Dan
8.16.1 (p. 247,6 )
[1] Defuncto Gormone, Gotricus ex eo genitus
regnat.
[2] Hic non armis modo, sed etiam liberalitate conspicuus, incertum,
fortior an clementior fuerit, adeoque severitatem mansuetudine castigabat,
ut alteram altera rependere videretur.
[3] Eodem tempore rex Norvagiae Goto, a Berone et Refone Tylensibus
petitus, Refonem cultius ac familiarius habitum magni ponderis armilla
donavit.
[4] Quo Ulvo quidam aulicorum conspecto, magnitudinem doni impensiori laude
complexus, neminem Gotoni parem humanitate firmabat.
[5] At Refo, quamquam gratiam beneficio deberet, tamen immodici laudatoris
tumidam vocem approbare non passus, Gotricum ei praetulit.
[6] Ut enim vanam assentatoris affirmationem obtereret, absenti
liberalitatis testimonium reddere quam praesentem beneficii datorem falso
palpare maluit.
[7] Partium quoque ingratitudinis argui quam inanis iactantiae laudem
assentiendo prosequi regemque veritatis serio monere quam adulationis
mendacio fallere aliquanto pretiosius duxit.
[8] At Ulvo dictas in regem laudes non solum pertinaciter affirmare, sed
etiam experimento prosequi perseverans, pignus cum negante proponit.
Dan
8.16.2 (p. 247,22 )
[1] Cuius consensu Refo in Daniam pergens,
Gotricum, sella posita, stipendia inter milites partientem invenit.
[2] A quo, quisnam esset, rogatus, vulpeculae sibi nomen esse respondit.
[3] Cumque risu quosdam, alios admiratione complesset: 'Vulpem', inquit
Gotricus, 'ore praedam excipere convenit.'
[4] Ac mox detractum lacerto torquem accersiti labris inseruit.
[5] Quem Refo confestim brachio applicans, id cunctis auro praeditum
ostentabat, reliquum vero perinde atque ornamenti inops occultius habuit;
eoque acumine ab invictae munificentiae dextera consentaneum prior munus
accepit.
[6] Quod ei non tam pretii magnitudo iucundum quam litis initae victoria
faciebat.
[7] A quo cum rex de pignoris positione cognosceret, fortuito magis quam de
industria munificus erga ipsum exstitisse gaudebat, plus se voluptatis ex
datione quam accipientem ex munere sentire testatus.
[8] Igitur reversus Norvagiam Refo concertatorem pignus exsolvere
recusantem occidit, filiamque Gotonis captivam Gotrico potiendam adducit.
Dan
8.16.3 (p. 247,36 )
[1] Cumque Gotricus, qui et Godefridus est
appellatus, transfusis in exteros proeliis, famam ac vires felicibus
propagasset auspiciis, inter cetera factorum monumenta hanc quoque
Saxonibus tributi legem indixit, ut eorum duces, quoties apud Danos regni
mutatio obvenisset, centum equos niveos suffecti regis initiis dedicarent.
[2] Quod si novum Saxonibus ducem variata rerum successio peperisset, is
quoque praedictae pensionis obsequio potestatis principium Danicae
maiestatis titulis inclinaret, quo et gentis nostrae fateretur imperium et
subiectionis suae sollemne praeberet indicium.
Dan
8.16.4 (p. 248,6 )
[1] Nec Germaniae quidem oppressione
contentus, per Refonem legationi addictum Sueoniam tentat.
[2] Quem Sueones aperta vi necare veriti, latrocinium ausi, incusso lapide
dormientem consumpserunt; quippe molarem superne pensum, rescissis
vinculis, subiecti cervicibus illabi fecere.
[3] In cuius noxae expiationem actum est, ut singuli facinoris auctores
bissena auri talenta, e plebe vero quilibet unam eiusdem generis unciam
Gøtrico persolveret.
[4] Vulpeculae pensionem vocabant.
Dan
8.16.5 (p. 248,13 )
[1] Accidit interea, ut rex Francorum
Karolus contusam bello Germaniam non solum Christianismi sacra suscipere,
sed etiam dicioni suae parere compelleret.
[2] Quo comperto, Gøtricus finitimas Albiae gentes adortus,
Saxoniam, susceptum Karoli iugum cupidius amplexantem ac Romana arma
Danicis praeferentem, ad pristinum regni sui titulum revocare tentabat.
[3] Quo tempore Karolus victricia trans Rhenum castra receperat ideoque ab
advenae hostis congressu, perinde ac fluvii interstitio vetitus,
temperabat.
[4] Quem cum ob res Gøtrici comprimendas iterato transmeare
proponeret, a Leone Romanorum pontifice in urbis tuendae praesidium
accersitus, mandato paruit, filio vero Pipino gerendi adversum
Gøtricum belli partes commisit, ut, dum ipse in longinquum hostem
ageret, hic contra vicinum susceptum pugnae negotium procuraret.
[5] Oportebat enim, ut gemina curarum anxietate distractus, sparsa manu,
aptum utrique remedium provideret.
Dan
8.16.6 (p. 248,26 )
[1] Interea Gøtricus, speciosam ex
Saxonibus victoriam referens, contractis denuo viribus ac frequentiori
copiarum robore comparato, non in Saxones modo, verum in omnem Germaniae
populum amissae dominationis iniuriam ulcisci constituit.
[2] Ac primo quidem classe Fresiam domat.
[3] Quae provincia admodum situ humilis, quoties, saeviente Oceano, obiecta
fluctibus aestuaria perrumpuntur, totam inundationis molem patentibus
campis excipere consuevit.
[4] Huic Gøtricus non tam artam quam inusitatam pensionem imposuit.
[5] De cuius condicione et modo summatim referam.
Dan
8.16.7 (p. 248,34 )
[1] Primum itaque ducentorum quadraginta
pedum longitudinem habentis aedificii structura disponitur, bissenis
distincta spatiis, quorum quodlibet vicenorum pedum intercapedine
tenderetur, praedictae quantitatis summam totalis spatii dispendio
reddente.
[2] In huius itaque aedis capite regio considente quaestore, sub extremam
eius partem rotundus e regione clipeus exhibetur.
[3] Fresonibus igitur tributum daturis mos erat singulos nummos in huius
scuti cavum conicere, e quibus eos dumtaxat in censum regium ratio
computantis eligeret, qui eminus exactoris aures clarioris soni crepitaculo
perstrinxissent.
[4] Quo evenit, ut id solum aes quaestor in fiscum supputando colligeret,
cuius casum remotiore auris indicio persensisset; cuius vero obscurior
sonus citra computantis defecisset auditum, recipiebatur quidem in fiscum,
sed nullum summae praestabat augmentum.
[5] Compluribus igitur nummorum iactibus quaestorias aures nulla sensibili
sonoritate pulsantibus, accidit, ut statam pro se stipem erogaturi multam
interdum aeris partem inani pensione consumerent.
[6] Cuius tributi onere per Karolum postea liberati produntur.
Dan
8.16.8 (p. 249,11 )
[1] Cumque Gøtricus, transcursa
Fresia ac reverso iam Roma Karolo, in ulteriores se Germaniae provincias
effundere statuisset, proprii satellitis insidiis circumventus, ferro
domesticae fraudis interiit.
[2] Quo audito, Karolus effuso gaudio exsultavit, nihil eo casu umquam
fortunae suae iucundius obvenisse confessus.