link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.8.1 (p. 133,11 )
[1] Igitur Frotho, convocatis quas vicerat gentibus, lege cavit, ut quisquis paterfamilias conciderat bello, cum equo omnibusque armaturae suae insignibus tumulo mandaretur. [2] Quem si quis vespillonum scelesta cupiditate tentasset, poenas non solum sanguine, sed etiam inhumato cadavere daret, busto atque inferiis cariturus. [3] Siquidem par esse credebat, ut alieni corruptor cineris nullo funeris obsequio donaretur sortemque proprio referret corpore, quam in alieno perpetrasset. [4] Centurionis vero vel satrapae corpus rogo propria nave constructo funerandum constituit. [5] Dena autem gubernatorum corpora unius puppis igne consumi praecepit; ducem quempiam aut regem interfectum proprio iniectum navigio concremari. [6] Tam scrupulosam ducendis interfectorum funeribus observationem praestari voluit, ne promiscuos exsequiarum ritus exsistere pateretur.

Dan  5.8.2 (p. 133,23 )
[1] Decrevit etiam, ut quisquis militiae deditus spectatae virtutis titulum affectaret, impeteret unum, exciperet duos, tres modica pedis retractione vitaret, quattuor fugere non erubesceret. [2] Aliam quoque super militum stipendiis consuetudinem a subiectis sibi regibus observandam edixit: patrium domesticumque militem hiberno tempore ternis argenti talentis donari iussit, gregarium aut conducticium binis, privatum ac militiae laboribus defunctum dumtaxat uno. [3] Qua lege virtuti iniuriam afferebat, condiciones militum, non animos aestimans. [4] In quo quidem erroris argui poterat, cum familiaritates meritis anteferret.

Dan  5.8.3 (p. 133,32 )
[1] Nuptias ex Danorum imitatione celebrare praecepit ac, ne quis uxorem nisi empticiam duceret; venalia siquidem connubia plus stabilitatis habitura censebat, tutiorem matrimonii fidem existimans, quod pretio firmaretur. [2] Praeterea si quis virginis stuprum vi petere ausus esset, supplicia abscisis corporis partibus lueret, alioqui mille talentis concubitus iniuriam pensaturus.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek