link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  15.5.1 (p. 531,20 )
[1] Summa postmodum Caesaris in attentando Saxoniae principe calliditas patuit: non enim minorem expugnandi eius spem in acumine quam viribus reponebat. [2] Imprimis Waldemarum, quem eidem certius affuturum credebat, astutia tentat. [3] Siquidem binas eius filias totidem filiis suis, quorum alterum successioni imperii destinarat, alterum Sueviae satrapam constituerat, per legatos in matrimonium postulabat, non quod sanguini suo bonae fidei nuptias quaereret, sed ut hostem amicis abundantem auxiliis spoliaret. [4] Quod callidius an impudentius egerit, ignoraverim. [5] Ad illum enim falsas iungendae affinitatis preces dirigere non erubuit, quem olim perfidiae laqueis complicatum ad obsequia sibi paciscenda pertraxit.

Dan  15.5.2 (p. 531,30 )
[1] Amici regis, intellecta fraude, haec non matrimonii voto, sed Henrici odio flagitari dicebant. [2] Tam veros Caesarianae calliditatis interpretes sola reginae sententia superavit, sanguinis sui connubiis affinitatem cum Caesare iungere gloriosum ducentis. [3] Quaerente rege, quantum ab eo dotis nomine exigeretur, legati se ignorare dixere remque ad Caesaris arbitrium retulere. [4] A quo rescriptum est curandum regi Lubecam petere, cuncta secum illic commodius definituro. [5] Obtemperatum rogatui est.

Dan  15.5.3 (p. 531,37 )
[1] Interea Caesar, omnibus imperii nervis ad obruendas Henrici partes connisus, urbes eius passim ad se deficientes in deditionem recepit. [2] Defectionis causa non tam Caesaris amor quam Henrici odium exstitit. [3] Is siquidem, nimiis ac diuturnis felicitatis successibus elatus inque summo fortunae fastigio nullum ruinae incommodum suspicatus, subiectas tyrannidi suae cervices inusitata dominationis saevitia atque intolerabili morum acerbitate vexabat nec hosti quam civi importunior exsistere consueverat. [4] Igitur non bello aut clade, sed fraude militum et desertione viribus amissis, cum solas spei reliquias in Transalbianorum auxiliis haberet, Lubeco oppido relicto, quod se eius moenibus parum tutum arbitraretur, summa cum festinatione correptis navibus, in Stormariam, intimum fugae suae receptaculum, penetrat.

Dan  15.5.4 (p. 532,8 )
[1] Huius provinciae praeses Adulfus, apud ipsum profusis caritatis officiis a puero alitus feliciaque naturae pariter ac fortunae incrementa sortitus atque ad ordinem militarem summis beneficentiae studiis provectus, tam foedam educationis suae mercedem exsolvit, ut inter omnes Henricianae militiae comites primus se defectoris nomine macularet. [2] Post haec a Caesare navigia, quibus Albiam superaret, sagittariis et funditoribus completa, per pronum amnis alveum immittuntur. [3] Pari studio classis, exquisito bellatorum agmine referta, ad impediendum Caesaris traiectum ab Henrico contracta. [4] Quae postquam hostilium navium multitudinem in conspectu habuit, earundem numero perterrefacta, proposito per fugam deserto, Caesari transitum cessit.

Dan  15.5.5 (p. 532,18 )
[1] Qui cum oppidum Lubecum obsidere coepisset Bugyszlavique et Kazymari fratrum vires admodum suspectas haberet, utrique se potentiae et claritatis incrementa daturum subornata legatione promittit, provincias, quas hactenus obscure et sine honorum insignibus gesserint, satraparum nomine recepturis. [2] Iucunda Caesaris toties ab Henrico laesis promissio exstitit, non intellegentibus sibi sub specie beneficii deforme servitutis iugum intendi.

Dan  15.5.6 (p. 532,24 )
[1] Interea Waldemarus, classe luxu quam armis ornatiore Lubecum profectus, occurrentibus sibi Germanorum equitibus eximiasque eius adventui grates habentibus, navigationem medio amne, quoad possit, proferre deposcitur, quo brevius inter ipsum ac Caesarem iter restaret. [2] Quo facto, postero die, an Caesarem medio itinere obvium affectaret, a legatis rogatus, castra eius petere praeoptavit, Romani imperii rectorem in re modica fatigare supervacuum existimando. [3] Nec minor Caesaris in excipiendo Waldemaro calliditas quam Waldemari in petendo Caesare moderatio exstitit: siquidem imprimis eum amplexu atque osculo decentissime veneratus, mox dextra honorabiliter apprehensa, deposito amiculo, per media castra perduxit, praeconis more cunctos ei via cedere iubendo. [4] Tentorium quoque, nimio multitudinis conspiciendi regis avidae concursu collapsum, planum campi petendo deseruit, ubi sedandae pressurae gratia distenta virga, quam poterat celsa voce, cunctos locis, in quibus consisterent, considere praecepit.

Dan  15.5.7 (p. 532,38 )
[1] Sed Waldemarus, cum eius dignatione perinde ac quadam moderationis aemulatione contendens, sellam suam se exspectaturum respondit, ne probato sedendi usu imperialis cathedrae honorem usurpare videretur. [2] Magnates honoribus eminentes non ordine aut ratione discretis sedendi spatiis, sed ut quemque violentae pressionis casus iactaverat, sedilia habebant, fortuna, non dignitate locorum usum distribuente. [3] Illic exaudire erat Theutonum voces formam regis staturamque mirantium; quos tanta visendi eius cupiditas ceperat, ut, cum sedendi humilitas obstaret, alter alterius conscensis humeris productis illum cervicibus inspectarent. [4] Hunc regem, hunc dominum, hunc imperio dignum referre, Caesarem regulum homuncionemque vocare. [5] Adeo barbaris eum excellens corporis habitus venerabilem faciebat. [6] Crediderim Caesarem has militum voces dissimulanter tulisse, ne regis laudibus offendi videretur.

Dan  15.5.8 (p. 533,11 )
[1] Quem post diutinam omnium admirationem, paucis secum exsurgere iussis, in proximum tabernaculum eodem comitatis genere deducendum curavit, quo venientem fuerat prosecutus. [2] Illic eum, seriis omissis, aliquamdiu benevolo iucundoque sermone detentum, ad vesperam, prosequente totius Germaniae iuventute, discedere permisit, luce postera apud silvam portui vicinam opportunioris colloquii gratia praesentiam redditurum.

Dan  15.5.9 (p. 533,17 )
[1] Interea filios regiam navem petere inque ea sub specie lusitandi morari praecepit, carissimorum pignorum familiari conversatione, in quanto regis adventum poneret, ostendere cupiens. [2] De quorum nuptiis condicto in loco mentionem orsus, maiori triginta milia talentum, minori octo in matrimonii condicionem deposcit. [3] Quae res suspecta Danorum maioribus fuit, virgines nondum ad nubendi aetatem provectas fraudulenter ab eo postulari credentibus. [4] Sed Waldemarus, maiorem summam suis opibus imparem arbitratus, minorem Ungariae regis, arta sibi propinquitate coniuncti, fiducia pollicetur. [5] Huic pactioni iureiurando firmitas adiecta est, desponsionisque vinculum sacramenti religione constrictum. [6] His actis, rex navigia, Caesar castra repetiit.

Dan  15.5.10 (p. 533,27 )
[1] Quo tempore Sclavorum ad ipsum regiae classis metu navigiis progredi non audentium legatis receptis, diluculo navigium regis, parvo militum numero comitante, eiusdem cymba advectus, cunctis inopinatus ascendit. [2] Igitur rege exercitus sui primores participandi colloquii gratia contrahente, solum Rugiae principem Iarimarum, quem pridie compluribus venerationis officiis, insuper regio nomine adulatus fuerat, quod eum Danis perquam fidum non ignoraret, vocari passus non est. [3] Habere deinde se dixit, quod ad regem secreto referre cupiat, quem ob futurum mutui sanguinis contractum non amicum modo, verum etiam unanimem habeat. [4] Sclavos siquidem enervandi Henrici gratia a se promissionibus allectos esse, quas eodem expugnato minime exsequi velit, memor, quid olim sibi de subigenda Sclavia pollicitus fuerit. [5] Orare deinde, patiatur se eam ad praesens sui muneris facere, binis fratribus gemino praefecturae titulo speciosius quam diuturnius tribuendam. [6] Eandem quippe se ei, profligato Henrico, subicere curaturum.

Dan  15.5.11 (p. 533,41 )
[1] Annuente rege posteroque die contionem petente, Bugiszlavum et Kazimarum, datis sollemniter aquilis, Sclaviae duces appellat, veterem atque hereditariam patriae libertatem vanis atque fucosis dignitatum nominibus venditantes. [2] Qui si scisset, quanto oneri se exigui panni receptione substernerent, mortem beneficio praetulissent aut privati in omne vitae tempus degere maluissent. [3] Sic sub honoris specie gravissimis dedecoris probris implicati discedunt, servitutem falsis dignitatum insignibus coloratam in patriam referentes.

Dan  15.5.12 (p. 534,6 )
[1] Illic quoque Syfridus, splendido Thuringiae loco ortus, unam Waldemari filiarum, Caesare astipulante, despondit, regiaque nave devectus sollemnes Sleswici nuptias habuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek