link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.6.1 (p. 383,30 )
[1] Sueno, perinde ac privatis iam periculis liber, ad publica propulsanda animum induxit. [2] Locis marinis natura munitis complura agrestium praesidia condidit; bina castra, alterum in Fionia, in Sialandia alterum, propter fretum molitur, quae piratis timori, incolis vero receptui forent. [3] Sed a Sclavis utrumque convulsum proditur. [4] Bellum cum ipsis magna apud Fioniam virtute gessit. [5] Quorum copias ita cecidit, ut plerisque militum, palmas ferro praerosas habentibus, media digitorum caro crudesceret.

Dan  14.6.2 (p. 383,37 )
[1] Eo tempore propter incursus, qui a maritimis crebri praedonibus edebantur, apud Roskildiam Wethemanno auctore piratica coepit, cuius haec disciplina, hi mores fuere: navigia piraticae magis idonea sibi visa absque possessoris permissu assumendi potestatem habebant, octavam acquisitorum partem naulum daturi. [2] Navigationem orsuri apud sacerdotes praeteritae vitae piacula deplorabant eorumque religiosa animadversione puniti perinde ac statim decessuri divina altaris libamenta sumebant, cuncta prosperius cessura rati, si rite Deum ante bella placassent. [3] Parvo viatico sumpto, onera et impedimenta vitabant, armatura ac cibo simplici contenti nihilque, quod navigationem moraretur, amplexi. [4] Multae illis vigiliae multaque parsimonia erat. [5] Remorum manubriis considendo innixi somnum carpebant. [6] Quoties propter litora illis navigatio erat, eadem ante speculatoribus perlustranda mandabant, ne quid incompertum forte vel improvisum occurreret. [7] Insulas, ad quas vento afflarentur, petebant, missis, qui loca procellis aversa percurrerent, quod peregrina classis tranquillis soleat portubus delectari. [8] Crebrum iis cum hoste certamen, sed ubique facilis ac paene incruenta victoria fuit. [9] Praedam ex aequo partiebantur, nec maior gubernatoris portio quam privati remigis erat. [10] Christianos, quos expugnata classe captivos repererant, amictu donatos ad propria dimittebant; tanta iis in conterraneos humanitas erat. [11] Octogenas et binas piraticas puppes varie et vicissim cepere, numquam ipsi classem viginti duabus frequentiorem habentes. [12] Stipendiis defecti impensas a civibus contrahebant, praemii loco praedae dimidium recepturis. [13] Hic piraticae cultus, ut dixi, Roskildiae coeptus ab urbis gremio etiam ad agrestes manavit, ab omni ferme Sialandiae parte subsidia mutuatus. [14] Enimvero angustus primum ac tenuis magna brevi incrementa contraxit; sed neque ante redditam terris pacem ulla ex parte remissior fuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek