link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  15.6.1 (p. 534,9 )
[1] Interea Sclavi, castello, quod propter Zuynensia ostia moliti fuerant, hiberna maris exundatione pessumdato, bina alia iisdem in locis, materia per hiemem contracta, veris principio condiderunt, inexpugnabiles se fore rati, si Penus amnis Walogasto oppido, Zuyna maritimorum praesidiorum obstaculis clauderetur. [2] Quod rex sero nuntio expertus, cum ad Viridem portum impediendi operis gratia contractis copiis appulisset, ex Rugianis cognoscit consummatas arces praesidiisque completas. [3] Praecipue eum in his expugnandis circumspecta portuum inopia desperare coegit.

Dan  15.6.2 (p. 534,17 )
[1] Tunc Kanuto filio cum Absalone, Sunone et Esberno vocatis, refert difficilem arcium oppugnationem sibi visam, alienis eas auspiciis quam propriis incessere praeoptanti, ne, studiis parum ex sententia cedentibus, rerum toties a se feliciter gestarum fulgor corrumperetur. [2] Igitur Kanuto atque Absaloni oppugnationis curam imponit, praefatus minus ruboris ex inefficaci illorum pugna quam sua ad patriam redundaturum; si vincerent, non minori sibi gloriae fore, quam si ipsemet victoriam edidisset.

Dan  15.6.3 (p. 534,24 )
[1] Sed Absalon, Scanorum atque Syalandensium ductum pollicitus, Iutos sua opera ductandos negabat, quos non solum imperii sui, verum etiam adolescentiae Kanuti contemptum acturos sciat. [2] Nec eum praedictionis augurium fefellit. [3] Permotus dicto rex, iturum, licet invalidum, respondit. [4] His curis astrictus, morbo ex sollicitudine contracto, in lectum decidit. [5] Enimvero praecordia eius dividuae passiones, hinc vincendi cupido, hinc desperatio torserunt. [6] Mane ducibus eum, ut sibi parceret, orantibus imperiumque eius etiam absentis se exsecuturos spondentibus, vix atque aegre consensit, ut ad oppidum Worthyngum, filio pontificique contradita belli summa, discederet.

Dan  15.6.4 (p. 534,33 )
[1] Quibus eodem in loco diutina ac vehementi tempestate detentis, seditiosae Iutorum voces toto litore exaudiebantur, tum commeatuum alimentorumque defectum causantium, tum expeditionis militiaeque remissionem poscentium. [2] Quas cum Homerus Ripensium antistes, quem praeter religionis dignitatem singularis eloquentiae claritas commendabat, copiosis facundiae documentis delenire non posset, postremo, vim verbis anteponendam ratus, quendam ex seditionis consortibus ante tentorii sui fores pertinacius obstrepentem prendi vincirique curavit. [3] Quae res populi clamorem auxit, seditionem accendit.

Dan  15.6.5 (p. 535,3 )
[1] Igitur patres, plebis a rege cum contemptu imperii discessum veriti, communicato colloquio, expeditionem ab eo sponte solvendam decernunt, temerariam eius dilapsionem simulatae licentiae beneficio praecurrendam putantes, ne magis proprio ductu finiri quam regio nutu remitti videretur; quae si in praeripiendo reditu propriae voluntatis motum ducis arbitrio praetulisset, evenire posse, quod divo Kanuto solutae classis poenas a patria exigenti contigisse prodatur; quam rem Kanuto, si patrem eius iam febri implicatum praesens morbus absumeret, regni successionem adimere posse.

Dan  15.6.6 (p. 535,11 )
[1] His consiliis adductus Kanutus convocatam classem, facta revertendi potestate, dimittit, beneficii loco erogans, quod plebis petulantiae negare non poterat. [2] Ita seditionis periculo bellum omittere coactus, cum Absalone, Esberno et Sunone Worthingum adnavigat, paternae febris exitum exspectaturus.

Dan  15.6.7 (p. 535,15 )
[1] Igitur Waldemarus, per apertam cubiculi sui fenestram velorum reditum contemplatus, admiratione rei morbi pariter atque aegritudinis incrementa contraxit. [2] Summa tamen utriusque dissimulatione usus, filium ad se cum arbitris venientem tam hilari vultu admisit, ut paene morbo vacuus putaretur. [3] Quin etiam se minimo doloris sensu teneri dicebat, corporis molestiam animi robore dissimulare conando. [4] Apud Absalonem tamen religiosam culparum confessionem agere non oblitus, incertum mortis tempus sacro correctionis genere praecurrendum credebat, seram atque inutilem paenitentiam iudicans, quae emendationis odio nimiaque peccandi perseverantia ad ultimum usque aetatis terminum prorogatur. [5] Praeterea locis monastica religione sacratis dimidium patrimonii sui, quae ad fiscum regium pertinebant exceptis, testamento legavit.

Dan  15.6.8 (p. 535,26 )
[1] Sed ceteris bene de eius salute sperantibus, solus Suno, sive somnii monitu sive alio mentis oraculo doctus, fatalem hanc regi febrem augurabatur, quonam modo filii rebus decedente patre succurri oporteret, providendum hortatus. [2] Tantam siquidem in regis funere luctus acerbitatem futuram, ut consilium ullum adverti nequeat.

Dan  15.6.9 (p. 535,31 )
[1] Eodem tempore Ioannes quidam, religione abbas, medicinae praesumptuosior quam peritior professor, cuius opi plurimum credebatur, e Scania accersitus advenit. [2] Qui, morbo parum prudenter inspecto, sospitatem regi constantius quam verius promittebat. [3] Quem cum cibo medicinali arte confecto reficiendum curasset, cunctis cubiculo eiectis, quietem capere iubet. [4] Eundem paulo post sine voce esse compertum, ut artuatim sudore suffusum invenit, accuratius operiri praecepit, laetum id profluvii genus ac salutare testatus. [5] Utinam Sunonem potius mentis augurium quam medicum artis suae praesagium fefellisset! [6] Cuius promissum regis obitus insecutus, quam parum fidei in medicorum ope reponi oporteat, documento exstitit.

Dan  15.6.10 (p. 535,41 )
[1] Ingressi mane cubiculum amici defuncti regis corpus perquam simile spiranti reperiunt, adeo pristinum habitum retinente vultu, ut nec rigore contractum nec horrore mutatum cerneres, rubicundis oris notis vivi hominis speciem aspectumque reddentibus. [2] Incertum, an decessisset, pristini coloris habitus totis adhuc membris retentus relinquere videbatur. [3] Sero tandem pallore mortis fidem faciente, mandatur feretro corpus Ryngstadiumque funerandi gratia devehendum curatur. [4] Hic vicus non vetustate modo, sed etiam paternae eius sepulturae titulo conspicuus habebatur.

Dan  15.6.11 (p. 536,8 )
[1] Accessit luctui matrum miserabilis planctus, sparsis comis funeri occurrentium iterumque se pristinum servitutis onus experturas dicentium; exstinctum illum, qui civium capitibus captivitatem detraxerit, qui patriam piratarum metu vacuefecerit maritimasque sedes perinde ac domesticas a praedonum incursu tutas praestiterit. [2] Agrestes quoque, funebri ipsius pompa conspecta, rustico opere, quo occupati erant, relicto, consentaneis arva querelis replebant. [3] Cui etiam ut supremi officii decus praestarent, funebri eius lecto humeros subicere iucundum ducebant, eversam regis morte patriam miserisque sibi commune funus, aut si quid funere tristius esset, imminere plangentes.

Dan  15.6.12 (p. 536,17 )
[1] Pro cuius spiritu salutaria Absalon vota gesturus, inter sollemnium verborum nuncupationem doloris impotens non temperavit sibi, quo minus aram lacrimis spargeret, vixque ad rem divinam peragendam vocis aut manus ministerio sufficere valuit. [2] Quin etiam tantum aegritudinis animo contraxit tamque gravi et periculosa valetudine subito affici coepit, ut paene vitam cum sacrificio finiret. [3] Incredibile videretur tantum virum tam insigni luctus horrore confectum, si non eius erga Waldemarum affectus fuisset notissimus. [4] Sed fortuna, altero patriae lumine exstincto, reliquum perire passa non est, ne deesset, cuius ductu Daniae pedibus Sclavia subiceretur, aut gens, quae sub tantis ducibus ad excellentem honoris habitum provecta fuerat, tutore vacua remaneret. [5] Cuius lacrimis precum loco defusis respersa altaria non parvulum promptissimae eius erga regem benevolentiae indicium praebuere. [6] Iisdem quoque madefacta tura gratum Deo odorem dedisse crediderim.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek