link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.8.1 (p. 386,25 )
[1] Interea Kanutus apud Germaniam Fridericum, Romano recenter imperio functum, auxilii imploratione sollicitat, promittens se patriae procurationem in eius beneficio repositurum. [2] Imperator, cui et summa naturae calliditas et maxima proferendi imperii cupiditas esset, tantum alieni in dicionem suam redigere avidus, Suenonem veteris amicitiae et commilitii monitum, promisso honoris incremento, ad colloquendum simulatione caritatis invitat, eximiam sibi visendi eius cupidinem incessisse significans, sed Romanae maiestatis amplitudinem, quo minus eum accedat, obsistere. [3] Quippe Sueno, adolescentiae tempore militaris rei perdiscendae gratia Conradi Caesaris clientelam ingressus, cum Friderico adhuc privatae fortunae, quem et aetate et ingenio aequabat, diu sodalitatis officia gesserat.

Dan  14.8.2 (p. 386,36 )
[1] Itaque, non quod fallacissimi hominis commentis crederet aut aemulo asylum demere vellet, sed ut sola se Germanis fama cognitum etiam spectandum subiceret praesentemque famae suae miratoribus exhiberet, cultiore pompa instructus mandatum exsequitur. [2] Nec parum gloriae apud curiam magnificentia clientelae et apparatus ostentatione contraxit totiusque in se Germaniae oculos ob virtutis admirationem convertit. [3] Mersburgum oppidum Theutonicae nobilitatis frequentia completum ingressus, ab imperatore primum veneranter habitus, mox vario accusationis genere vexatus, disparem promissis fidem expertus est. [4] Cui demum condiciones huiuscemodi proferuntur, ut imperatoris ipse, eius vero Kanutus, renuntiata regni affectatione, militem ageret, beneficii iure Sialandiam recepturus. [5] Alioqui imperatoris vires Kanuto obtentui fore expeditamque cum eo manum in Daniam esse mittendam, quae vel Suenonis praecurreret reditum vel confestim impugnaret adventum.

Dan  14.8.3 (p. 387,9 )
[1] Sueno, in re tam anxia aut periclitandum sibi aut parendum fore cognoscens, simulata assensione, paterna bona, quibus in Sialandia abundabat, tamquam peculiaria a condicionis tenore sublegit, ne violandae pactionis omnis domi deesset occasio. [2] Quod quia Germanico iuri familiare erat, admissu facile fuit. [3] In hoc Kanutus, pacti parum credulus, Waldemarum, qui cum Suenone aderat, sponsorem efflagitat, fidem eius integritatemque tutissimum rerum suarum pignus existimans. [4] Neque enim alium ex regio comitatu pari constantia pro capite suo excubiturum putavit. [5] Ille, Suenonianae perfidiae conscius, cum vanam ac lubricam compositionis fidem adverteret, ne alienam in se labem recidere pateretur, sponsionem pertinacius abnuit. [6] Tandem, rege compellente, vix atque aegre vadimonium dixit, praefatus se, si Sueno pactum perrumperet, Kanuti partibus accessurum. [7] Probata utrimque condicione, discessum est.

Dan  14.8.4 (p. 387,21 )
[1] Reversus in regnum Sueno deque aemulo comitem nactus, remissis e vestigio litteris, fidem Caesaris aperta fraudis exprobratione damnavit initasque cum eo pactiones obsequii negatione subvertit, in eas se condiciones fallaciter adductum affirmans, in quas Danicorum adhuc regnum nemo concesserit. [2] Praeterea Kanuto iusta petenti provinciali dumtaxat administratione concessa, regios penates a cetera se condicione secrevisse dicebat. [3] Fraudatus pacto Kanutus vadem sollicitat. [4] Qui cum regem deserere vel sponsionem corrumpere aeque foedum putaret, utrobique famae periculum contemplatus, mutare pactum quam evertere maluit, statuens, ut, cum rex Sialandiam commeatui suo necessariam duceret, aliud pro ea Kanuto stipendium assignaret, nec fructu parcius nec spatio contractius nec honore defectius.

Dan  14.8.5 (p. 387,32 )
[1] Assensus condicioni rex tripertitam Kanuto praefecturam constituit eique in Iutia, Sialandia ac Scania peculiare beneficium tradit, intercisam loco dominationem minus solidae potestatis gesturam existimans. [2] Huius rei Kanutus Waldemarum denuo praedem exposcit. [3] Quem velut antea repugnantem Sueno, condendi foederis avidus, sponsionem iterare coegit, negans, si pacto obviam isset, eius Kanutive defectionem aegre laturum. [4] Hoc fretus pignore Kanutus cupide condicionibus fruitur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek