link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.54.1 (p. 503,4 )
[1] Sed ne peregrinis ulterius immorer, stilum ad propria referam; neque me domestica scelera per idem tempus exorta diutius externis insistere patiuntur. [2] Siquidem Magnus Erici filius, praesentis fortunae stipendiis non contentus, cum Kanuto et Carolo, quibus paterna cum Waldemaro necessitudo, maternus autem avus Eskillus erat, aliisque compluribus in societatem facinoris ascitis, opprimendi per insidias regis consilium capere sustinuit, a quo, cum Suenonis partibus militando bello Grathico captus fuisset, non solum spiritu, sed etiam amicitiae et familiaritatis iure donatus atque ex privata fortuna ad eminentem dignitatis locum provectus fuerat. [3] Tantam victoris caritatem supplicii, quod meruerat, loco expertus est. [4] Cuius insidiarum apparatus hoc securior, quo incredibilior exstitit; neque enim facile regis animum subire poterat ab illo sibi insidias necti, cui quondam salutem a se tributam meminerat. Cum res diu latuisset, indicium huiusmodi fuit.

Dan  14.54.2 (p. 503,17 )
[1] Quidam Theutones insidiarum conscii, Magno clientelae obsequiis devincti, cum forte, negotiorum eius curam administrando Holsatiam peragrantes, cuiusdam solitariam vitam degentis hospitio excepti fuissent eiusque cubiculum a se medio tantum pariete discretum nescirent, nocturno invicem sermone effusius habito,vehementer se mirari dixere, quo pacto rex inter tot praeparata sibi insidiarum commenta mortalium adhuc luce fungeretur, quas Magnus cum Karoli filiis eius capiti clandestino consilio molitus fuerit. [2] Has vero omnes adversum inscium excogitatas non fortuitis humanae condicionis casibus, sed constantibus divinae protectionis subsidiis esse dispulsas. [3] Siquidem Magnum gladio dumtaxat venabuloque, quo tigres occupandi consuetudinem habebat, utentem petituro Sialandiam regi comitandi obsequium ad cuiusdam usque vadi transitum exhibuisse ibique Kanuti, qui pari armatura instructus (nam id genus in venationis sectatoribus suspectum esse non poterat) cum coniuratis eodem tempore supervenire debebat, occursu fraudatum facinusque sine complice experiri non ausum, per summam propositi dissimulationem, consalutato rege, propria repetivisse.

Dan  14.54.3 (p. 503,33 )
[1] Post cuius discessum Kanutum regi vadum transgresso obvium exstitisse turbatumque consortis absentia prosecutionis officium simulasse. [2] Aliquanto tamen eum acrius avidiusque quam Magnum propositum exsequi perseverasse, qui regem equites ad mare praemittere stipantibusque feminis morabundum in litore considere et inter exstremos navigium conscendere solitum aggredi constituerit; peregissetque facinus, ni rex absque omnis humani indicii monitis, benigniore caelestium cura compulsus, relictis ocius pedissequis, ratem praeter solitum scandere maturavisset. [3] Karolum autem antea a coniuratis in Scaniam transmissum fuisse, si fratri propositum ex sententia cessisset, ad exstirpandam regis subolem amicorum auxilia contracturum.

Dan  14.54.4 (p. 504,3 )
[1] Sed ne sic quidem Kanutum proposito cedere voluisse, quod apud Fioniam frustra tentatum in Scania maiori cum oppurtunitate consummare speraverit, Waldemarum ad Helsingorum urbem praecurrere maturando eumque, cum primum Scaniae advectus rate excederet, incautum opprimere moliendo, quem post diurna venationis exercitia, praemissis arbitris, eo loci parvula rate crepusculo transire solitum non ignoraret. [2] Quam machinationem fortuitis necessitatis praesidiis elusam fuisse: nam ratem, quae regem vehebat, cum forte glaciali impulsu procul a concupito litore detorqueretur, militum eius adventum praestolantium ingenti cohorte exceptam fuisse, eamque manum necessitati subvenire conatam coniuratorum insidiis obstitisse. [3] Ita Kanutum et Carolum, bis propositi cassos, loricas, quas invadendi regis gratia sub tunicis gestabant, hospitiis reddidisse.

Dan  14.54.5 (p. 504,15 )
[1] Horum autem omnium admirationem vincere, quod Waldemarus unius ex coniuratis sibi perfamiliaris suspectum minime ferrum vitare potuerit, qui, cum regi per redam aucupium exercenti solitarius comes aurigaque exsistere soleret, deficientibus coniurationis auctoribus, parricidale ministerium circa ipsum, cum, prehensa ave, curru delapsus iuvandi accipitris curam intenta corporis inclinatione tractaret, sua manu peragendum promiserat; fortunam tamen in tanta tamque facili insidiandi materia promissis parricidii partibus aditum non dedisse. [2] Horum itaque eventuum miraculis liquere mortali manu regem perire non posse, cuius salutem inter tot exitiosa arcanaque pericula non industria humana, sed caelestis protexerit diligentia.

Dan  14.54.6 (p. 504,25 )
[1] Hanc hospitum relationem, a rerum admiratione profectam, eremita perinde ac sibi divinitus dati indicii mysterium veneratus, cuidam monachorum rectori ad se venienti memori narratione replicuit, iusso horum indicandorum gratia ad regem transitum non differre.

Dan  14.54.7 (p. 504,29 )
[1] Quibus acceptis rex, cum ex definitione locorum argumentisque temporum nec non itinerum suorum circumstantiis fidem assertis habere coepisset, non minus sibi subsidii Deum in prodendis insidiis praestitisse, quam in frustrandis tribuisset, gratulatus est. [2] Cuius rei ignorantia Karolus, pristina adhuc securitate succinctus, sive tegendi parricidalis propositi calliditate seu peragendi desperatione, Absalonem ob cognationis fiduciam petitum impetrandi sibi a rege provincialis beneficii adiutorem deposcit. [3] Quo propinqui preces attentius exsequente, Waldemarus, dissimulata insidiarum cognitione, ex fisco suo se stipendia Karolo soluturum promittit, quoad honoris ei impertiendi facultas incideret.

Dan  14.54.8 (p. 504,39 )
[1] Cumque Roskildiam veniens in aede Trinitatis optimae maximae morem sacris gessisset, amotis arbitris, Absalonem adesse praecepit. [2] Quo secum considente, indicem advocans, quae sibi detulerit, iterato exponere iubet. [3] Ille propinquitatis metu, qua Absalon a Karoli filiis contingebatur, eloqui veritus atque os Rubore perfusus, aliquamdiu plenum haesitationis silentium egit. [4] Cuius taciturnitatis rex illico causam coniectans: 'hoc', inquit, 'te metu Absalonis fides liberat, apud quem meae respectum caritatis propriae necessitudinis affectioni praeponderare non dubitem.' [5] Quo dicto senioris vocem, verecunda animi haesitatione torpentem, ad eloquenda, quae iubebantur, intrepidam reddidit. [6] Is itaque relationem ab insidiarum principio orsus cunctasque earum partes veris narrationis indiciis prosecutus, hoc non suae, sed alienae compertionis fuisse testatur, rogatum se tantum eadem regi referenda curare.

Dan  14.54.9 (p. 505,11 )
[1] Tunc rex, eo secedere iusso, ductis alte suspiriis, privatim apud Absalonem queri coepit numquam sibi vel cognationis ius vel beneficentiae meritum obtentui fore potuisse, quo minus malis propinquorum artibus appeteretur. [2] Quorum fraudem si dissimulanter tolerare coepisset, effectum insidiis praebere posse, quae tam potentum tamque sibi familiarium studiis necterentur; si vero, parum adhuc publicato facinore, supplicia de indemnatis sumere maturasset, dolique notitia a paucioribus sumpta, crudelius in aemulos consuluisset, innoxia capita confictis criminationis partibus obruere videretur invidiaque virtutis accensus ad communem generis sui interitum variis insimulationis modis exsurgere, necessitudinis eversor affiniumque consumptor censendus. [3] Igitur et patientiam periculosam et ultionem, si praepropera foret, probrosam exsistere. [4] Ita se, quem vindictae modum apprehendere debeat, ignorare, cuius et ignominiosa acceleratio sit et perniciosa dilatio. [5] Ceterum insidiarum periculis patere malle quam in auctores facinus retorquere, ni mors sua ad aliorum confestim exitium redundaret, quam liberorum suorum amicorumque miserabilis strages, mox discordia civilis saevaque exterorum irruptio ac totius patriae taeterrima vastitas insequeretur. [6] Haec et consentanea rex crebris anxiisque gemitibus prosecutus, quae maxime sibi conducant, Absalonem dispicere iubet.

Dan  14.54.10 (p. 505,29 )
[1] Ille se nihil a regis aestimatione diversum perpendere refert, praefatus ipsum ex repentino vindictae procursu non levius famae dispendium quam salutis ex dilatione capturum. [2] Quamobrem animadversionis ius divino permittendum arbitrio, qui potis sit insidias, quas eluserit, publicare; sed neque rem, cuius multitudo conscia sit, diutule vulgus latere posse. [3] Hortatur deinde, corporis sui custodiam consuetis comitibus attentius mandet iubeatque numquam sibi inermes assistere nec magis salutem suam diurnis eorum officiis quam nocturnis excubiis vallari curet. [4] Sic enim coniuratorum aliquos, se proditos suspicantes, repentinum propositi indicium edituros.

Dan  14.54.11 (p. 505,38 )
[1] Gratum Waldemaro consilium fuit; cuius Roskildiam linquentis Absalon comitem agens sollicitatur a Carolo petitionis suae partes, quas nuper apud regem egerit, iterare. [2] Quod exsequente eo, respondetur a rege raram beneficii gratiam esse, quod accipiens parricidio pensare studeat. [3] Praeterea miram quorundam ingeniis et fallendi pertinaciam et dissimulandi inesse versutiam. [4] Se nihilo minus, cum primum Iutiam introierit, insidioso militi munificum futurum, a quo potentiae ius in id maxime vulgus affectari non dubitet. [5] Iucunda Carolo promissio exstitit, quam sibi per Absalonem expositam impensiore gratiarum relatione prosequebatur. [6] Finxit enim oris hilaritatem laetitiamque effusius praetulit, quam non tam recipiendi beneficii quam implendi parricidii affectus progenuit, quod ei regiae dissimulationis industria securitatis incrementa tribueret.

Dan  14.54.12 (p. 506,10 )
[1] Huic postmodum forte materni avi Eskilli per idem tempus a Gallia navigantis appulsus urbem Ripam cum Kanuto fratre petendi causam praebuit. [2] Quorum Benedictus quidam solo patre germanus, sed pelice editus, regiae clientelae fortior quam fidelior comes, Waldemaro paucis post diebus, quam Fioniam ingressus fuerat, in propatulo prandente, sive celandae fraudis impatientia adductus, seu parricidii, quod cogitaverat, furiis concitatus, neglectis epulis, cultrum, quem forte prandendi gratia sumpserat, compressa manu huc atque illuc actum varia ancipitique versatione stringebat, perinde ac usum eius ad inferendas plagas agitationis exercitiis praediscere cupiens. [3] Interdum ferrum sinu condebat detectumque rursum digitis inserebat. [4] Inter haec assidue regem oculis destinabat, quibus non minus quam manui minarum inesse videretur.

Dan  14.54.13 (p. 506,21 )
[1] Cuius motibus amentiae consentaneis Waldemarus per sponsam filii Gerthrudem ob id muliebriter lacrimantem oculos inserere monitus, Nicolaum, qui regiae mensae praeerat, quam poterat arcanis nutibus accersitum, visum ad inusitatos Benedicti gestus obliquare tacite iubet, amotisque post epulas mensis, ceteris sibi propiorem consistere, praedicti equitis, si quas moliretur, insidias excepturum. [2] Sed Benedictum tum ipsius regis, tum commilitonum plena stuporis contemplatio ferrum vaginae reddere coegit. [3] Crediderim vero hunc animi aestum eius praecordiis divinitus ingestum eodemque auctore proditum facinus quo prohibitum esse.

Dan  14.54.14 (p. 506,30 )
[1] Tum demum Waldemarus, neglectum Absalonis consilium paenitentia prosecutus, devocatis in cubiculum militibus, inter quos et Benedictus astabat, rem maestam iisque perquam maxime displicituram aferre se dixit, quam et prodere triste sit et celare pestiferum, nec se dubitare, quin, eadem in commune delata, amicorum mentes tristitiae salebris sit implicatura tantoque iis plus amaritudinis incussura, quanto regem suum propensiore caritatis cultu contingerent. [2] Siquidem quorundam conspirationem de nece sua habitam non dubiis coniecturae rationibus, sed veris consciorum indiciis certisque rerum vestigiis sibi proditam esse, cuius auctoribus primam salutis suae custodiam credere consueverit. [3] Nolle vero se eorum declarare vocabula, quod noxios resipiscendi indutiis donare quam insimulandi studio obruere mallet. [4] Hortatur deinde, maiore cum sedulitate vallandum se curent nec usquam gladiis vacui incedentem comitari sustineant stipandique officia hactenus per incuriam gesta, deinceps elaborato famulandi studio prosequantur tantaque id sollicitudine peragant, perinde ac quivis propriae sinceritatis certitudine de aliena ambigere necesse habeat. [5] Sed neque se universos notabiles ducere, de quorum grege complures ad mortem pro se excipiendam, si res posceret, paratissimos sciret.

Dan  14.54.15 (p. 507,6 )
[1] Tunc milites, mutua fidei aemulatione consciorem indicium flagitantes, a perfidis erga regem capitibus vindictam se exacturos promittunt neque aut necessitudinis aut familiaritatis gratia temperaturos, quo minus sanguinis eius cupidos poenas, quas mererentur, persolvere sint coacturi. [2] Ad haec rex referre fidei sinceritate contentos ulteriores indicii partes expetere non oportere. [3] Ita militum preces, ab innocentiae conscientia profectas, plenum moderationis responsum cessare compulit.

Dan  14.54.16 (p. 507,13 )
[1] At Benedictus, coniurationem a consciis regi proditam ratus eumque his, quos incautos opprimere cuperet, callidis simulationis ambagibus veniam polliceri, plerisque militiae insignibus relictis, Iutiam, qua potuit celeritate, petivit, detectae factionis nuntio ad Magnum dimisso. [2] Ita perfidum eius animum mordax conscientiae crimen regiae mansuetudinis promissis fidem habere vetuit. [3] Quae res Magno proxima nocte navigio Lubecam proficiscendi indeque Henrici contubernium expetendi causam praestitit. [4] Eodem nuntio Kanutus et Carolus per Benedictum accepto, tacite Ripensium urbe egressi, conscensa apud Randrusium nave, praefectum Gothiae Birgerum propinquitatis fiducia petivere. [5] Adeo illos malignae conscientiae vis, securitate defectos, subito pavore quati coegit.

Dan  14.54.17 (p. 507,24 )
[1] Quorum profectionem Eskillus, tum propriam, tum nepotum fortunam miserabilius questus, infinitae aegritudinis molestia prosequebatur. [2] Ob cuius magnitudinem linguae debilitate contracta, parum vocalis evasit. [3] Quem rex ad se Wibergi venientem iucunda admodum fronte suscepit, ne quid suspicionis in eius adventu reponere videretur. [4] Quam regis moderationem pontificis prudentia aequavit: supplicem enim pro nepotibus vocem mittere non sustinuit, quo magis se ab insidiarum suspicione alienum efficeret neve eorum culpae affinis, quos precibus servare cuperet, existimari posset, consultius arbitrando taciturnitatis argumento malignitatis suspicionem vitare quam offensam pro noxiis supplicando contrahere. [5] Cui postmodum Scaniam profecto opportuna medicorum industria debilitatae vocis opem redintegravit; at mentem eius, ingenti curarum aestu obsitam, aegritudine vacare nepotum proprio spiritu cariorum fortuna passa non est. [6] Adeo facilius corporis quam animi discrimina vitantur.

Dan  14.54.18 (p. 507,38 )
[1] At Magnus, facinoris pudore, quam exsilii causam haberet, Henrico pandere veritus, reconciliationis ab ipso dumtaxat remedia postulabat. [2] Ille, exsulis vota aversari impium ratus, epistola ad Waldemarum transmissa, conceptae erga Magnum offensae remissionem efflagitat. [3] Ad haec Waldemarus legatione quam litteris respondere satius ratus, Henricum, quem stabulo suo praeposuerat, Germanicae vocis admodum gnarum, in Saxoniam dirigi currat, apud eius ducem Henricum Magni perfidiam accusaturum.

Dan  14.54.19 (p. 508,4 )
[1] Quo audito Magnus, rubore in audaciam verso, quam poterat pertinaciter, obiectis se affinem negare et veluti in argumentum innocentiae duello manum offerre, eodem acumine dissimulationem amplexus, quo facinus molitus fuerat. [2] Refert legatus non ob hoc se eo missum, ut accusationis partes apud exteros ferro prosequi debeat, sed ut reum causam suam ad regis cognitionem transferre defensionemque patria lege decretam subire moneat. [3] Tum duce, quem defensionis modum adversum hoc criminationis genus lex Danica statueret, rogante, penes ferrum purgationis morem consistere respondit.

Dan  14.54.20 (p. 508,12 )
[1] Tunc Magnus, a duce rogatus, an tantum fiduciae in innocentia sua reponeret, ut huius experimenti iudicio spem defensionis petere auderet, anceps id genus nec semper miraculo praeditum aiebat, quod plerumque et insontes damnare et noxios absolvere soleat fortuitosque maxime experimentorum eventus habeat. [2] Neque enim divinam potentiam tanta mortalium cura flagrare, ut quibuslibet eorum votis rerum naturam cedere compellat. [3] Suspecta plerisque responsio fuit. [4] Tum duce, quam a se opem sperare debeat, qui tanti criminis obiectionem patriis institutis refellere nollet, artius perquirente, quid ageret, incertus, aliquamdiu responsi cunctationem exhibuit.

Dan  14.54.21 (p. 508,21 )
[1] Tandem, ulterioris profugii diffidentia adductus, ultro regem aditurum se dixit, si sibi, quemcumque causa exitum sortiretur, impunitatis fides daretur. [2] In cuius fiduciae certitudinem stabularius sponsionis suae pignus offerre coepit, praefatus capitali crimine damnatis patriae legis instituto dilabendi indutias tribui iisdemque e vestigio supplicium irrogari nefas haberi. [3] Qua Magnus oblatione contempta, solam Absalonis fidem se pignoris loco recepturum asseruit.

Dan  14.54.22 (p. 508,27 )
[1] Quae cum rex ex legato cognosset, epistola duci redditur, qua Magno sub Absalonis obtentu veniendi discedendique potestas promittitur. [2] Quo evenit, ut Absalon prius Magnum hospitio exciperet, quam ullum adventus eius nuntium a rege sumpsisset, litteras, quae pro eiusdem receptione destinabatur, nimio festinationis studio praecurrentem. [3] Quibus tandem per regem susceptis, sollicitudinem improvisi hospitis plenis fiduciae promissis discutere curae habuit. [4] Quibus erectus Magnus plus spei in Absalonis auxilio quam metus in sua noxa reposuit. [5] Quo evenit, ut, maiore formidinis parte deposita, propria repetere non dubitaret, navigationem, qua Iutiam petiturus erat, necessariis usibus instructurus. [6] Quippe causam apud Arusiam dicere iubebatur.

Dan  14.54.23 (p. 508,37 )
[1] Verum hoc securitatis robur deprehensa secretorum eius legatio quassavit: siquidem binas eius epistolas, proditionis mandata gestantes, a publicorum itinerum observatoribus intercipi contigit. [2] Quas cum regi allatas ab intermeantibus expertus fuisset, formulam, qua signatoria utebatur, proprii scribae neglegentia amissam confingit, idque non solum inter suos, sed etiam apud Absalonem simulatione prosequi curavit, opinionem serere cupiens adulterinas epistolas a formulae repertoribus odio sui fuisse compositas.

Dan  14.54.24 (p. 509,5 )
[1] Appetente causae dictionis tempore, binis navigiis instructus Absaloni, Sialandiae et Scaniae magnatibus comitato, obvius affuit. [2] Quo adito, conscientiae stimulis actus, trepidationem fide maiorem praeteritaeque vitae fortitudini indebitam exhibendo, nullis se exhortationibus, ut Iutiam peteret, adducendum iurabat, plus a se metus in regis offensa quam opis in cuiuspiam patrocinio reponi praefatus. [3] Praeterea fortuitam sigilli sui amissionem causatus, aemulorum commento, occasionem ex eiusdem inventione nactorum, inimicas regi litteras suo nomine confictas asseverabat.

Dan  14.54.25 (p. 509,13 )
[1] Sed Absalone, tametsi criminis acta ab eo confessio foret, nihil commissum, quo minus inviolatus discederet, constantius asserente, sociali illum navigatione prosequitur, plus amici monitis quam proprio pavori indulgens. [2] Cui rex, omni Danica nobilitate stipatus, apud villam Wiby sibi per Absalonem oblato mensae sacra communicare passus non est, ne convivam agendo offensam deponere videretur. [3] Quem die postero ad contionem vocatum, meritorum suorum in eum benignitate exposita, maiestatis reum agere coepit, pietatem parricidio rependere avidum, quod eius fuga non violenter ingesta, sed a solo conscientiae reatu profecta recenter prodiderit.

Dan  14.54.26 (p. 509,22 )
[1] Ad haec Magnus se non cuiuspiam delicti, sed minacis nuntii per Benedictum accepti impulsu dilabendi consilium cepisse testatur, regiae suspicionis causam e longinquo tutius spectaturus. [2] Praeterea mirari se, quo pacto rex propinquum, quem omni familiaritatis iure prosequi consueverat, inanium suspicionum ductu persequi sustineat.

Dan  14.54.27 (p. 509,27 )
[1] Contra rex hoc eum ingratiorem, quo meritorum suorum neglegentiorem, astruere et in perfidiae argumentum supradictas ipsius epistolas, quarum altera clausa, altera aperta obsignabatur, in commune proferre; quas etiam per praesentes pontifices circumferri et, an vero Magni signaculo obsignatae essent, curiosius annotari praecepit. [2] Quod inspectantibus cunctis adulterinumque esse negantibus, recitari eas in publico iubet. [3] Aperta Scaniensibus scribebatur, regem super complurium oppressione calumnians cunctosque ad bellum cum eo gerendum exhortans: Magnum repetendae libertatis auctorem habituros. [4] Clausa ad Kanutum et Karolum eodem quo prior titulo mittebatur, quae eos res in Scania novare moneret Magnumque idem apud Iutiam facturum promitteret; sic regem viribus cariturum, maiorum regni provinciarum auxiliis ad eum commeare prohibitis.

Dan  14.54.28 (p. 510,1 )
[1] Perlectas epistolas Magnus cum responso excepturus putaretur, indice metus silentio utebatur. [2] Quin etiam tantum stuporis animo contraxerat, ut voce quoque deficeretur, internae perturbationis notas confuso oris habitu prae se ferens. [3] Notabilis viri taciturnitas fuit, quae ne confessionis loco duceretur, prudens Absalonis interventus effecit, miratu indignum dicentis ad novos criminationis obiectus hominem defensionis dubium pleno meditationis consilio respondendi officia tardius exhibere, protinusque eum dandi responsi gratia colloquio excedere et, quos velit, ex amicis in consilium contrahere iubet.

Dan  14.54.29 (p. 510,9 )
[1] Quo dicto recreatus Magnus atque ad spem labefactandae accusationis erectus, acceptis consultationis indutiis, Absalonem cum Tokone Wendilensium antistite sevocat. [2] Is Toko patri eius Erico diaconatus obsequiis percarus habitus deque eius clientela ad pontificatum accitus fuerat. [3] Cuius rei grata recordatione Magni caritatem propensius animo insitam habebat. [4] Quem multum diuque ob cogitati sceleris immanitatem profectis a dolore conviciis insecutus, respondente eo epistolas aliena fraude contextas, supervacuum id purgationis genus astruxit, non solum scripturae, sed et stili modum, quo scriba ipsius Lambertus in dictandis epistolis uti soleat, certissime recognoscere praefatus Cuius affirmationem Absalone consentaneis verbis prosequente, tantum Magno desperationis incessit, ut eos, an sibi confessionis remedia amplecti liceret, trepide percontaretur. [5] Tum Absalon, tametsi confessio periculo careret, ad hanc tamen ante procurrendum, quam de venia actum excussumque foret, negabat suadetque, uti, stupore deposito, per se vel per amicum in posterum diem indutiarum facultatem audacter efflagitet, firmato animo rem felicius expleturus.

Dan  14.54.30 (p. 510,25 )
[1] Quibus admissis, rex praesentem nobilium catervam, vespere iter ingressus, ad Unnonis locupletissimi viri penates secum perduxit. [2] In qua profectione Absalon a Magno admodum aestuante, quisnam defensionis modus obiectis congrueret, curiosiore percontatione consultus, nullam partem probro aut periculo vacuam aiebat. [3] Nam nec accusationem tot rerum indiciis subnixam refellere promptum nec purgationis partes detrectare sincerum, confessionis vero exitum ancipitem fore, quam nulla veniae certitudo praecurreret. [4] Ita verax responsi dator consultori ignorantiam praetendere quam in dubiis certitudinem promittere fidelius duxit.

Dan  14.54.31 (p. 510,34 )
[1] Tunc Magno omnia se veraciter relaturum, si veniam confessioni tribuendam speraret, dicente, intrepide eum sibi secreta, quae vellet, committere iubet, nullum eorum indicium ad regem ex se manaturum praefatus. [2] Tum illo omnem insidiarum ordinem patefacere cupiente, Absalon narrationem admittere noluit, ne eam sacerdotali ministerio confessionis loco recipere videretur. [3] Suadet itaque, Sunonem et Esbernum secum adhibeat, quos in rebus arcanis tegendis industrios sciat.

Dan  14.54.32 (p. 511,1 )
[1] Quibus admissis Absalonique data fide pollicitis absque eius conniventia nullam se praesentis arcani mentionem acturos, Magnus, insidiarum seriem a principio retexere orsus, non solum se cum his, quorum crimen testis fuga prodiderat, iure notatum asseruit, sed etiam complura ad regis caput pertinentia, adhuc eius notitiae parum indita, apertissima confessione detexit. [2] Eskillum (Asceri hic filius erat) et Christiarnum patre Suenone natum eiusdem culpae conscios asseverando, Christiarni fratrem Ascerum, cui in templo Lundensi prima post antistitem dignitas cesserat, coniurationis consilium scisse potius quam probasse testatus.

Dan  14.54.33 (p. 511,10 )
[1] Confecto itinere, postquam opportunum colloquio tempus occurrit, Absalon cum Sunone et Esberno regem, paulisper sine arbitris esse iussum, contemplari causae exitum monet, in qua nec accusationem actori instruere expeditum nec reo confessionem amplecti tutum ducatur. [2] Qui si indemnatus abscederet, complures ad innocentiam sibi decernendam adduceret; sin confessus venia careret, simplicitatis exemplo culpae sociis tegendae eius documentum praeberet. [3] Igitur elaborandum, ut spontanea ab eo confessio elici posset, quem testimonio insequi promptum non esset.

Dan  14.54.34 (p. 511,18 )
[1] In hanc sententiam perducto rege et se poenam confessioni remittere promittente, cum Magnus postera die in contione ab eo, quid super responso deliberasset, interrogatus fuisset, a coniurationis initio orsus, pudore posthabito, omnem insidiarum contextum, non solum conscios, sed etiam loca rerum ac tempora perstringendo, vera narrationis serie prosequebatur, regem inter tot pervicacissimae artis ambages non sorte humana, sed divina opera servatum affirmans seque non aliud magis mirari, quam quod fraudem tanta familiarium arte compositam propitiae fortunae interventus eluserit, hominemque tot civium dolis petitum casus incolumem servare potuerit. [2] His dictis genibus regis supplice vultu gemebundus advolvitur.

Dan  14.54.35 (p. 511,28 )
[1] Quem rex, praeteritae amicitiae verecundia consurgere iussum, ingratae mentis exprobratione coarguit, illius per insidias opprimendi cupiditate perfusum, cuius a primaeva aetate perpetuam caritatem expertus fuerit, a quo belli Grathici temporibus non tantum spiritum sibi datum, sed etiam adiecta potestatis incrementa meminerit. [2] Se enim non solum propinquitati supplicium remisisse, sed etiam munificentiam impendisse; eum vero, cum fidem beneficio debuisset, perfidiam rependisse. [3] Itaque meritorum suorum oblivionem ab eo tam nequiter actam admirans nec pristinae confessionis assertione contentus, an se per insidias opprimere cogitasset, inquirere perseveravit. [4] Ille nec animum sibi nec arma nihilque, quod tanto facinori attinuit, excepto Dei nutu, defuisse subiunxit. [5] Delectatus rex tam audaci hominis responso, veniam se confessioni tribuere, non familiaritatem restituere dixit, ne rursum amicitiae copia insidiarum irritamentum exsisteret. [6] Eundem quoque tacita ad Kanutum Karolumve mandata habere prohibuit, monitum, ne culpam repetere velit, cui divinam potentiam tam constanter obniti persenserit. [7] Ille se, si quid tale committeret, ulterioris veniae remediis indignum vocare, ne precibus quidem salutem deinceps tueri ausurum.

Dan  14.54.36 (p. 512,5 )
[1] Quo rex sedendi locum repetere iusso, protinus Suenonis filium Christiarnum, quem, peracta Magni causa, per ignorantiam casus obtulerat, iracunda admodum accusatione persequitur. [2] Qui cum se consortis indicio proditum accepisset, defensionis inops confessione veniam impetravit nec solum spiritum, verum etiam bonorum omnium incolumitatem assecutus est, exsilio dumtaxat poenas dare coactus, ne promptus ad crimen regressus suppeteret. [3] Ita moderatio manifestam militis culpam extremumque supplicium meritam proscriptione insequi contenta exstitit.

Dan  14.54.37 (p. 512,13 )
[1] Taliter exacto concilio Magnoque Fioniam reverso, Waldemarus insulam ferarum gregibus abundantem more regio praedae venaticae vacaturus ingreditur. [2] Quo loci Absalon et Ascerus, a maximo pontifice Eskillo ob veniam eius nepotibus conciliandam, quae Magni exemplo sponderi videbatur, transmissi, inexorabilem regis animum experti sunt. [3] A quo demum Ascerus, an coniurationis fautorem egisset, rogatus, cognitioni se quidem affinem, sed a consensu immunem asseruit nec tam odio regis quam delationis pudore prodendique commissi verecundia haec fecisse. [4] Quem confessionis modum diuturni postmodum exsilii causam habuit. [5] Huius legationis contemptum tam aegre Eskillus tulit, ut, variis corporis pestibus contractis, gravibus hiemem morbis exigeret.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek