Dan
5.13.1 (p. 137,34 )
[1] Ibidem septennio iucundissimum otii
tempus emensus filium Alvonem filiamque Ofuram nomine procreavit.
[2] Iisdem forte diebus Arngrimus pugil Sueticus Frothonem accesserat, qui
Scalc Scanicum, quod ab eo olim navigio spoliatus fuerat, ex provocatione
lacessitum occidit.
[3] Quo facinore supra modum elatus, aggressus est Frothonis filiam
postulare.
[4] Obseratas regis aures expertus, Erici Suetiam regentis subsidium
flagitat.
[5] Quem Ericus hortari coepit, ut aliquo praeclari operis merito Frothonis
sibi favorem ascisceret pugnaretque adversum Egtherum regem Biarmiae et
Thengillum regem Finnimarchiae, quod ii soli, ceteris obsequentibus,
Danicum detrectare viderentur imperium.
[6] Nec mora eo exercitum egit.
[7] Sunt autem Finni ultimi Septentrionis populi, vix quidem habitabilem
orbis terrarum partem cultura ac mansione complexi.
[8] Acer iisdem telorum est usus.
[9] Non alia gens promptiore iaculandi peritia fruitur.
[10] Grandibus et latis sagittis dimicant.
[11] Incantationum studiis incumbunt; venationibus callent.
[12] Incerta illis habitatio est vagaque domus, ubicumque feram
occupaverint, locantibus sedes.
[13] Pandis trabibus vecti conserta nivibus iuga percurrunt.
Dan
5.13.2 (p. 138,10 )
[1] Hos Arngrimus conciliandae sibi
claritatis causa adortus obtrivit.
[2] Qui cum infeliciter dimicando fuga dilaberentur, tribus lapillis post
tergum coniectis, totidem montium instar hostibus apparere fecerunt.
[3] Igitur Arngrimus ludificati visus errore perstrictus ab insectando
hoste exercitum revocavit, magnarum se rupium interiectu coercitum putans.
[4] Iidem postera die congressi victique coniectae in terram nivi ingentis
fluvii speciem indiderunt.
[5] Itaque Suetis per summum visus errorem falsa rerum opinione delusis
inusitata aquarum moles obstrepere videbatur.
[6] Ita victore vanam aquarum imaginem formidante, fugam impetravere Finni.
[7] Tertio identidem die reparavere bellum, nec iam amplius ullum fugae
efficax remedium fuit.
[8] Videntes enim suas inclinari acies, potestati se permisere victoris.
[9] Quibus Arngrimus hanc tributi legem instituit, ut, recensito Finnorum
numero, reda ferinis pellibus conferta ab unaquaque decade loco census
exacto triennio penderetur.
[10] Deinde Egtherum Biarmiae ducem duello provocatum devicit indiditque
condicionem Biarmis viritim pellem pro capite persolvendi.
Dan
5.13.3 (p. 138,25 )
[1] Post haec spoliis trophaeisque auctus ad
Ericum revertitur.
[2] Quem Ericus in Daniam consecutus multam iuvenis laudem Frothonis
auribus instillabat, dignum regis filia affirmans, qui imperio ipsius
ultimos humanarum rerum terminos adiecisset.
[3] Cuius egregia Frotho merita contemplatus haud incongruum duxit eius se
socerum exhibere, qui sibi tantis operum titulis patentem late claritatem
struxisset.
Dan
5.13.4 (p. 138,31 )
[1] Sustulit autem Arngrimus duodecim ex
Ofura filios, quorum haec nomina subnotavi: Brander, Biarbi, Brodder,
Hiarrandi, Tander, Tirvingar, duo Haddingi, Hiorwarth, Hiarwarth, Rani,
Angantir.
[2] Hi ab adolescentia piratico muneri incumbentes uno omnes forte navigio
Sampsø insulam advecti duas in maritimis naves Hialmeri atque
Arvaroddi piratarum reperiunt; quas pugna adorti remigibus vacuefecere
atque, an gubernatores oppressisent, incerti interfectorum corpora suis
quaeque transtris aptantes quaesitos abesse cognoscunt.
[3] Qua de re maesti partam floccipendere victoriam, scientes sibi
consequentis pugnae discrimen maiore salutis impendio subeundum.
[4] Quippe Hialmerus atque Arvaroddus, quorum iam pridem, abrupto
gubernaculo, tempestas navigia laceraverat, alterius excidendi gratia nemus
ingressi ligni rudem extenuavere materiam, eo usque truncum dolabris
ambientes, donec navalis instrumenti formam vastum robus indueret.
[5] Quod cum humeris impositum sociae cladis ignari deferrent, ab Ofurae
filiis recenti oppressorum cruore madentibus lacessiti, duo cum pluribus
ferro decernere coacti sunt.
[6] Nec par quidem congressus exstabat, cum geminam bissena manus
exciperet.
[7] Ceterum victoria numero non respondit.
[8] Interfectis enim omnibus Ofurae filiis oppressoque ab iisdem Hialmero,
victoriae Arvaroddum titulus non fefellit, quem solum ex tanto sociorum
agmine fortuna residuum fecit.
[9] Qui informem adhuc gubernaculi truncum incredibili libratum nisu tanta
vi hostium adegit corporibus, ut duodecim unico eius impulsu contusos
elideret.