionis tarditas, ut rem, nisi ter vel quater repetita esset, aegre perciperet. At, quod semel percepit, penitus perspexit, tantoque iudicio quaevis problemata discussit, ut effata eiusdem totidem oracula habita fuerint. Novit enim iustum gemina suspendere lance Ancipitis librae, rectum discrevit, ubi inter Curva subit, vel cum fallit pede regula varo. Hinc nulla ab ea quadriennii spatio dicta fuit sententia, quae non a summo tribunali Potuano confirmata et encomiis ornata esset.

| Indhold | Dansk | [§ 20] Igitur institutum istud in favorem sexus sequioris, quod primo intuitu damnaveram, non plane absonum curatius examinanti visum est. Cogitabam mecum: Quid, si uxor Praetoris nostri Bergensis loco mariti ius diceret? Quid, si advocati Severini filia, eloquentia ac praeclaris animi dotibus ornata virgo, pro stupido parente causas in foro ageret? Iurisprudentia nostra parum inde detrimenti caperet, et forsitan Themis toties non vapularet. Cogitabam porro, quoniam in foris Europaeis causae celeriter adeo iudicantur, sententias istas extemporales ac praecoces, si severiori examini subiicerentur, notas censoris non effugituras.

| Indhold | Dansk | [§ 21] Ut pergam reliqua explicare: venae sectionis rationem hanc audivi. Si quis criminis convictus sit, pro flagris, membrorum mutilatione aut capitali supplicio ad venae sectionem damnatur, quo pateat, utrum e malitia an sanguinis aut humorum vitio derivandum sit crimen, et an tali operatione corrigi queat, adeo ut tribunalia haec ad emendationem potius quam ad poenam spectent. Emendatio tamen haec poenam quodammodo complectebatur, quoniam nota quaedam ignominiae erat ex iudicis sententia hanc operationem subire. Si quis iterum laberetur, indignus civitate iudicatus, ad firmamentum, ubi omnes absque discrimine recipiebantur, solebat relegari. At de exsilio isto, eiusdemque indole, plura mox dicenda. Quod vero chirurgus iste, qui venam mihi mediam aperuit, ad visum sanguinis mox obstupuerit, causa haec erat, quod incolae huius globi, loco sanguinis, liquidum et candidum habeant succum, per venas fluentem, qui, quo est candidior, eo maior sanctiratis nota.

| Indhold | Dansk | [§ 22] Haec omnia linguam subterraneam edocto penitius innotuerunt, quo facto clementius iudicium ferre coeperam de gente ista, quam temere nimis damnaveram. At, quamvis stupidas et stolidas has arbores primo intuitu iudicaveram, animadverteram tamen mox non omni humanitate esse destitutas, ac proinde nullum mihi esse periculum vitae; in qua spe confirmabar, cum viderem, bis quovis die alimenta mihi afferri. Cibus vulgo constabat e fructibus, herbis ac leguminibus; potus erat liquidus succus, quo nil dulce magis ac saporum.

| Indhold | Dansk | [§ 23] Praetor iste, in cuius custodia eram, Principi sive Dynastae, haud procul ab hac civitate degenti, mox indicabat, in manus suas casu incidisse animal quoddam rationale, sed insolitae figurae. Rei novitate motus Princeps, in lingua me erudiri, et deinde ad aulam suam mitti iubet. Datus hinc mihi fuit Magister linguae, sub cuius institutione semestri spatio tantum profeci, ut cum incolis satis expedite fabularer. Postquam in lingua subterranea tyrocinii rudimenta deposueram, agfertur ab aula novum mandatum de ulteriore mea institutione, iubeorque seminario urbis initiari, ut a Karattis eiusdem sive examinatoribus perspicerentur vires ingenii mei, et in quo disciplinae genere maximam spem promitterem. Haec omnia solicite exsequuntur; sed dum in stadio hoc eram, non corporis mei minor cura habebatur quam animi, et soliciti inprimis erant, ut ad similitudinem arboris, quantum fieri licuit, formarer; quem in finem ramos quosdam adscititios corpori aptabant.

| Indhold | Dansk | [§ 24] Dum haec aguntur, hospes meus redeuntem quavis vespera e seminario variis sermonibus ac quaestionibus exercebat. Audivit summa cum animi voluptate me de iis, quae in subterraneo hoc itinere usu venerant, dissertantem; maxime vero obstupuit ad descriptionem terrae nostrae, et immensi, quo cincta erat, coeli, innumeris sideribus interstincti. Horum omnium attentus avidusque erat auditor; at erubuit non nihil ad ea, quae narrabam de arboribus nostri orbis, quae inanimatae, immobiles, ac radicibus terrae stent fixae, ac tandem non sine indignatione me intuebatur, cum testarer, arbores nostras caesas calefaciendis fornacibus et cibis coquendis inservire. Attamen re serio pensitata, paulatim ira detumuit, protensisque versus coelum quinque ramis (nam totidem illi erant), iudicia Creatoris, cuius sint variae occultae rationes, est miratus; attente porro audivit alia narrantem. Uxor illius, quae adhuc praesentiam meam aversata fuerat, cum veram, ob quam in iudicium tractus eram, causam didicisset, ac specie me arboris, quam in orbe nostro scandere solemus, deceptum, abiecta omni suspicione, in gratiam mecum rediit. At ego, ne inter initia coëuntis gratiae recentem cicatricem rescinderem, non nisi praesente ac iubente marito, sermones cum illa miscui.


Ludvig Holberg Homepage
[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek