Dan
14.9.1 (p. 387,39 )
[1] Igitur Sueno, perinde ac bellorum metu
solutus, in superbiam lapsus, patrios mores, quod parum sibi viderentur
exculti, tamquam agrestes et inconditos, petita a finitimis urbanitate,
mutavit, spretoque Danico ritu, Germanicum aemulatus est.
[2] Nam et cultum Saxonicum sumpsit et, ne eo invidiosius uteretur, militum
studia ad similem vestis usum adduxit, rustici moris taedio comptioris
famulitii grege palatium instruens.
[3] Quin etiam, epulandi rusticitate depulsa, externas mensis comitates
ascivit comissationumque ritus cultiore ministerio gerendos instituit.
[4] Nec solum cultum novavit, sed etiam edendi bibendique facetias
tradidit.
Dan
14.9.2 (p. 388,8 )
[1] Idem studii in novanda clientela
asciscendisque satellitibus gessit.
[2] Honores quippe nobilibus demptos histrionibus deferebat, magnisque et
illustribus viris a latere suo sepositis, in eorum locum turpium et
effeminatorum familiam subrogabat, ut abiectu maiorum minorumque provectu
prorsus eximias potentiae suae vires ostenderet, ditatique fortunam suam
beneficio regis, non generis imputarent.
Dan
14.9.3 (p. 388,14 )
[1] Nec insolentiae eius avaritia defuit.
[2] Siquidem lucrosa sibi illorum fata, quorum bona auxisset, constituit,
pupillorumque, parentibus emortuis, expilator evasit.
[3] Neque nefas duxit eorum liberos egestati subicere, quorum opera regni
opes ipse susceperit.
[4] Ipsos quoque milites prius a se locupletatos ad vilem paupertatis
statum, beneficii sui paenitentia adductus, reiecit.
[5] Quin etiam ingentis clientelae voracitate compulsus, provincialia
ministeria impensasque ab agrestibus artius exigere coepit.
[6] Itaque dum militum luxui consulit, plebis favorem amittit.
Dan
14.9.4 (p. 388,22 )
[1] Praeterea controversiarum iura, eatenus
sacramenti religione subnixa, ad palaestras et palmas athleticas relegavit
iudiciumque, rationis speculationi debitum, in sola corporum exercitatione
constituit.
[2] Et ne quid fastui deesset, in communibus suggestis contionari fastigio
suo indignum ducebat.
[3] Quamobrem aequa vulgarium alloquia contemnendo, editioribus locis
occupatis, suppositae plebi superne ius dicere consuevit.
[4] Crebrae quoque ei cum Lundensi pontifice simultates maiore fructu quam
iactura fuere.