link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  2.4.1 (p. 46,15 )
[1] His gestis, regem in patriam regressum Scato quidam convivio excipit, bellicis eius laboribus voluptatis licentiam permixturus. [2] Apud quem Frotho, dum regio more stratis auro pulvinaribus accubaret, per Hundingum quendam ad dimicandum provocatus, quamquam convivalibus mentem gaudiis impendisset, plus pugnae propinquitate quam epularum praesentia delectatus duello cenam, victoria duellum absolvit. [3] In quo dubiae salutis vulnere suscepto, rursum Haquini pugilis adhortatione perstrictus provocantis nece ultionem irritatae quietis exegit. [4] Duos ex cubiculariis palam insidiarum convictos ingentibus saxis affixos pelago obruit, ponderosum animi crimen adnexa corporibus mole multando.

Dan  2.4.2 (p. 46,25 )
[1] Ferunt quidam Ulvildam tunc ei insecabilem ferro vestem donasse, qua circumamictus nullo telorum acumine laederetur. [2] Nec praetereundum Frothonem contusis commolitisque auri fragminibus cibos respergere solitum, quibus adversum familiares veneficorum insidias uteretur.

Dan  2.4.3 (p. 46,29 )
[1] Hic dum regnerum Suetiae regem falso proditionis insimulatum bello lacessit, non telorum vi, sed armorum pondere et corporis aestu strangulatus interiit, Haldano, Roe et Scato filiis relictis.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek