link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  7.9.1 (p. 200,17 )
[1] Talia rerum bellorumque discrimina adeo regiam apud Danos gentem exhauserant, ut hanc ad solam Guritham, Alfi filiam, Sigari vero neptem, redactam esse constaret. [2] Qui cum se consueto nobilitatis regimine defectos viderent, regnum popularibus tradunt, creatisque ex plebe principibus, ostmaro Scaniae, Hundingo Sialandiae procurationem attribuunt; in Hanonem Fioniae dominium conferunt; penes Roricum atque Hatherum Iutiae summam discreta potestate constituunt.

Dan  7.9.2 (p. 200,24 )
[1] Quod ne lateat, quo regum posteritas satore succreverit, occurrunt quaedam necessario paulisper perstringenda digressu. [2] Ferunt fortissimum Sueonum Gunnarum, olim ob gravissimas causas Norvagiae infensum, lacessendae eius licentiam precibus impetratam maximis exasperasse periculis ac primum in Iather provinciam propositos effudisse decursus; quam partim flammis, partim caedibus implicans, omissis rapinis, tantum obsitos cadaveribus calles ac fusas cruore semitas permeare gaudebat. [3] Nam cum ceteri iugulis abstinere praedamque magis quam caedem affectare solerent, hic spoliis saevitiam anteponens funestum animi libitum humanis potissimum cladibus exercebat. [4] Cuius atrocitate permoti incolae propinquum periculum publica deditione praeveniunt.

Dan  7.9.3 (p. 200,35 )
[1] Sed et rex Normannorum Regnaldus, ultimae senectutis, audito tyranni studio, filiam Drotam facto specu claudendam curavit aptumque ei, provisis in longum sumptibus, famulitium tribuit. [2] Sed et gladios exquisita fabrorum opera decusatos cum regia supellectile pariter antro mandavit, ne ferri usum, quem sibi inhabilem videret, hosti capiendum relinqueret. [3] Et ne conspicua caveae pateret elatio, solidiori terrae tumorem aequabat. [4] Ad bellum deinde profectus, cum senilibus membris in aciem descendere non posset, comitum innixus humeris, alienis fulta gradibus vestigia proferebat. [5] Igitur, proelio cupidius quam felicius gesto, consumptus gravem ruboris causam patriae reliquit.

Dan  7.9.4 (p. 201,7 )
[1] Ut enim Gunnarus devictae gentis ignaviam inusitata condicionis deformitate multaret, rectoris loco canem iis praeponi curavit. [2] Quo facto quid aliud eum assequi voluisse putemus quam, ut plenus superbiae populus insolentiam suam manifestius puniri cognosceret, dum obnixos latranti vertices inclinaret? [3] Et ne quid contumeliae deesset, satrapas procuravit, qui sub eius titulo privata ac publica negotia tuerentur. [4] Cuius etiam iugi constantique custodiae distinctos procerum ordines applicabat. [5] Statuit insuper, ut, si quis aulicorum ducis sui despicabile duxisset obsequium variosque discurrentis incessus plenis venerationis obsequiis insequi supersedisset, membrorum clade supplicia lueret. [6] Sed et geminum genti vectigal imposuit, unum autumnalibus copiis, alterum vernali tempore persolvendum. [7] Ita, Norvagiensium tumore exploso, obtentum est, ut liquidius fastus sui detrimenta cognoscerent, quem caninis adactum obsequiis viderent.

Dan  7.9.5 (p. 201,20 )
[1] Audiens autem regis filiam longinquis occlusam latibulis, omnibus ingenii nervis ad eam investigandam contendit. [2] Quo evenit, ut, dum ipse quoque lustrandi inter alios officio fungeretur, subterranei murmuris sonum dubia procul aure colligeret. [3] Tunc sensim progressus certiorem humanae vocis habitum deprehendit. [4] Cumque subiectam pedibus humum ad solidum fodi iussisset, subito, patente cavea, cuniculatos animadvertit anfractus. [5] Trucidatis itaque famulis, dum detectos antri aditus tueri cupiunt, puella cum repositis inibi spoliis cavo extrahitur. [6] Quae rerum admodum provida patrios dumtaxat enses secretioris custodiae tutamento tradiderat. [7] Haec a Gunnaro stuprum pati coacta filium procreat Hildigerum. [8] Cui tanta paternae crudelitatis aemulatio fuit, ut caedium semper appetens et humanis solum intentus excidiis immensa funderi cruoris cupidine suspiraret. [9] Igitur ob intolerabiles saevitiae mores a patre proscriptus moxque ab Alvero tyrannide donatus finitimos bellis ac caedibus implicando omne aetatis tempus armis exegit nihilque exsilii condicione ex consueto crudelitatis habitu remittens animum cum loco mutare passus non est.

Dan  7.9.6 (p. 201,36 )
[1] Interea Borcarus, Regnaldi filiae Drotae matrimonium per vim a Gunnaro occupatum expertus, coniuge eum vitaque privat ac sibi Drotam connubio sociat. [2] Quae etiam aegre nuptiis assensa non est, quod parentis ultorem iure complexura videretur. [3] Neque enim lugentis patrem filiae eius interfectori voluptuosus poterat obtemperare consensus. [4] Huius Borcarique filius Haldanus fuit. [5] Cuius iuventae initia stoliditatis opinione referta fuere, sequens vero aetas fulgentissimis operum insignibus illustris evasit maximisque vitae ornamentis inclaruit. [6] Adolescens pugilem ingenuae famae, quod ab eo pueriliter obludens colapho percussus esset, gestamine, quod in manu habebat, petitum oppressit. [7] Quo facto futuros operum titulos auspicatus praeteritae vitae contemptum in amplissimum sequentis fulgorem convertit. [8] Ea quippe res bellicorum eius insignium magnitudinem augurata est.

Dan  7.9.7 (p. 202,8 )
[1] Ea tempestate Røtho, Ruthenorum pirata, patriam nostram rapinae et crudelitatis iniuriis profligabat. [2] Cuius tam insignis atrocitas erat, ut, ceteris extremae captorum nuditate parcentibus, hic etiam secretiores corporum partes tegminibus spoliare deforme non duceret. [3] Unde graves adhuc immanesque rapinas Røthoran cognominare solemus. [4] Sed et torquendis interdum hunc supplicii modum adhibere solebat, ut, dextris eorum pedibus terrae tenacius affixis, laevos curvatis de industria ramis adnecteret, quorum salacitas medii corporis distractione recurreret. [5] Quem Fioniae rex Hano, dum speciosos sibi titulos consciscere cupit, maritimis viribus oppugnare conatus, fugam uno comitatus ingreditur. [6] In cuius exprobrationem proverbium manavit: In proprio plus lare Hanonem valere.

Dan  7.9.8 (p. 202,19 )
[1] Tunc Borcarus, ulteriorem civium iacturam inspectare non passus, Røthoni se obicit; quorum ut mutuum bellum, ita etiam exitium fuit. [2] Eadem pugna Haldanum graviter affectum fama est aliquamdiu susceptis oblanguisse vulneribus; e quibus unum evidentius ori inflictum habebat, quod adeo cicatrice conspicuum erat, ut, ceteris medela recreatis, patentiori quadam lentigine teneretur. [3] Oblisam quippe labelli partem ita verrucae vitium ulcerabat, ut eius rimosa tabes carnis excremento sarciri nequiret. [4] Quae res ei plenum contumeliae cognomen impressit, cum potius vulnera adverso corpore excepta laudem quam dedecus afferre soleant. [5] Adeo maligna virtutum interpres vulgaris interdum exsistit opinio.

Dan  7.9.9 (p. 202,29 )
[1] Interea Alfi filia Guritha, cum regiam stirpem ad se solam redactam animadverteret neminemque, cui nuberet, nobilitate parem haberet, nuncupatis votis voluntariam sibi castimoniam indixit concubituque carere quam ex plebe maritum asciscere satius duxit. [2] Quin etiam cavendae iniuriae gratia conclave suum electo pugilum agmine tutabatur. [3] Ad quam cum Haldanus semel forte venisset abessentque pugiles, quorum ipse fratrem impubis exstinxerat, oportere eam inquit, soluto virginitatis cingulo, castimoniae rigorem rebus permutare Venereis, ne ita pudicitiae votis indulgeat, ut lapsa regni gubernacula copulae suae beneficio reparare contemnat. [4] Se ergo nobilitatis splendore conspicuum nuptialibus ab ea votis respici iubet, quod ob dictam causam voluptati aditum datura videatur.

Dan  7.9.10 (p. 203,3 )
[1] Ad haec Guritha adduci se non posse retulit, ut regiae nobilitatis reliquias inferioris ordinis viro copulare sustineat. [2] Nec generis obscuritatem exprobrasse contenta, etiam oris deformitatem improperat. [3] Haldanus geminum ab ea sibi vitium obiectari subiunxit: unum quod sanguine parum niteret, alterum quod rimosi oris iacturam inexpleta cicatrice praeferret, ideoque non prius se postulandae eius gratia rediturum, quam utramque notam parta armis claritate tersisset. [4] Obsecrat quoque, ne cui tori conniventiam praeberet, antequam reditus interitusve sui certitudinem nuntio cognovisset.

Dan  7.9.11 (p. 203,11 )
[1] Quem athletae, fratre iam pridem ab eo spoliati, Gurithae locutum indigne ferentes, discedentem equis insectari conantur. [2] Quo viso, comitibus latebram petere iussis, se solum pugiles excepturum dicebat. [3] Morantes asseclas imperioque obsequi deforme ducentes minis abigit, praefatus non comperturam Guritham pugnam a se formidine detrectari. [4] Mox, quercu succisa atque in clavae habitum redacta, solus cum duodecim manum conseruit eosque spiritu spoliavit. [5] Quibus peremptis, tam praeclari operis titulis non contentus, maioris edendi gratia avitos a matre gladios recepit, quorum alter Lyusingus, alter Huytingus ob collimati acuminis nitorem vocabulum habuit.

Dan  7.9.12 (p. 203,20 )
[1] At ubi inter Alverum Suetiae regem Rutenosque bellum flagrare cognovit, e vestigio Rusciam petit oblatoque incolis auxilio summa cum omnium dignatione suscipitur. [2] Sed nec procul Alverus agebat, brevi locorum traiectu parvulam internectente distantiam. [3] Cuius miles Hildigerus, Gunnari filius, Rutenorum pugilibus ad secum dimicandum provocatis, cum Haldanum offerri animadverteret eiusque se fratrem esse non ignoraret, pietatem fortitudini praetulit seque septuaginta pugilum oppressione conspicuum cum homine parum spectato manum conserturum negavit. [4] Iubet itaque eum minorum se rerum experimentis metiri ac deinde aequa viribus studia consectari. [5] Haec autem non virtutis diffidentia, sed integritatis servandae gratia astruebat, cum non solum acerrimus, verum etiam hebetandi carminibus ferri peritus exsisteret. [6] Quippe cum ab eius patre suum oppressum meminisset affectusque geminos, unum paternae ultionis, alterum fraternae caritatis haberet, provocatione cedere quam maximo implicari scelere satius duxit.

Dan  7.9.13 (p. 203,34 )
[1] Cuius loco alium Haldanus athletam deposcens exhibitum iugulat, moxque ei etiam hostium suffragio virtutis palma decernitur, omniumque fortissimus publica proclamatione censetur. [2] Postera die, duobus in pugnam petitis, ambos obtruncat; tertia luce ternos expugnat; quarta quattuor secum congressos exsuperat; quinta vero quinos expostulat. [3] Quibus oppressis, cum ad octavam similibus pugnae et victoriae incrementis perventum esset, undecim simul admissos prosternit. [4] Cui Hildigerus, quod operum suorum titulos virtutum eius magnitudine aequatos videret, congressum ulterius negare non passus, cum ab eo, obducto panniculis ferro, mortificum sibi vulnus inflictum animadverteret, abiectis armis humi decumbens tali fratrem voce compellat:

Dan  7.9.14 (p. 204,3 )
                     [1] Collibet alternis devolvi fatibus horam
                     et, ferro pausante, solo subsidere paulum,
                     alternare moram dictis animosque fovere.
                     [2] Restat proposito tempus, nam fata duorum
                     fors diversa tenet: alium discrimine certo
                     sors feralis agit, alium potioribus annis
                     pompa decusque manent et agendi temporis usus.
                     [3] Sic sibi dividuum partes discriminat omen.
                     [4] Danica te tellus, me Sueticus edidit orbis;
                     Drot tibi maternum quondam distenderat uber;
                     hac genetrice tibi pariter collacteus exsto.
                     [5] Impia progenies trucibus concurrere telis
                     ausa perit; sudo prognati sanguine fratres
                     illata sibi caede ruunt, dum culmen aventes
                     tempore deficiunt, sceptrique cupidine nacti
                     exitiale malum socio Styga funere visent.

Dan  7.9.15 (p. 204,19 )
                     [1] Ad caput affixus clipeus mihi Sueticus astat,
                     quem specular vernans varii caelaminis ornat
                     et miris laqueata modis tabulata coronant.
                     [2] Illic confectos proceres pugilesque subactos,
                     bella quoque et nostrae facinus spectabile dextrae
                     multicolor pictura notat; medioxima nati
                     illita conspicuo species caelamine constat,
                     cui manus haec cursum metae vitalis ademit.
                     [3] Unicus hic nobis heres erat, una paterni
                     cura animi superoque datus solamine matri.
                     [4] Sors mala, quae laetis infaustos aggerit annos
                     et risum maerore premit fortemque molestat.
                     [5] Lugubre enim ac miserum est deiectam ducere vitam
                     et tristes spirare dies omenque dolere.
                     [6] Sed quaecumque ligat Parcarum praescius ordo,
                     quaecumque arcanum superae rationis adumbrat,
                     seu quae fatorum serie praevisa tenentur,
                     nulla caducarum rerum conversio tollet.

Dan  7.9.16 (p. 204,37 )
[1] His dictis, cum ab Haldano ob tam seram fraterni vinculi confessionem inertiae damnaretur, idcirco se silentio usum esse dicebat, ne aut pugnam detrectando ignavus aut committendo scelestus existimari posset. [2] Talibus excusationis verbis intentus exstinguitur. [3] Sed apud Danos Haldanum ab Hildigero prostratum rumor ediderat.

Dan  7.9.17 (p. 205,3 )
[1] Post haec Guritha, quae regii sanguinis sola apud Danos supererat, cum a Siwaro Saxonicae gentis nobilissimo postulari coepisset latenterque ei Haldanum praeferret, condicionem proco ne suum prius connubium peteret, quam Danorum regnum membratim divulsum in unum corpus redigeret idque sibi per iniuriam ereptum armis restituisset. [2] Quod frustra tentante Siwaro, omnibus arbitris pecunia ab ipso corruptis, tandem ei despondenda conceditur. [3] Quod Haldanus apud Rusciam per negotiatores expertus, tanto studio navigationi incubuit, ut nuptiarum tempus adventu praecurreret. [4] Quarum prima die regiam petiturus praecepit, ne comites prius a constitutis sibi moverentur excubiis, quam ferri stridorem eminus aure perciperent. [5] Cumque convivis parum cognitus coram virgine constitisset, ne vulgaris eloquii nuditate pluribus intellecta depromeret, in hunc modum abstrusa carmen ambage compegit:

Dan  7.9.18 (p. 205,16 )
                     [1] Patris sceptra relinquens
                     nil figmenti verebar
                     commenti muliebris
                     astus femineive,
                     unum quando duosque,
                     tres ac quattuor, et mox
                     quinos indeque senos,
                     post septem, simul octo,
                     undenos quoque solus
                     victor Marte subegi.
                     [2] Sed nec tunc fore rebar
                     probri labe notandam
                     promissi levitate
                     pactis illicibusque.

Dan  7.9.19 (p. 205,30 )
[1] Ad haec Guritha:
                     [2] 'Fragili moderamine rerum
                     animus mihi pendulus haesit
                     trepida levitate pererrans.
                     [3] Tua fama volatilis, anceps,
                     variisque relatibus acta
                     dubium mihi pectus inussit.
                     [4] Teneri tibi temporis annos
                     gladio periisse verebar.
                     [5] Poteramne resistere sola
                     senioribus atque magistris,
                     prohibentibus ista negari
                     thalamoque monentibus uti?
                     [6] Manet et Venus et calor idem
                     socius tibi parque futurus,
                     nec ab ordine sponsio cessit,
                     aditus habitura fideles.
[7] Neque enim ulla adhuc te fefellit promissio, quamquam sola multiplicis suadelae consilia detrectare non possem et in iugalis copulae receptione monitis obviare censoriis.'

Dan  7.9.20 (p. 206,10 )
[1] Necdum responsum virgo complebat, et iam sponsum Haldanus ferro transverberat. [2] Nec unum oppressisse contentus maximam convivarum partem obtruncat. [3] In quem cum Saxones cessim ebrietate labantes irruerent, a supervenientibus eius vernaculis trucidantur. [4] His gestis Guritha potitur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek