link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.14.1 (p. 139,12 )
[1] Ita cuncta admodum bellicarum rerum tempestate depulsa, Oceanum manus adhuc piratica non reliquit. [2] Quae res maxime Frothonem ad Occidentem armis incessendum adduxit, cuius unicum in propaganda pace studium versabatur. [3] Accersito ergo Erico cunctaque famulantium sibi regnorum classe concita, Britanniam innumera advehitur puppi. [4] Cuius insulae rex manu se imparem noscens (quippe fretum navigiis videbatur occludi), Frothone per deditionis simulationem petito, non solum magnitudinem eius adulationis officio prosequi coepit, sed etiam domitoribus gentium Danis suam patriaeque subiectionem promittit; pensiones, censum, vectigalia sive, quicquid expeterent, offerebat. [5] Ad ultimum hospitaliter invitandos curat. [6] Grata Frothoni Britanni humanitas fuit, quamquam doli suspicionem aleret tam facilis omnium absque coactione promissio, tam prompta hostium ante bella deditio, quae raro sincera fide administrari solet. [7] Lacessebat quoque convivii metus veritos, ne clandestinis insidiis appeteretur subeuntis crapulae laqueis implicata sobrietas. [8] Ceterum rarior invitatorum numerus videbatur quam ut tuto invitanti parere possent. [9] Ineptum quoque existimatum inexpertae hostium fidei credere salutem suam.

Dan  5.14.2 (p. 139,29 )
[1] Qua rex mentium fluctuatione comperta denuo Frothonem accedit, cum duobus millibus ac quadringentis viris epulaturum accersens, quem ante cum mille ducentis proceribus convivium inire poposcerat. [2] Frotho nondum suspicione deposita, quamquam adaucto invitatorum numero fretus petendi convivii fiduciam mente praesumere posset, subornat, qui regionis abdita percurrentes, si quid insidiarum speculando deprehenderent, ocius intimandum curarent. [3] Cuius rei causa nemus ingressi, reperta castrorum area, quae Britannorum copias continebat, dubium pressere gressum. [4] At ubi res liquidius agnita est, pedem referre deproperant. [5] Furva siquidem tentoria fuere et quasi piceis quibusdam obscurata tegminibus, quo minus obtutum propinquantis offenderent. [6] Quo cognito Frotho validiore procerum manu mutuas dispensat insidias, ne, convivio incautius adito, opportunis fraudaretur auxiliis. [7] Quibus latebram nactis, ferendae opis signum litui sonitum praenotavit.

Dan  5.14.3 (p. 140,3 )
[1] Deinde cum statuta manu levi armorum genere culta convivium petit. [2] Aula erat cultu magnificentiae regalis instructa, aulaeis ostro tinctis undiquesecus obducta, in quibus mirifici luxus operam adnotares. [3] Cortina murice picta compactos ligno parietes adornabat. [4] Constrata pallis nitidioribus pavimenta, quas pede premere perhorreres. [5] Superne cerneres crebras micare lucernas, adultas oleo lampades coruscare. [6] Ex acerris quoque fragrantia fundebatur, quam suavissimus vapor exquisitis cumulabat odoribus. [7] Ambitum omnem frequentibus epulis mensae consaepserant. [8] Intextis auro pulvinaribus ornabantur accubitus. [9] Cervicalibus sedilia replebantur. [10] Reverendam aulae faciem visentibus arridere putares, nec quicquam in tanto paratu aut visu inconcinnum aut olfactu triste deprendi poterat. [11] Media dolium aede prostabat, explendis aptum poculis et liquoris immodici capax, unde haurire esset, quod ingentis ora convivii satiaret. [12] Ministri purpura culti aureos gestantes cyathos propinandique munus comiter exsequentes compositis gradiebantur ordinibus. [13] Nec bubalinorum cornuum, quibus potio promeretur, usus aberat. [14] Aureis cena pateris refulgebat, nitidioribus onusta poculis, quae plerumque fulgentes interstinxerant gemmae. [15] Ingens omnia luxus repleverat. [16] Mensae dapibus luxuriabant, crateris vario potionis genere redundantibus. [17] Nec meri simplex usus exstabat, cum petiti late suci vario nectar sapore conficerent. [18] Sapidioribus lances epulis renidebant, quas maxime venatica referserat praeda. [19] Sed ne domesticae quidem carnis obsonia deerant.

Dan  5.14.4 (p. 140,24 )
[1] Parcius domesticis quam convenis bibendi studium erat. [2] Hos enim securitas incitabat ad crapulam, illis insidiarum commentum ebrietatis illecebram dempserat. [3] Dani igitur (ut patriae pace loquar), siccandis certatim calicibus assueti, ingenti se oneravere vino. [4] Quos Britanni potos admodum conspicati, convivio furtim elabi coeperunt, relictisque intra aulam convivis, summis conniti viribus valvas regiae admotis obicibus variisque impedimentorum generibus obserare, deinde tectis ignem inferre orsi. [5] At Dani, qui intra aedem clausi continebantur, incendio pullulante, pulsatis nequicquam foribus, ab egressu prohibiti, ipsum mox adorti parietem eruptionis facultatem petebant. [6] Quem Angli validiore Danorum impulsu labefactari cernentes, mutuis obniti viribus molibusque extrinsecus applicatis nutabundam fulcire congeriem institerunt, quo minus convulsus paries clausis exitum aperiret. [7] Qui tandem robustiori Danorum manui cedens, quorum quo periculum maius, hoc validior conatus exstabat, facilem pressis eruptionem contribuit. [8] Tum Frotho classicum succinere iubet, quo manum in insidiis constitutam accersiret. [9] Quae litui sono clangentis excita dolum in auctores retorsit, Britannorum rege extremae cladi cum innumeris suorum copiis tradito. [10] Quo facto geminum Frothoni beneficium praebuit, cum et saluti sociis et hostibus exitio fuerit.

Dan  5.14.5 (p. 141,4 )
[1] Interea Hiberni crebrescente Danicae fortitudinis fama perculsi, quo difficiliorem partium suarum irruptionem praestarent, ferreos terrae murices instraverunt, quibus litorum vetaretur accessus. [2] Utitur autem Hibernorum gens levi et parabili armatura. [3] Novaculis comam extenuat; totum occipitii crinem abradit, ne fugiens capillitio teneatur. [4] Ceterum telorum cuspides obvertit instantibus mucronumque acumina insequentibus de industria opponere assolet ac plerumque post tergum lanceas iaculari, doctior fuga superare quam bello. [5] Quo fit, ut, cum victoriam tibi cessisse putes, discrimen immineat. [6] Tam insidiosam hostium fugam Frotho consideratius quam cupidius insectatus ducem gentis Kervillum acie fudit. [7] Cuius superstes frater, deposita rebellandi fiducia, patriam dedidit regi. [8] Captivam rex praedam militi dispertivit, uti se totius avaritiae expertem et a nimia rerum cupiditate aversum solius gloriae lucrum appetere testaretur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek