Dan
14.28.1 (p. 438,31 )
[1] Per idem tempus schismaticorum legatio
confictis iustitiae argumentis Danorum suffragia pertentabat.
[2] Quorum rex assertionis dubius cognoscendae veritatis gratia scribam
suum Radulfum, origine Britannum, lingua quam animo promptiorem, ad
Caesarem destinat.
[3] A quo per summam venerationis simulationem exceptus, non minus ab
Octaviano honorificentiae expertus est, ita ut inter eos quasi quoddam
culturae eius litigium atque officiorum contentio foret.
[4] Octavianus tamen, cui iniquissimorum suffragiorum consensus
auctoritatis umbram tribuerat, Caesarem, quem maiestate anteire videbatur,
etiam adulandi comitate vincebat.
[5] Nam sacerdotem, qui cum Radulfo quotidie sacras preces decurreret,
providit, ne divina ab eo sine socio parum celebriter agerentur.
[6] Nec officiis eum coluisse contentus, obsequiis beneficia sociavit.
[7] Siquidem in re divina agenda anuli usum ei indulsit, pontificalis
ordinis insigne aliquanto obscuriori gradui tribuens.
[8] Ita nescias, dantis an accipientis beneficium ridiculosior dementia
fuerit.
Dan
14.28.2 (p. 439,6 )
[1] Huius audita legatione, Caesar dolenter
se dividuae religionis statum ferre asseverabat, neutri tamen parti
acclamaturum, quoad publicum ecclesiae decretum acceperit; tunc demum ei,
quam universorum sententia probaverit, assensurum.
[2] In cuius rei speculationem nuper a se totius Italiae maiores concilii
nomine contractos fuisse; Octavianum aequitatis fiducia causam suam
humiliter generalis ecclesiae iudicio substravisse, Rodlandum vero,
pravitatis conscientia retusum, non solum contumaciter supersedisse, sed
etiam dixisse maiorem se esse, quam ut cuiuspiam censurae parere debeat.
[3] Cuius controversiae finiendae gratia terrarum reges secum adesse
oportere, publicae religionis negotium communibus studiis inspecturos.
[4] E quibus paene omnes in adversae partis praesidium concessisse, sibi
vero neminem ex his suffragiorum societatem praebere.
Dan
14.28.3 (p. 439,17 )
[1] Quamobrem se magnopere prudentissimi
Danorum regis alloquium affectare, partium suarum moderationem eius
potissimum sententiae crediturum, quippe quem animi virtus et generis
sanctitas tantae rei iudicem deposcant.
[2] Praeterea attendendum esse, quantum pietatis opus ederet, si tot
animarum salutem ancipiti iudicio fluctuantem sententiae suae sagacitate
servaret.
[3] Super haec omnia, si tam religiosi itineris laborem suscipiat, se ei in
praemium fatigationis unam ex Italiae provinciis cum totius Sclaviae
praefectura daturum.
[4] Talibus Radulfum Caesar hortamentis aggressus, non pauciora litteris,
quas per eum in Daniam destinarat, complexus est.
[5] Regressus inde Radulfus Caesaris Octavianique caritatem in regem
uberrimam praedicabat.
[6] Rex, promptius quam prudentius familiaris assertione suscepta, nec tam
religioni consulere quam exterarum gentium mores cognoscere avidus, petendi
Caesaris cupidinem concipit.
Dan
14.28.4 (p. 439,30 )
[1] Ea tempestate Bernardus quidam ab
Octaviano legatus, in Daniam profectus, pontificum suffragiis inhiabat.
[2] Verum paucorum favore exceptus, ut universos ascisceret, datis per
provinciam epistolis, concilium simulat.
[3] Quod, tenui frequentia habitum, maiore ludibrio quam gloria celebravit.
[4] Eo rex apud Sleswicum dimisso, eximiis Caesaris illectionibus captus,
Absaloni in insulis excubanti propositum aperit eumque viae comitem
deposcit.
[5] Tunc Absalon, fidem Caesaris astutiamque damnando, fallaces eius
promissiones fideli spe excipiendas negabat.
[6] Quin etiam sine religionis violatu familiaritatis eius usum haberi non
posse, quod schismaticae factionis acrior quam iustior defensor exsisteret.
[7] Se vero tum commeatuum inopem, tum etiam longinquae peregrinationis
laboribus imparem memorabat.
[8] Rex, quoad sibi commeatus suppeterent, ei non defuturos respondit.
[9] Absalon, quantiscumque commeatibus abundaret, haudquaquam se salutem
spiritus sui neglecturum affirmat.
[10] Rex, non se minus animae suae studiosum testatus, ob hoc maxime eius
comitatum affectare respondit, ut, si iustitia posceret, per eum ab
Octavianae partis societate facesseret.
[11] Adhuc Absalone profectionem abnuente publicaeque religionis hostes
adeundos negante, hactenus eum a se prae ceteris cultum asseverabat; cuius
si nunc ope deficeretur, se nihil ulterius ex eo commodi speraturum.
Dan
14.28.5 (p. 440,7 )
[1] Tunc Absalon, exprobratam sibi ab eo
ingratae mentis labem iudicans: 'Ad deserendam', inquit, 'tui nominis
amicitiam nullis corporis periculis adduci potero; at cum de animae negotio
agitur, humano timori divinum praeferre fas est.
[2] Ego vero, tametsi circumstantia damna pervideam, tamen, ut animae tuae
vestigium ab errore prohibeam, meam periculis implicare non metuam.'
[3] Tunc rex, assumpto eo, viros genere et honestate iuxta nobiles,
scilicet e Sialandia Sunonem et Esbernum, e Fionia Takonem et Esgerum,
comites ascivit.
[4] Burisius dumtaxat, ne quid interim in patria novaret, ex necessariis
assumptus.
[5] Nec defuere, quos ex Iutia profectionis participes legeret.
Dan
14.28.6 (p. 440,16 )
[1] attigentibus Eidoram principis
Holtsatiorum Adulfi ignotus eques obvius exstitit, interrogatusque, an
ipsos prosecuturus venisset, dominum suum huius rei praestandae gratia
transitum eorum in vicino praestolari denuntiat.
[2] Cuius ductui fidendum vetantibus arbitris, rex, perinde ac ingenuo duce
fretus, primus pontem equo transgreditur, profectionis aviditate metum
pariter monitusque contemnens.
[3] Hunc ceteri subsequentes sententiam suam quam regem deserere maluerunt.
[4] Procedentes paululum Adulfus excepit salutatumque regem benignissimis
verbis amicissimoque vultu prosequitur.
[5] cui cum occursum suum ob vetera odia onustum magis quam gratum
sentiret, ut iram obsequiis flecteret, apud Ekeho oppidum suis eum impensis
excipere statuit.
[6] Sed rege beneficium spernente, ne quis ei necessaria venditaret,
edixit.
[7] Tunc Danis, domesticos cibos sumentibus, confectas epulas per ministros
inferendas curavit sicque demum verecundia superatos munificentia sua uti
coegit.
[8] Interrogatus tandem, an regis processum tutari posset, posse se quidem,
quoad Bremam veniatur, asseruit.
Dan
14.28.7 (p. 440,31 )
[1] Albia pertransita, cum Bremam versus
contenderetur, Esbernus, profectionis stoliditatem animadvertens, quamque
vanum iter carperent, non segniter contemplatus, fratrem Absalonem aliosque
Danicae nobilitatis proceres consilio illustres clam ceteris accersitos
obsecrat, regem arrepti itineris emensione prohibeant, quod praesertim sine
duce conficiat, neque eum tam periculosi propositi exsecutorem exsistere
patiantur.
[2] Quod Absalon inane tentatu iudicans proposito regem cessurum negabat,
dicendo monitorem non solum operam perditurum, sed etiam sensurum, quantum
odii pertinax error piae monitioni referre soleat.
Dan
14.28.8 (p. 440,40 )
[1] Tunc Esbernus: 'Tametsi me', inquit,
'gravissimas monitorum poenas e vestigio daturum praenoscerem, quae ad
regis salutem pertinere deprehenderim, silentio dissimulare non paterer.
[2] Adestote ergo mecum et in regis admonitionem, si linguam abnuitis,
aures praebete.
[3] Enimvero, cum honestatis periculum obversatur, offensam principis
utilia suadendo quam amicitiam inaniter blandiendo contrahere malo.
[4] In his etenim melius ex reprehensione ira percipitur quam ex adulatione
gratia conciliatur.'
Dan
14.28.9 (p. 441,6 )
[1] Absalon, haud fratrem rege faciliorem
intellegens, cum neutrum a proposito revocabilem cerneret, fratris tamen in
adeundo rege socium gessit, si quid irae ex dictis eius conciperetur,
mitigaturus, ceteris ne interesse quidem tutum ducentibus.
Dan
14.28.10 (p. 441,10 )
[1] Tunc Esbernus mirari se inquit, quo
impetu rex tantum iter duce vacuus ingrederetur, suam pariter patriaeque
salutem in unius Caesaris perfidis praecordiis depositurus.
[2] Videri enim, quod liberam gentis suae cervicem nullisque barbarorum
obsequiis assuetam per foedam et ignobilem servitutem miserabili
Theutonicorum iugo subicere cupiat.
[3] Quid autem stultius esse quam, nullo impendente periculo, ultro ad
deditionem procurrere summamque libertatem extrema servitute mutare,
insuper regno precario quam potenter praeesse malle?
[4] Itaque Caesarem, cum Daniam suae dicionis effecerit, miraturum, quod
tam validam gentem ante promissis superaverit quam armis tentaverit.
Dan
14.28.11 (p. 441,19 )
[1] Rex, paucis iram exprimere solitus
(quippe raras voces turbatus edere consueverat): 'Etsi te', inquit, 'adeo
metus perurgeat, ut viae comes esse non audeas, me quidem trepidationis
tuae socium non habebis.
[2] Virtute enim quam familia comitatior sine te propositum exsequar nec
adduci potero, ut taeterrimis ignaviae tuae monitis consentire sustineam.'
[3] Ita salutares Esberni monitus regiae festinationis impetus aspernatus
est.
[4] Quos si imitari voluisset, supplices Caesari manus deformiter non
dedisset.
[5] Adeo, quem temeritatis incursus transversum abripit, rectae rationis
aestimatio deserit.
Dan
14.28.12 (p. 441,27 )
[1] Ingressos Bremam civitatis antistes,
omnibus humanitatis numeris instructissimus clementiaque et liberalitate
conspicuus, impensioribus hospitalitatis officiis prosequendos suscepit.
[2] Idem, de ductu dando sollicitatus, comitandi sibi regem, non ductandi
fas esse respondit.
[3] Complures quoque Saxoniae principes, quo tutius curiam peterent, regiis
se sodalitatibus devinxerunt, adeo ut de Danorum familia ac grege exsistere
putarentur.
[4] Itaque crescente eius comitatu, cum multitudo speciem hostilis
exercitus reddere videretur, perterrefacti incolae cum uxoribus ac liberis
divinis semet penatibus intulerunt, a sacrarum aedium hospitiis auxilium
quaesituri.
[5] Eo comperto, rex praemisit, qui gentis trepidationem pacis
denuntiatione corrigerent sibique commeatuum emptionem fieri iuberent.
Dan
14.28.13 (p. 442,1 )
[1] Cum ad urbem Methis venisset, oppidanis
ob advenarum frequentiam emendorum pretia aggravantibus, iniuriam senatui
conquestus effecit, ut necessaria tum sibi, tum etiam comitatui tolerabili
pretio venderentur.
[2] Igitur sinceritatis ac iustitiae eius rumore increbrescente, Germanicae
matres parvulos suos in eius adventum offerendos curabant, ratae eos regio
contactu perinde ac caelesti aliquo beneficio feliciora naturae incrementa
sumpturos ac prosperioribus educationis auspiciis nutriendos.
[3] Nec minus superstitiosi agrestes, qui iaiciendorum seminum grana, quo
melius adolescerent, dexterae eius disicienda praebebant.
Dan
14.28.14 (p. 442,10 )
[1] Quo curiam ingresso, praeses Saxoniae
Henricus veteris amicitiae recordatione castra sua maiore ex parte eius
adventui cessit hospitalitatemque ei suis sumptibus erogavit.
[2] Die postera Absalon cum Radulfo missus apud Caesarem, Latinae vocis
admodum rudem, per interpretatum Coloniensis antistitis mandata
prosequitur.
[3] At Caesar imprimis moram regis tarditatemque causatus, iniuriosum, quod
ante non venerit, aiebat, asserendo eum ob regnum quod Romani imperii
beneficio gerat, sibi servitiorum debitorem exsistere.
[4] Tunc Absalon decuisse inquit Caesaris fidem, ut haec potius ante
itineris ingressum regi proponeret, ad quod tantis eum promissionibus
impulisset.
[5] Caesar, simulata admiratione, per quem regi promissa fecisset,
interrogat.
[6] Absalon, demonstrato Radulfo: 'Hic est', inquit, 'qui credulam regis
simplicitatem promissorum tuorum commentis illexit,' eoque negationem
Caesaris repellere non audente, seriem totius promissionis edisserit.
[7] Infitiante id Caesare, reducem regi dari deposcit.
[8] Ille plus se negotii eius reditui tributurum, quam adventui impenderit,
negat.
[9] Simili modo die postero regis legatio excepta.
Dan
14.28.15 (p. 442,25 )
[1] Quo agnito, rex, salutaris monitus
spreti paenitentia afflictus, tametsi mucronem cervici suae applicatum
aspiceret, ante se eam ferro quam patriam servituti subiecturum
asseverabat.
[2] Aestuante eo opisque modum impensius disquirente, Absalon, liberationis
viam a se repertam professus, non amplius illic regi quam in patria
trepidandum asseruit.
[3] Siquidem trans pontem, quo Gallorum regnum a Germanico secerneretur,
venationis simulatione saepius eum obequitare debere ac demum, cum
consuetudine suspicionem vicisset, cum potiore familiae parte aliquod e
finitimis Galliae oppidis petere, haud dubitaturum, quin a rege Francorum
ornatius in patriam dimitteretur.
Dan
14.28.16 (p. 442,34 )
[1] Cuius consilii exsecutionem Caesar
arte praevenit.
[2] Siquidem vim regi inferre veritus, cum eius famulatum coactionibus
impetrare nequiret, beneficio mercari tentavit.
[3] Universos quippe Germaniae principes sacramento adactos iurare compulit
se eius dicioni Sclaviam substraturos.
[4] Quod si parum perficerent, se ipsum id, cum primum ex Italia
reverteretur, exsecuturum spopondit, eaque fraude ad obsequia sibi
paciscenda ambas regis manus pertraxit.
[5] Ceterum ei non curiam communi principum more petere, non in Romani
imperii praesidium copias ductare solaque specie, non re Caesari parere
concessum.
[6] Filio vero post eum proxime regnaturo liberum fore paternas condiciones
abicere, ne ad omnem Danorum gentem hereditarium manaret obsequium.
[7] Cuius servitii pudorem minuere videbatur Gallorum dicioni in consimili
famulatus genere Britanniae regis inclinata maiestas.
Dan
14.28.17 (p. 443,8 )
[1] Post haec Octavianus, vocato concilio,
quam iustis suffragiis in adipiscendo sacerdotio usus fuerit, loquacius
quam verius astruere conabatur; Rodlandum vero honorem, quem oblatum
repudiasset, vetitum occupasse, seque causam suam generali pontificum
cognitioni inspiciendam praebente, illum impietatis conscientia canonicae
discretionis iudicium formidare.
[2] Praeterea ad conciliandos sibi pontificum animos eorum dignitatem
benignis decretorum sanctionibus adornavit, haud prius Romanam ad sedem
provocandum constituens, quam si lis ipsorum pronuntiatione finiri non
posset.
Dan
14.28.18 (p. 443,16 )
[1] finiente eo, Caesar provinciarum reges
huius controversiae finiendae gratia ad colloquium a se invitatos dicebat,
eorum sententiae repugnare nefas ducturo.
[2] Quos ideo non adesse, quod in Romani imperatoris iniuriam Romae
pontificem creare cupiant, alienae civitatis ius suis suffragiis
administrare conantes.
[3] Post haec Regnaldus, Coloniae urbis antistes, religionis causam dicere
adorsus, quanto iniuriae pondere Romani imperatoris aequitatem
provincialium regum temeritas attentaret, argumentando demonstrare
pergebat.
[4] Nam si controversiam in eorum civitatibus de pontificatu ortam Caesar
suis suffragiis finire vellet, haud dubie id gravium iniuriarum loco
ducerent, cum ipsi simile in urbe Roma perpetrare conentur.
[5] Quam assertionem tam valido rationis praesidio subnixam putavit, ut
nunc Latialiter, nunc Gallice Germaniceque fando ternis actionem vocibus
iteraret.
[6] Sed quantum hac oratione gentis suae favorem illexit, tantum nostrae
suffragia deturbavit.
Dan
14.28.19 (p. 443,29 )
[1] Assensis itaque pontificibus, cum
Octavianus, qui sibi falsum Victoris nomen inscripserat, accensis luminibus
adversum Alexandrum eiusque suffragatores solemni exsecratione usurus
videretur, Waldemarus, hortante Absalone, ne sacrilego eius facinori
interesset, contione excessit, adversaeque partis iustitiam aemulatus,
praesentis curiae errorem quam absentis rectitudinem postponere
praeoptavit.
[2] Cuius egressum secutus Absalon, cum ab Octaviano supersedere rogaretur,
ab eius vestigiis se, cuius comitandi gratia advenerit, nullo iure
prohiberi perdocuit, eoque responso exsecrabili pontificum collegio
liberatus, ne schismatis errore laberetur, effecit.
Dan
14.28.20 (p. 443,38 )
[1] Die postero Octavianus Livonem,
Othoniensium electum, vehementer ab Absalone prohibitum, falsa pontificis
unctione prosequitur.
[2] Inde ad oppidum Bisuntium concessum est.
[3] Ubi equorum pabulo non suppetente regeque emendae eius facultatem sibi
non fieri conquerente, Caesar eum, qui stabulo praeerat, necessaria Danis
expedire praecepit.
[4] Qui mox, eorum satellitibus secum eductis, in vico eminus sito, quibus
egerent, capienda demonstrat.
[5] Qui cum, earum consuetudinum ignari, equorum alimenta ab oppidanis
inermes deposcerent vocesque suas sagittis ac iaculis repelli conspicerent,
depositis precibus, proelium ordiuntur.
[6] Capto itaque vico, cum, latius crebrescente fumigio, facem oppidis
subiectam agnoscerent, similia sibi licere rati, confestim expugnationi
incendium addiderunt.
[7] Quae res incredibili regem angore permovit.
Dan
14.28.21 (p. 444,7 )
[1] Interiectis diebus, cum Caesar, quem
vindictae modum a Maguntinis, proprii pontificis interfectoribus, exigere
deberet, in contione perquireret, Waldemarus, iterata superiore querela,
equis annona defectis venalium alimentorum subsidia postulabat.
[2] At Caesar, circumiacentem provinciam coniugis suae patrimonium esse
testatus, frustra eum emptu affectare dicebat, quod raptu petere licuisset.
[3] Contra Waldemarus regem se, non praedonem esse proclamans, commeatus
latrocinio quaesiturum negabat aut, quod domi iniquum duxerit, apud exteros
approbaturum.
[4] Quamquam enim eiusmodi violentia necessitate excusabilis videretur,
permissis uti passus non est, ne domesticae aequitatis mansuetudinem
peregrina austeritate corrumperet.
[5] Cuius sanctitatem universi Germaniae principes maximo plausu
comprobantes seque mutua admiratione invicem contuentes, beatos aiebant,
quos tanti viri integritas regendos curaret.
[6] Qua laude tacitum morum suorum vituperium ediderunt.
Dan
14.28.22 (p. 444,20 )
[1] Dimisso itaque rege, Caesarem Henricus
hortari coepit, redituro regi impensas expediat neque eum hospitalitatis
suae expertem dimittat, cuius patria quasi commune advenarum hospitium
exsistere soleat.
[2] Quod Caesar facile pollicitus parum exsecutus est.
[3] Pontifex vero Maguntinus humanitatis specimen maioribus experimentis
quam promissis exhibuit, geminae pernoctationis impensis regium iter
excipiens.
[4] In Henrico quoque, crebis regem commeatibus prosequente, clarum
amicitiarum indicium patuit.
[5] Lodowicus autem, Thuringiae princeps, non solum liberalitate vacuus,
sed etiam habendi cupiditate refertus, impudenti precatione effecit, ut
equus regis sibi daretur.
Dan
14.28.23 (p. 444,29 )
[1] Post haec Adolfus, Holsatiorum
praefectus, Absalonis officio primum amicus regis, mox miles sollemni fidei
datione effectus, obsequiorum principium officiis hospitalitatis explevit.
[2] Ita patriae parens, prosperum reditum emensus, exoptatam adventus sui
copiam ovantibus civium animis obtulit.
[3] Insignem hunc annum filii eius Kanuti ex Sophia suscepti natalis
effecit, qui etiam pontificali Absalonis ministerio stato lavacri tempore
regenerationis sacramenta suscepit.
[4] Quod religiosae exsecutionis officium Sueonum ducis Guthormi, qui
neptem Waldemari, eorundem regi Karolo desponsam, abducendi causa
legationem attulerat, praesentia venustabat.