link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  7.2.1 (p. 183,10 )
[1] Perempto Frothone, cum Haldanus ternos circiter annos patriae praefuisset, Haraldo fratri regnandi iure perfunctorie tradito, Ølandiam eique finitimas insulas, quas a Suetiae complexu sinuosus aquarum divellit anfractus, piraticis populatur iniuriis. [2] Ibidem, subductis hieme navigiis ac vallo cinctis, expeditioni terminum dedit. [3] Post haec Suetiae manus iniecit eiusque regem bello consumpsit. [4] Cuius nepotem Ericum, patrui vero sui Frothonis filium, pugna postmodum excepturus, postquam pugilem eius Haquinum hebetandi carminibus ferri peritum didicit, eximiae magnitudinis clavam ferreis consertam nodis tunsionis usibus adaptavit, perinde ac praestigii vires ligneo robore debellaturus. [5] Deinde, cum ceteris conspicuo virtutis habitu praeemineret, inter acerrimos hostium procursus, obnupto galea capite, scuti inops libratum clavae robur in obiecta clipeorum munimina geminae manus ope torquebat. [6] Nec erat ullum tantae soliditatis obstaculum, quod non frustatim adactae molis impulsus obtereret. [7] Quo evenit, ut occursantem sibi in acie pugilem acriori gestaminis impactione subrueret.

Dan  7.2.2 (p. 183,25 )
[1] Victus tamen et in Helsingiam fuga delapsus, Witolfum quendam, olim Haraldo militantem, saucii corporis curam petiturus accessit. [2] Hic, in castris maiore aetatis parte consumpta, tandem in huius provinciae solitudinem post tristia ducis fata concesserat ibique rusticae vitae cultu consueta militiae studia relaxabat. [3] Qui, quod hostilibus saepe telis petitus fuerat, non infirmam medendi peritiam assidua vulnerum suorum curatione contraxerat. [4] Si quis vero operam eius blandimentis exposceret, hunc medelae loco occulta laesionis noxa afficere solitus erat, aliquanto speciosius beneficia minis quam adulatione exposci iudicans. [5] Idem Erici milites penatibus suis occupandi Haldani cupidine imminentes ita videndi officio spoliavit, ut propinquas aedes nec prospectu capere nec certis possent vestigiis indagare. [6] Adeo luminum usum nubilus quidam error obtuderat.

Dan  7.2.3 (p. 184,1 )
[1] Cuius opera Haldanus virium integritatem adeptus, accito Thorone, conspectioris ingenii pugile, Erico bellum denuntiat. [2] Quem cum, productis e diverso copiis, militum numero praestare conspiceret, occultatam agminis partem inter propinquos viae frutices delitere praecepit, hostem per angustiora semitae compendia gradientem insidiis consumpturus. [3] Quod praevidens Ericus, explorata progrediendi facultate, secessu utendum putavit, ne proposito incedens tramite hostium dolis inter praeruptos montium urgeretur anfractus. [4] Igitur apud convallem arduis montium iugis utrimque consaeptam mutuis viribus pugna conseritur. [5] In qua Haldanus inclinatam suorum aciem conspicatus, frequentem saxis rupem cum Thorone conscendit indeque erutas moles in subiectum hostem devolvit, quarum pondere et ruina aciem in occiduo constitutam oppressit. [6] Quo evenit, ut victoriam, quam armis amiserat, cautibus recuperaret. [7] Ob cuius facti virtutem Biargrammi cognomen accepit, quod vocabulum ex montium et feritatis nuncupatione compactum videtur. [8] Igitur apud Sueones tantus haberi coepit, ut magni Thor filius existimatus divinis a populo honoribus donaretur ac publico dignus libamine censeretur.

Dan  7.2.4 (p. 184,17 )
[1] Sed quoniam aegre devictorum ingenia quiescere solitum est et in vetitum semper subactorum obluctatur improbitas, accidit, ut Ericus, dum fugae damnis consulere studet, subiectas Haldano provincias attentaret. [2] Sed ne Daniam quidem ab hoc saevitiae genere immunem reliquit, perquam dignum existimans eius lacessere patriam, per quem sua abactus fuerat. [3] Ita, dum iniuriam inferre quam repellere maluit, Suetiam armis hostilibus liberavit. [4] Quippe cum Haldanus Haraldum fratrem ab eo tribus devictum proeliis quarto occisum cognosset, amittendi imperii metu, relictis Sueonum agris, patriam repetere coactus est. [5] Ita Ericus, quo facilius Suetiae regnum deseruit, hoc celerius recepit. [6] Quem si fortuna aeque in retinendo regno ac recuperando instruere voluisset, nequaquam Haldano prendendum dedisset. Cuius captionis modus hic erat.

Dan  7.2.5 (p. 184,28 )
[1] Reversus in Suetiam Haldanus, occultata per insidias classe, binis obviam Erico navigiis proficiscitur. [2] A quo denis petitus variis navigationis reflexibus ad occultum suorum agmen relabitur. [3] Quem longius insequente Erico, Danica ponto classis emergit. [4] Circumventus itaque Ericus oblatum sibi sub serviendi condicione spiritum repudiavit lucemque libertati praeferre non passus, mori quam obsequi praeoptavit, ne vitae cupiditate ex libero servus evadere videretur aut, quem nuper fortuna aequasset, novo famulatus officio coleret. [5] Adeo salutem dedecore mercari virtus ignorat. [6] Compeditus igitur et ad loca feris pervia relegatus, indignum tanta animi maiestate exitum habuit.

Dan  7.2.6 (p. 184,37 )
[1] Haldanus, gemini regni imperio potitus, opinionis suae titulum tribus honestatis gradibus decorabat. [2] Erat enim condendorum patrio more poematum peritia disertus nec athletica minus virtute quam regia potestate conspicuus. [3] Audiens autem vegetioris ingenii piratas Tokonem et Anundum circumpositis imminere provinciis, maritima pugna tentatos oppressit. [4] Nihil enim veteres claritate magis expetendum ducebant, quam non opum fulgor, sed armorum industria peperisset. [5] Itaque seditiones amplecti, instaurare lites, otia fastidire, paci militiam anteferre, virtutum, non rerum aestimatione censeri, plurimum voluptatis in proeliis, minimum in conviviis reponere clarissimis quondam viris curae exstitit.

Dan  7.2.7 (p. 185,9 )
[1] Sed neque diu Haldano aemulus defuit. [2] Nam Sywaldus quidam, claro admodum loco natus, apud Sueonum contionem, Frothonis ac coniugis eius exitio flebiliter memorato, tantum Haldani odium paene omnibus ingeneravit, ut plurimorum suffragiis novarum rerum licentiam assequeretur. [3] Nec solo vocum favore contentus adeo plebis animum ambitionis artibus occupavit, ut omnium fere manus ad regium insigne capiti suo imprimendum adduceret. [4] Hic septem filios habebat tanto veneficiorum usu callentes, ut saepe subitis furoris viribus instincti solerent ore torvum infremere, scuta morsibus attrectare, torridas fauce prunas absumere, exstructa quaevis incendia penetrare, nec posset conceptus dementiae motus alio remedii genere quam aut vinculorum iniuriis aut caedis humanae piaculo temperari. [5] Tantam illis rabiem sive saevitia ingenii sive furiarum ferocitas inspirabat.

Dan  7.2.8 (p. 185,21 )
[1] Quibus auditis, Haldanus, ut erat circa piraticam occupatus, expedire militibus dixit, ut, qui in exteros hactenus desaevierint, nunc civium visceribus ferrum adigant ereptique regni iniuriam propulsent, qui dilatandi curam gerere consueverint. [2] Quo imminente, Sywaldus missis ad eum legatis iubet, si famam factis aequaret et tantus re esset, quantus opinione censeretur, se suamque subolem pugna solus excipiat privatoque periculo publicum redimat. [3] Eo deinde respondente legitimae dimicationis formam duorum numerum excedere non debere, nil mirandum, inquit Sywaldus, hominem caelibem proleque vacuum oblatos detrectare congressus, cui inops caloris natura deforme corporis animique frigus incusserit. [4] Nec liberos ab eo diversos exsistere, quem suae generationis auctorem habuerint, quod ab ipso commune nascendi principium traxerint. [5] Ita se ac filios unius hominis loco censendos esse, quibus veluti unum corpus a natura tributum videatur.

Dan  7.2.9 (p. 185,34 )
[1] Cuius convicii rubore permotus Haldanus provocationi parere coepit, tam contumeliosam caelibatus exprobrationem egregiis virtutis operibus pensaturus. [2] Cumque per opacam forte nemoris indaginem graderetur, haerentem obiter quercum humo radicitus eruit solisque spoliatam ramis in solidam clavae speciem transformavit. [3] Quo gestamine fretus tali carmen brevitate compegit:

Dan  7.2.10 (p. 185,39 )
                     [1] En rude, gerimus obnixo vertice, pondus
                     vulnera verticibus exitiumque feret.
                     [2] Sed neque frondosi gestamen roboris ullum
                     omine Gøtenses horridiore premet.
                     [3] Ardua comminuet nodosi robora colli
                     et cava silvestri tempora mole teret.
                     [4] Clava quidem, saevum patriae domitura furorem,
                     nulla magis Suetis exitialis erit.
                     [5] Ossa domans lacerosque virum libranda per artus
                     impia praerupto stipite terga premet,
                     cognatos pressura lares, fusura cruorem
                     civis et in patriam perniciosa lues.
[6] His dictis Sywaldum cum septem filiis attentatum, acerrimas eorum vires eximia clavae mole frustratus exitio tradidit.

Dan  7.2.11 (p. 186,13 )
[1] Ea tempestate Harthbenus quidam ab Helsyngia veniens raptas regum filias stupro foedare gloriae loco ducebat, illum perimere solitus, a quo peragendae Veneris usu prohiberetur, illustres nuptias humilibus praeferens tantoque se clariorem existimans, quanto splendidiores concubitus per vim assequi potuisset. [2] Nec ultionem effugit, qui se ei comparatione virtutis aequare praesumeret. [3] Tanta vero corporis magnitudine erat, ut novem cubitis proceritatis eius dimensio tenderetur. [4] Huic duodecim athletae contubernales fuere, quibus officio erat, quoties illi praesaga pugnae rabies incessisset, vinculorum remedio oborti furoris impetum propulsare. [5] Ab his Haldanus Harthbenum eiusque pugiles viritim impetere iussus non solum certamen spopondit, sed etiam victoriam sibi ingenti verborum fiducia promisit. [6] Quo audito, Harthbenus, repentino furiarum afflatu correptus, summas clipei partes morsus acerbitate consumpsit, igneos ventri carbones mandare non destitit, raptas ore prunas in viscerum ima transfudit, crepitantia flammarum pericula percurrit, ad postremum omni saevitiae genere debacchatus in sex athletarum suorum praecordia furente manu ferrum convertit. [7] Quam insaniam illi pugnandi aviditas an naturae ferocitas attulerit, incertum est. [8] Haldanum deinde residua pugilum manu petivit. [9] A quo mirae granditatis malleo contusus vita ac victoria caruit deditque poenas et Haldano, quem provocaverat, et regibus, quorum sanguine per vim potitus fuerat.

Dan  7.2.12 (p. 186,33 )
[1] At quoniam Haldano fors inopinas pugnae causas porrigere consuevit, quasi numquam virium eius experimentis contenta, accidit, ut Egtherus Fynnensis piratico Sueones molestaret incursu. [2] Quem Haldanus ternis adortus navigiis (nam et ei totidem esse compererat), cum, nocte proelium finiente, debellare non posset, postera die ex provocatione secum decernentem oppressit. [3] Deinde cum Hatheri reguli filiam Thorildam a Grimmone, eximiarum virium athleta, sub duelli comminatione expeti comperisset, edictumque a patre esset potiturum ea, qui pugilem amovisset, quamquam ad senectutem caelebs pervenerat, non minus reguli promissione quam athletae petulantia concitatus Norvagiam petit.

Dan  7.2.13 (p. 187,3 )
[1] Qua inita, cunctas agnitionis suae notas adulterina oris illuvie respergens, ut pugnae locum accessit, prior ensem destringit. [2] Quem ad hostilem sciens obriguisse conspectum humi deiecit, alioque vagina submoto Grimmonem appetens extremos loricae nexus cum occidua clipei parte persecuit. [3] Quod factum Grimmo admiratione prosecutus: 'Vetulum', inquit, 'acrius dimicantem non memini', statimque ferrum exserens obiectam gladio parmam penetrabili sectione convulsit. [4] Cuius immorantem ictui dextram Haldanus nihil haesitans obvia ferri celeritate corripuit. [5] Ille nihilo minus laeva gladium stringens ferientis femur transegit, mutilati corporis ultionem exiguo vulnere prosecutus. [6] Victor Haldanus victo residuum vitae pecunia redimendi potestatem fecit, ne imbelli et manco miseras animae reliquias deformiter adimere videretur. [7] Quo facto tantum se paene in servando hoste egit, quantum gesserat in vincendo. [8] Cuius victoriae praemium Thorildae nuptiis assecutus filium ex ea Asmundum sustulit, a quo se Norvagiae reges originem duxisse magni aestimant, ab Haldano sollemnem generationis suae seriem retexentes.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek