link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.29.1 (p. 444,38 )
[1] Per idem forte tempus Norvagiensium legati regem petiverant obsecrantes, ut Norvagiae regimen, tot civilibus bellis corruptum ac taeterrima tyrannorum dominatione distractum iamque exsangue et ruinae propinquum, eius occupatores incessendo tentaret. [2] Et quoniam externa nostris hoc loco connexa sunt, quaedam de re Norvagica summatim cognosse fastidio non sit.

Dan  14.29.2 (p. 445,5 )
[1] Siwardus quidam, summae audaciae, post multa et praeclara facinora bellis edita ab Haraldo Hyberniensi, cuius hostis exstiterat, interceptus, cum navi in alto mergendus veheretur, quasi funus suum inferiis praecessurus, empta de industria potione remiges oneravit. [2] Quibus exhilaratis, gubernandi potestatem supremi beneficii loco poposcit. [3] Ea re impetrata, nautas impensius edere remigium hortatus, cum vehementissimum navigii cursum animadverteret, proiecto gubernaculo, praeceps undas insiluit priusque se litori, quam concitata ratis impetum correxisset, restituit. [4] Ita et suo acumine et hostium socordia servatus periculoque, cui destinabatur, ereptus, Haraldum, amandi gratia noctu castra latenter egressum, in amplexu pelicis per insidias interfecit, dantem poenas et sibi, quem ceperat, et Magno, quem regno luminibusque privaverat. [5] Igitur ut belli titulum apprehenderet, ipsum protinus Magnum monachalibus saeptis abstractum, tametsi virilibus careret, virum induere perpulit deiectamque regis fortunam ad pristinum regni fastigium erigere statuit, ne deesset, cuius auctoritate et titulo bellum adversum Haraldi subolem susciperetur.

Dan  14.29.3 (p. 445,20 )
[1] Huius itaque nomine et auspiciis fretus cum tribus Haraldi filiis, Ingone et Sivardo et Osteno, paternum regnum affectantibus, navali certamine dimicavit. [2] In quo partim caesis, partim fugientibus sociis, incredibili et praestantiori humanis viribus fortitudine solus aliquamdiu navigium ab hostibus vindicavit. [3] ad ultimum, compluribus eorum prostratis omnique superstitum multitudine ad se unum opprimendum undique concurrente, singulari nandi peritia fretus, quamquam hibernum tempus instabat, armis militaribus tectus profundo se credidit atque sub undis, quas hostium cruore consperserat, enatans dubium effecit, maiores audaciae specimen in puppi praebuerit an inter undas agilitatis ediderit. [4] Siquidem loricam, qua corpus munierat, quo liberius enaret, cum reliqua armatura sub undis sibi detraxit ac demum, cum capessendi spiraculi gratia fluctibus emersisset, a quodam familiari suo per habitum hostibus indicatus, tunicam, qua se prodi suspicabatur, rursum corpus aquis occultando deposuit. [5] Sed cum ne sic quidem proditoris notitiam fefellisset, ad extremum suprema se veste nudavit. [6] Nec adhuc tamen indice ludificato, cum solus ex sociis superesset seque haec omnia, quae et callide et animose tentaverat, frustra expertum animadverteret, tandem fati simulatione profundo diutius immorans, insidiatoribus, an viveret, dubium reliquit. [7] Ad ultimum, cum humanae respirationis consuetudine superne aerem capessere debuisset, cuiusdam forte navigii gubernaculum pertinacissimis brachiorum amplexibus apprehendit eique aliquamdiu tacitus inhaesit. [8] Plura tamen elapsionis genera animi firmitate tentasset, si non eum hiberni frigoris saevitia obstupefactum corporis robur deseruisset. [9] Tandem cuiusdam altum curiosius contemplantis indicio deprehensus intercipitur, interceptus vincitur et in contionem hostili sententia damnandus abstrahitur.

Dan  14.29.4 (p. 446,10 )
[1] Ubi nemine sacerdotum adhibito, qui delictorum eius confessionem exciperet, eam astantibus modo, quo licuit, explicavit, praefatus se emendationem ab iis decretam paenitentiae nomine praebiturum, memor sane, sacerdotali copia non suppetente, et ad privatorum cognitionem commisa referre licere. [2] Magno quoque, quem Haraldus Hyberniensis patrem asciverat, se genitum memorabat. [3] A cuius generosissimo spiritu etiam inter adhibita sibi supplicia non descivit. [4] Primo siquidem verberibus affectus ac deinde malleorum ictibus artuatim contusus, scilicet ut a cunctis corporis partibus poenae exactae viderentur, non gemitum, non suspirium edidit, non supplicem aut tristem vocem emisit, denique nullum doloris indicium praebuit, sed quasi in otio psalterium relegens, inter sacras preces et sollemnium verborum nuncupationem spiritum posuit.

Dan  14.29.5 (p. 446,22 )
[1] Felices profecto religionis alumni forent, si cuncti eo animo mortem amplecterentur, quo eam vir bellicus amplexatus est. [2] Fuerit ille insidiosus, pacem patriae corruperit bellumque civibus intulerit, fortitudine tamen eius impunitas ab hostibus donanda fuerat. [3] Sed homines vindictae cupidi plus suas ulcisci molestias quam alienae virtutis insignia venerari meminerant. [4] Nec in vivum saeviisse contenti, tamquam parum eius exitio satiati, mox exstinctum patibulo suffixerunt, eadem crudelitate fatum prementes, qua spiritum torserant, nihilque a se actum existimantes, si saevitiam suam saltem ab umbris et cineribus continuissent. [5] At Magnus eodem proelio, quod a Siwardo sub eius auspiciis gestum fuerat, periclitatus est. [6] Quem prius oculis, deinde vita privatum, bis luce defunctum crediderim.

Dan  14.29.6 (p. 446,33 )
[1] Post haec summa penes Haraldi filios fuit. [2] E quibus Ingo dumtaxat iusto matrimonio ortus, fratribus, quorum alter Norvagica, alter Hiberniensi pelice editus fuerat, ut ingenuitatis, ita et morum ornamentis praestabat. [3] Erat enim omnibus honestatis numeris instructissimus, cum eorum alter avaritiae maculis respersus, alter luxuriae sordibus obsitus haberetur. [4] Sed infantiae suae tempore per incuriam nutricis forte sinu delapsus, ita humo inflictus est, ut, confracto dorso, reliquum vitae tempus gibbo oneratus exigeret. [5] In quo quidem homine excellentis animi venustatem corporis deformitate affecti ludibrio foedatam putares neque discernere queas, maius fortunae beneficium receperit an opprobrium senserit.

Dan  14.29.7 (p. 447,3 )
[1] Contigit autem, ut eius satellites apud Berginum oppidum, iurgio cum Siwardi militibus habito, dum socii ab iis occisi poenas instantius expetunt, non interfectores modo, sed ipsum Siwardum, saevissimis consternationis furiis concitati, per vim et seditionem appeterent eumque in aedem fugere coactum, convulsis tabernaculi claustris, raptum trucidarent, homicidium specie, re vera coniugum suarum prius ab ipso constupratarum contumeliam ulciscentes.

Dan  14.29.8 (p. 447,9 )
[1] Cuius rei nuntio Ostenus, cum classe Berginum peteret, per obvios accepto, petendi fratris quam cavendi cupidior, nihilo minus ad eum processit. [2] A quo cum debitam sibi regni partem negari animaverteret, paucis eum affatus discessit vultuque fidem promittens, sed perempti fratris exemplo perire metuens, fugae se quam novi sceleris auctoribus offerre maluit. [3] Quem Siwardi interfectores, priori facinore parum contenti, Ingonis aemulum iudicantes, navalem fugam terrestri mutare compulsum, sed eam ob nimiam corporis saginam lentius exsequentem, propter litus peditem occiderunt, duobus regni participibus sublatis a superstite dignitatis et stipendiorum incrementa sperantes.

Dan  14.29.9 (p. 447,19 )
[1] Quorum scelesta fames, in tantorum ducum cladem esuriens vixque gemino exsatiata parricidio, ab Haquino quodam, paternae caedis ultionem petente, postmodum vindicata est. [2] Siquidem trium fortuna ad unum Ingonem per vim et facinus redacta, non sustinuerunt Amundus Simonis filius et Philippus aliique complures insignis industriae viri regnum ei, quod partim proprio, partim alieno scelere quaesivisset, tutum intentatumque persistere. [3] Indignum quoque compluribus visum, ut homini ridiculas corporis notas habenti liberum regnandi locum militum suorum conciliaret impietas.

Dan  14.29.10 (p. 447,27 )
[1] Quapropter Haquinum, quem dixi, factionis suae ducem creantes eiusque tirocinium regio nomine venustantes, bellum adversum Ingonem decernunt et quasi Siwardi vel Osteni manes ulturi crebro pugnam cum hostibus ineunt. [2] Verum pluribus continuis proeliis subacti, in Suetiam tandem cum pupillo diffugiunt. [3] Quos Ingo prope Sialandiam fugandi studio subsecutus, magna hostium parte propinquas pelago silvas petente, Absalonem per legatos sollicitat, eos, qui in litoralia nemora profugerant, prendendos curaret. [4] Quod Absalon honestate sua ac dignitate indignum iudicans, parum precibus obtemperavit.

Dan  14.29.11 (p. 447,36 )
[1] Appetente hieme, qui cum Haquino profugerant, patriam repetere adorsi, tamquam fortunam loco mutaturi, proelio in hiberna glacie conserto, Gregorium, summae post regem dignitatis virum, manu et consilio promptum, in quo spes et fiducia Ingonis quasi quodam cardine nitebatur, non minus acumine quam viribus usi, cum omnibus copiis deleverunt. [2] Siquidem in eam glaciei partem, cuius firmitatem nocturnis excisionibus debilitaverant, proelii tempore protractos hostes profundum petere coegerunt.

Dan  14.29.12 (p. 448,3 )
[1] In quorum morte Ingo maximam spei partem deposuit, nec secus animo quam viribus fractus, exitiosum sibi fidissimi fautoris Gregorii interitum ominatus est. [2] Tandem, instaurato bello, sed adhuc eodem aquarum habitu persistente, nihilo felicius Gregorio glacialis elementi fortunam tentavit. [3] Siquidem gelato mari in pugnae locum electo, dum eius duritia quasi camporum firmitate gauderet, quamquam militum numero praestaret, cum omnibus paene copiis interemptus est, luensque poenas seu admissi seu tolerati parricidii, fraternis umbris piacula exsolvit. [4] Hoc bello, quo nullum maius aut cruentius Norvagia habuit, universum regni illius columen propemodum a stirpe interiit. [5] Huius cladis superstes Erlingus cum filio suo Magno admodum parvulo, sed ad waldemarum artam materni generis propinquitatem habente, ad Iutiam appulit, ibique in summa regis dignatione versatus, uberes exsilii impensas et amplissima commeatuum instrumenta percepit.

Dan  14.29.13 (p. 448,16 )
[1] Interea Siwardus quidam per summam commilitonum invidiam, fortitudinis praemium recepturus, dux ab Haquino constituitur, idque, aegre ferentibus ceteris, summae seditioni locum dedisset, ni Erlingus, repente e Dania superveniens, internae factionis certamen rumpendo novum hostibus negotium peperisset. [2] Quippe praedictum filium, quod maternum genus cum priscis Norvagiae regibus communicaret, regem continuo nominavit, ne aut Haquino aemulus aut Ingoni ultor deesset. [3] Ita novis rebus increbrescentibus, Haquinus a Siwardo, quod ei impensas belli negasset, deseritur acieque cum Magno congressus occiditur.

Dan  14.29.14 (p. 448,25 )
[1] Siwardus ad Suetiam dilapsus, dum interiectis diebus in patriam revertitur, ab Erlingi militibus interficitur. [2] Quo evenit, ut obscura et ignobili caede spiritum deponeret, quem honeste in acie profundere noluisset. [3] At qui ex Haquini militia superfuerant, partim novarum rerum cupiditate, partim hostium fortunae invidia accensi, Marci cuiusdam alumnum, optimae spei puerum, in regem asciscunt. [4] Nec felicius quam proxime fortunam tentarunt. [5] Siquidem proelio ab Erlingo obtriti, victoria pariter ac rege privati, ad Karolum Suetiae regem profugiunt ipsumque belli ducem exposcunt, cui cum Norvagiae regibus etiam aliqua necessitudinis communio videbatur. [6] A quo diu promissorum alacritate protracti, postquam eum magis de proprio regno servando quam alieno obtinendo sollicitum compererunt, legatos ad Waldemarum auxilium implorantes misere.

Dan  14.29.15 (p. 448,37 )
[1] Tandem ipsi benignioribus responsis invitati venere. [2] Quos cum rex supplices recepisset seque per eos, Norvagiae partitione promissa, sedulo sollicitari animadverteret, tantum belli pondus sola legatorum adhortatione suscipere stolidum ratus, prius popularium animos tacitis legationibus tentavit. [3] Postquam eorum mentes legatorum vocibus consentaneas repperit, absque cunctatione expeditionem instituit.

Dan  14.29.16 (p. 449,4 )
[1] Quo audito, Erlingus, quam longissimo secessu potuit, abstrusas Norvagiae partes petivit extremosque patriae fines fuga amplecti quam primos armis tueri tutius existimavit. [2] Pauca siquidem navigia, sed habilia fugaeque quam proelio commodiora paraverat. [3] Quo evenit, ut regis adventus formidolosus Erlingi fautoribus, hostibus acceptabilis haberetur.

Dan  14.29.17 (p. 449,9 )
[1] Itaque Waldemaro consultationem cum amicis habente, quidam, postpositis omnibus, hostes ocissimi persequendos, alii prius plebis favorem conciliandum auxiliaque popularium contrahenda docebant. [2] Sed accelerationis consilium tarditatis sententia superavit. [3] Igitur Waldemarus ingentem regionis partem prospere permensus magnaque plebis alacritate receptus, cum ad urbem Sarpam venisset, nomen regium a Wicensibus sibi decretum suscepit ibique cum popularibus contionem per summam verborum concordiam habuit. [4] Quod si, omissis aliis, insequendis hostibus operam praebuisset, haud dubie regno Danico Noricum coniunxisset.

Dan  14.29.18 (p. 449,18 )
[1] Inde ad oppidum Tunsbergum navigatione progressus, paucis Erlingi studiosioribus in editam rupem salutis causa confugientibus, religionem saevitiae praeferens, vicum incendere passus non est, ne sacras aedes privatis penatibus intersitas communibus flammis absumeret. [2] Nemo tamen pontificum, quorum ea tempestate ingens apud Norvagiam auctoritas erat, eum adire sustinuit, quod quidem eos potius patriae quam Erlingo tribuisse crediderim. [3] Ormo autem, quem regis germanum cognominabant, petito Waldemaro, salva fide, quam Magno dedisset, obsequia pollicetur. [4] Tandem ob inediam tractu temporis obortam cum rex defectam impensis expeditionem remitteret, Norvagiensium, qui ad eum transierant, multitudo poenae metu cum ipso discessit diuque partim regis, partim principum impensis exsilium sustentavit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek