link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.23.1 (p. 415,29 )
[1] Tunc rex, Absalonis, Petri, Sunonis et Hesberni, qui potissimum consiliis eius praeerant, prudentioribus monitis informatus, citiore quam maiore exercitu occultoque magis incursu quam aperta classe expeditionis in hostem agendae consilium cepit, cum multo facilioris sit negotii inopinatos quam providos oppugnare, et plerumque praevalidae multitudinis sententia salutaribus maiorum iussis obniti soleat, apud quam plus virium Sclavici nominis terror quam regium possideret edictum. [2] Idcirco autem perpaucos huius rei arbitros ascivit, quod sciret, quaecumque ferro geruntur, publicis viribus, sed privatis consiliis administrari oportere. [3] Et quoniam de Sialandensium nihil obsequio dubitabat, Scanicae classis ducem agere praeoptavit.

Dan  14.23.2 (p. 416,1 )
[1] Cumque nondum integra valetudine Scanienses Lundiae contractos expeditionis sollicitaret edicto, maximus pontifex Eskillus (nam ei ceteri proloquium deferebant) negabat in expedito naves esse, quibus tam subito iussum perageretur. [2] Cumque rex obtemperantibus gratiam, supersedentibus iram se repensurum dixisset tantaque propositi cupiditate perfusum, ut unico proficisci navigio quam expeditionem remittere mallet, Eskillus, indubitata voluntatis eius firmitate comperta, non solum consilium probavit, sed etiam, qui regi comites deessent, admodum exsecratus, sua eum navi impensaque excepit. [3] Iam pridem enim regem expeditionum desuetudo navigio spoliaverat. [4] Postremi Lalandenses ac Falstrici in classem coire iussi, ne longa praescientia edocti furtim ad Sclavos imperatae rei indicia deferrent.

Dan  14.23.3 (p. 416,12 )
[1] At ubi Landoram classe perventum, rex, spectandi exercitus sui avidus, in campo copias explicare constituit, ut totas vires oculis subiciendo, an ea manu tuto bellum commissurus videretur, aspiceret. [2] Ab huius litoris continenti longior arenae tractus brevibus abscissus curvatis anfractibus portum navigiis facit, humilis ita, ut veniente aestu lateat, abscedente visatur; nam vadosus eius introitus diffusiore spatio opacae altitudinis undas includit. [3] Sed quoniam hunc locum cuncti Danorum reges vanissimi erroris deliramento suspectum perinde ac fatalem cavere consueverant, proximo portu universi agminis apparatum curiosissime contemplatus est, adhibitis, qui militiae rudes rei bellicae documentis imbuerent, quatenus vires suas potius solida oculorum fide quam caeco aestimationis augurio metiretur.

Dan  14.23.4 (p. 416,23 )
[1] Huic militiae speculationi quattuordecim diebus intentos maior commeatuum pars otio consumpta defecerat. [2] Egressis portu tranquilla toto mari navigatio incidit. [3] Sed ut taciti improvisique appellerent, remigiis eam quam velis instruere maluerunt, Absalone cum septem navibus praemisso, qui Rugiani litoris excussius indagaret accessum. [4] Siquidem Arcon oppidum, vetusto simulacri cuiusdam cultu inclitum, ignaris incolis incendio tentare cunctosque eius praesidium petituros ex improviso opprimere statuerant, munimentum quidem habitatore vacuum serarumque dumtaxat claustris firmatum, existimantibus indigenis parum humanae tutelae egenum, quod praesentis numinis excubiis esset vallatum. [5] Summa vero contractae classis ordine digesta ducentarum et sexaginta navium numerum reddebat.

Dan  14.23.5 (p. 416,34 )
[1] Absalon exsequendae speculationis gratia cum propemodum ad Rugiam pervenisset, indicantibus nautis cognoscit regiam navem subito remigium velo mutasse, miratusque, quid ita cetera classis incederet, quae paulo ante velis, quo occultior navigatio gereretur, abstinendum condixerat, postquam eam a statuto declinare cognovit, et ipse, non suppetentibus propositi sociis, per summam animi confusionem puppim ultimus vertit regemque Mønensium in portu receptum maestior quam libentior comes petivit. [2] Quippe quia coepti comitibus deficiebatur, indignatus optimam gerendae rei facultatem omitti, cum et aeris favor et militum arridebat alacritas, ab inchoata navigatione aegre proram avertit.

Dan  14.23.6 (p. 417,4 )
[1] Hunc Petrus, Suno et Hesbernus, cum quibus rex consilia sua participare solebat, rate egressum excipientes, tam deformem regis ab utili illustrique consilio defectionem anxie querebantur. [2] Quos tandem rex, obviam sibi venire iussos, ubi tristes animadvertit, admirans, cur eo vultu essent, visum sibi inquit, ne tarda et intempestiva navigatio proferretur, cursum eius ad insulam fuisse flectendum, mane cuncta commodius exsecuturo; quippe dies labori, noctes quieti familiares exsistere. [3] Cumque nullum ab amicis responsum daretur, taciturnitatis admiratione permotus, proferre eos, quae sentiant, imperat. [4] Illi, quae invicem contulissent, Absalonem proponere iubent.

Dan  14.23.7 (p. 417,13 )
[1] Tum ille: 'Quid miri est', inquit, 'segnes haesitare voces, quas ingenti maeroris pondere obrutas quasi fauce occlusa latens animi strangulat aegritudo? [2] Enimvero vicem tuam ad ignominiam vergere conspicientes, interno mentis luctu perfundimur. [3] Quippe imperii ius obsequio mutas paresque, quibus praeesse debueras, utilissimis consiliis spretis, eorum monita consectando, qui in aequo ponunt, pulcherne rerum tuarum cursus an deformis exsistat. [4] At postquam sine collega aut aemulo regnare coepisti, altera nunc expeditio geritur, nec illius remissio quam huius foedior apparet. [5] Siquidem summa rerum opportunitate contempta, parvulas commeatuum reliquias habentes, otiosis navigationis excessibus excusabilem reversionis titulum quaerimus et, cum nullis urgeamur obstaculis, ignaviam nostram necessitatis nomine censeri cupimus. [6] Hiscine patriam operibus vindicandam talibusve regnum ingeniis auspicandum duxisti? [7] Si vero maris saevitia navigationem interpellari contigerit, quid superest, nisi ut, necessitatis imperio cogente, domos inglorii petamus, taeterrimis effeminatae mentis opprobriis insectandi?' [8] Haec et similia, tum molestiae stimulis, tum fiducia familiaritatis evectus, per summam verborum acerbitatem apud regias aures eloqui non dubitabat.

Dan  14.23.8 (p. 417,30 )
[1] Quamquam autem rex adversum dictorum eius libertatem acrius exarsisset, tamen, ne monitorem impudentius avertere videretur, magnitudinem irae, quam vultu teste conceperat, moderatione sua ad leve et tolerabile responsum deflexit, dicendo complures operum suorum teste exstare nihilque tam fortiter ab Absalone gestum, quod, si nondum virtute aequaverit, adhuc factis aemulari non possit. [2] Nec plura eloqui passus, cymba navigium repetivit, subiungente Absalone haudquaquam eum utilia suadenti succensere debere, cum aliquanto satius sit apertis amicorum monitis instrui quam occultis amarae sugillationis morsibus obtrectari.

Dan  14.23.9 (p. 417,39 )
[1] Postera nocte concitatum acrius mare eo tempestatis excessit, ut regia classis non portu, non ancoris, quo minus sparsa pelago disiceretur, retentari potuerit. [2] Nulla ex parte remissior eodem aeris habitu quatriduo perseveravit. [3] Quae res iram regis adversum Absalonem accensam magnopere delenivit. [4] Sed quod iam corde salubre deprehenderat, voce fateri erubescebat, pudore serum animi eius intellectum celante. [5] Nam interim nulla ad amicos communione habita, postridie praedictos viros forte litori insistentes accessit, comitibusque propius accedere vetitis, concitationem animi sui, inquit, tametsi dissimulatione uti vellet, iracundis oris notis proditam esse dicebat, parum quidem admiratione dignum, cum consultantis vocem monitis potius quam contumeliis excipi deceat. [6] Quaedam tamen ab iis sapientius quam tempestivius dicta, quae si ante triduum prolata fuissent, ingentis mali materiam praecurrere poterant. [7] Seras quidem monitoris partes esse, quae rem, dum in arbitrio est, neglegentius obeunt, exactam sollicitudine prosequuntur. [8] Inemendabilia autem corrigere velle proximum amentiae errorem esse. [9] Frustra igitur se conviciis attentatum fuisse, cum et irrevocabiles praeteritorum eventus exsistant et plerumque animi commotio parum cum ratione consentiat. [10] Orturae vero tempestatis saevitiam absque caelestium monitis humano praesagio comprehendere nequivisse neque, quin ea delictorum poenas lueret, dubitare. [11] Quamobrem aut naturae ignorantiam aut improvisae necessitatis violentiam vitio sibi verti non oportere. [12] Omissis igitur praeteritorum querelis, ad tempestiva rebus consilia animum operamque devocare par esse. [13] Malle enim se spiritum specioso exitu quam expeditionem deformi reditu finire.

Dan  14.23.10 (p. 418,22 )
[1] Tunc Petrus, Absalonis sententiam aliquanto leniori monitorum genere prosecutus, docet minime regem fidas amicorum voces infensis auribus excipere convenire, cum saepe clari illustresque viri spreti salutaris consilii poenas perniciosa sorte pependerint. [2] Ceterum aura, dum faveat, utendum esse, quod eius anceps incertaque varietas exsistere soleat. [3] Sustinendum itaque, donec tempestatis immensitas ad tolerabilem remigiis habitum concidat. [4] Adhuc enim tridui commeatus superesse, exiguoque traiectu hostes accedi posse. [5] Quod si praesenti alimentorum ope deficerentur, alia armis esse poscenda. [6] Oportere ergo, mox ut undas remigio habiles viderint, sparsam ocius uniri classem incessuramque sociali remigio progredi. [7] Quippe navigationem omnem hoc alacriorem, quo aequabiliorem exsistere.

Dan  14.23.11 (p. 418,33 )
[1] Rex, monitore laudato, Absaloni speculandae tempestatis officium mandat, sibi, cum primum eam remigii patientem adverteret, indicaturo. [2] Absalon cupide praecepto, quod suis monitis extuderat, obsecutus, nocte postera aura sensibiliter impetum remittente, eventu gavisus, antelucano tempore, peractis divinis, ad regem pervenit, nuntiando tempestatem ex parte collapsam, possibilem quidem profectioni, sed difficilem fore nec nisi summa cum remigii difficultate navigationis capacem exsistere. [3] Respondente rege moras esse rumpendas, per ludibrium subtexuit pulchre se operam impensuros, si, navigationis medietate confecta, unde solverant, sint reversuri. [4] Cuius dicti protervitas, tametsi ioco mordacior videretur, ingens regi capessendae virtutis praebuit incitamentum. [5] Lepida tamen irrisione non caruit, subiungente rege revertentem se ex eo, quae in Sclavia gerantur, posse cognoscere.

Dan  14.23.12 (p. 419,5 )
[1] Principio classis laetam alacremque navigationem pleno fiduciae remigio proferebat; nam intra propinquae telluris anfractus aurae vis, quae aperto mari licentius incumbebat, latentium undarum habitum asperare non poterat, terreni tractus obstaculis undiquesecus incitatiorem fluctuum allapsum arcentibus. [2] At ubi in altum dirigi navigia coepere, intolerabili paene tempestatis occursu excipiebantur. [3] Antistes, ne fortissimos monitus suos parum iusto conatu prosequi videretur, ingenuo pudore firmatus perseverantissima remigii obluctatione quasi cum necessitate certabat regemque virtutis aemulatione provectum coepti sui comitem exsistere coegit. [4] Itaque lenta et inhabilis ac paene inconcessa navigatio, hinc saeviente mari, inde claudicante remigio, fuit.

Dan  14.23.13 (p. 419,15 )
[1] Ea freti repugnantis violentia regiam navem, adversis undarum molibus implicatam, per summam procellarum asperitatem, laxatis propemodum compagibus, disiungi coegit. [2] Quo viso, rex, tum vitandi periculi, tum etiam complendae navigationis gratia tutiore excipi cupiens, Ingimari Scaniensis ratem propius adesse iussam, ensem dextra signumque laeva corripiens, ut temerario ita prospero saltu involat eamque remis acrius citari iubet Eskyllum, virtutis pertinacia aliquamdiu subsequi conatum affectumque regis quam debilitatem navigii sui propensius intuentem, partim regiae vocis prohibitio partim referta periculo necessitas reverti compulit. [3] Eo viso, complures reversionis occasionem ab erroris simulatione mutuari ignavia docuit. [4] Quibus tamen erroris commentum patrocinio fore non debuit, cum regem navigium, non iter mutasse translati signi indicio liquere potuerit. [5] Nonnulli quoque conquassatioribus navigiis inviti relabebantur, quod, iisdem compagum firmitate defectis, concitati maris incursum sustinere nequibant. [6] Qui vero procedere perseverabant, ut viribus corporis laboris continuitati sufficere possent, edendi navigandique pariter officio fungebantur; ne enim navigationis cursum vel parvula remigii intermissio moraretur, dextra remos, laeva cibos tractabant. [7] Exigua classis pars, Absalone duce virtutis et gloriae aemulantior, inusitatae tempestatis saevitiam incredibili remorum certamine superavit, obluctatumque pelagus infatigabili permensa navigio, hora antelucana ad insulam Hythini, ipsa quoque necessitate superior, appulit.

Dan  14.23.14 (p. 419,36 )
[1] Tunc Absalon, ne quid inexcussum omitteret, per Wethemannum, piraticae operibus clarum, officio speculationis addictum, et portus hostilibus navigiis vacuos et Rugiam nihil hostile metuentem cognoscit. [2] Nam armenta, securis custodibus, propter litus errantia inopinatos incolas esse fidem fecere. [3] Rex, languido remigio seram navigationem emensus, obtento portu, protinus in Absalonis navem se contulit fatigatumque taedio ac vigilia corpus somno excepit. [4] Reliquiae, quae cum eo fretum superaverant, annumeratae, sexaginta dumtaxat navigiorum classem explebant.

Dan  14.23.15 (p. 420,6 )
[1] Duo tunc Hallandenses, natu quam animis nobiliores, paucitatem suam indubitato periculo oblatam rati, navigio, quo communiter utebantur, Absalonem petebant seque praepropero regis alloquio opus habere dicentes, postquam somno eum acquiescentem audierant, ocius excitari poscebant. [2] Absalon, salutarem eius quietem importune rumpendam negans, quae afferrent, regem ex se cogniturum affirmat. [3] Tum illi, conquassationem navigii, inopiam commeatuum, longinquitatem reditus praetendentes, optimam sibi navigationis facultatem prosperantibus ventis incidisse dicebant, quod, quibus adversis aegre processerant, secundis facile reverti possent. [4] Quamobrem eorum se beneficio uti malle quam cassam et inutilem expeditionem agendo aut navigii vitio aut inediae malo perire.

Dan  14.23.16 (p. 420,17 )
[1] Quos Absalon non solum deformitatem propositi specioso consilio mutare, sed etiam, quo minus se probris obicerent, honesto silentio supprimere iubet, ne tam pudendae voces alienis auribus exceptae inexpiabilem iis timiditatis notam inurerent. [2] Itaque enervis et effeminati animi trepidationem falso causarum commento colorare eos asseverabat, docendo facilia refectu navigia fore et opima commeatuum supplementa per praedam late patentem levi negotio conscisci posse. [3] Ceterum ipsos famam et opinionem suam gravissimo crimine corrupturos, si regem apud hostes in tanta suorum paucitate sine respectu pudoris deserere sustinuissent.

Dan  14.23.17 (p. 420,26 )
[1] E quibus alter domi se negotia regia, quae summa cum celeritate exsequi necesse haberet, manere subtexuit. [2] Contra Absalon, simulationem eius, quia blandimentis nequibat, minis discutere cupiens, eos, qui in expeditione solvenda plus arbitrio suo quam regiae indulserint reverentiae, non tantum bonorum, sed et lucis ac spiritus ereptionem patria lege meritos astruebat. [3] Sed ne ea quidem periculi denuntiatione, quo minus faventem navigationi ventum velo colligerent, imbecillitatem eorum durare trepidationemve corrigere potuit. [4] Discedentes itaque exsecratione et convicio per summam verborum acerbitatem insequi perseveravit. [5] Quod cum experrectus rex ex Absalone cognosceret, tam impudentes et improbos desertores poenas sibi luituros iurabat.

Dan  14.23.18 (p. 420,36 )
[1] Conscensa deinde insula, accersitos navigiorum rectores agendorum percontatione sollicitat. [2] Compluribus, ut redeatur, expedire visum, quod tuto hostem lacessere nequeant. [3] Placituram rex sibi sententiam affirmabat, nisi ea res et gravis patriae rubor et ingens hostium incitamentum exsisteret. [4] Nam et eos Danicae expeditionis praesentiam ex castrorum vestigiis comperturos et clandestinam eius reversionem timiditati dumtaxat dumtaxat imputaturos. [5] Huius rei causa periculo se quam rubori patere malle, haudquaquam proram nisi lacessito hoste versurum. [6] Praeterea se eorum, qui simulata navium fragilitate defecerant, ignaviam aequaturos, si, quos labore vicerant, virtute non superarent domosque, impensa male navigatione, repeterent.

Dan  14.23.19 (p. 421,6 )
[1] Tunc Wethemannus, incautas Rugiae res recenti speculatione expertus, admovendas litori copias suadet, si ignari incolae fuerint, impune praedam caedemque facturas, sin providi, confestim absque discrimine redituras. [2] Utro autem modo se gerant, per arantium morem deprendi posse asseverabat, qui, cum primam diurnae operae partem exegerint, quo ad laborandum fiant vegetiores, sopori se prosternere soleant. [3] Hunc vero non nisi metu vacuis altaque securitate firmatis obrepere solitum; ceterum nemine talium dormiente reperto, praecautae gentis indicium accipi. [4] Quem rex piratico potius muneri consentanea quam magnitudini suae convenientia docuisse dicebat. [5] Numquam enim Danorum reges a Sclavis fugatos memoriae proditum fuisse, sed ne se quidem primum regiam dignitatem hoc deformitatis genere maculaturum.

Dan  14.23.20 (p. 421,17 )
[1] Tunc Gnemerus Falstricus, quamquam alias vegetioris quam sapientioris animi aestimaretur, sive ingenio suo sive regis fortuna monente, summam omnium haesitationem, ancipiti studio fluctuantem, salutari exhortatione discussit incertamque consilii contionem ad suam sententiam perduxit, affirmando temeritatis esse exiguam manum cum immenso hoste conserere. [2] Ceterum Bartam provinciam, a Rugia brevi freto discretam, ob parvitatem sui, quocumque paratu esset, populatu perfacilem fore. [3] Denique regem quiescendi gratia cubile petere exhaustasque vigiliis vires et attritum curis animum somno reficere iubet, vespere, quo minus provisus irrumperet, classem applicaturum. [4] Praeterea vadosi fluminis angustias intraturos sparsam navigationem tacito conficere remigio iussit, ne aut obstrepentium remorum fragor securitatem incolis demeret aut ipsimet, impactis arenae navigiis, circa incertae altitudinis vada diutius haerere cogerentur. [5] Cetera se exploraturum promittit.

Dan  14.23.21 (p. 421,30 )
[1] Rex, cupide consilio obsecutus, vespere signo navigationi dato, destinatum amnem occupat. [2] Cuius expeditius permeandi gratia ternis navigiis iunctis classem incedere iubet, ne confusa fluvialibus tardaretur angustiis. [3] Cui Gnemerus, rate obvius, opportunitatem invadendae gentis aucupatus, interceptos incolarum speculatores adducit. [4] Laetus eo rex, diluculo peragratis silvis, rura ac vicos hoc acrius, quo latentius irrupit incolasque adhuc somni securitate torpentes repentina incursione protrivit. [5] E quibus complures, perstrepentis equitatus fragore perculsi, patrios duces adventare credebant. [6] Sed hunc eorum errorem adacta repente corporibus iacula discusserunt. [7] Complures eorum, exsertis per ostia capitibus, Kazymarusne an Bugisclavus adventaret, rogabant. [8] Quorum percontatio propriis eorum funeribus excepta est.

Dan  14.23.22 (p. 422,1 )
[1] Antistes, cum parte copiarum longinquam regionis plagam diverso complexus itinere, eo locorum pervenerat, ut a regia cohorte eximiae paludis interiectu distaret. [2] De cuius admodum incessu dubius, ne direptos a se vicos exuri pateretur, industrio consilio providit. [3] Tandem procul ignes a rege editos conspicatus, sibi quoque consimilis facti potestatem suppetere, confestim illato tectis incendio, declaravit sociisque sui prosperitatem excursus resperso flammis rure nuntiandam curavit. [4] Cumque praedam abunde actam existimassent, iter ad naves remensi, quamquam grandi invicem a se interstitio discessissent, vestigia tamen sua, quo minus clandestinos reditus captasse viderentur, neve alter alterum impetuosa festinatione praecurreret, mutuis ignium fumigiis prodiderunt.

Dan  14.23.23 (p. 422,12 )
[1] Interea Skyalmo quidam, cognomento Barbatus, in asservandae classis officium relictus, ne, hostili remigio praeveniente, amnis exitu prohiberetur, ad mare navigia reducit. [2] Ubi cum Rugianorum navali incursatione peteretur, in paucas rates totius classis praesidium transfert, instructioribus quam frequentioribus navigiis hostibus occurrere praeoptans. [3] Quibus obvia navigatione fugatis, ne sociorum reversio tardius navigiis exciperetur, omissa fugitantium insecutione, portum revisit. [4] Iterato lacessitus, eodem ausu invasoribus restitit. [5] Sed et compluries attentatus, crebra hostium irritamenta occursationis perseverantia superavit. [6] Ita pertinaci magis quam acri incursatione vexatus, opportuna hostem agitatione premebat.

Dan  14.23.24 (p. 422,22 )
[1] Inter haec regi in litus supervenienti non parvae admirationi fuit navigiis custodia vacantibus abesse Skyalmonem. [2] Quem tandem ab agitatione redeuntem cetero prosecutus exercitu, Rugianos fugam a remigio mutuantes velorum intensione persequitur. [3] Sed intervallo praecessionis et volucritate navigationis adiutos instando magis quam occupando vexabat. [4] Tunc quendam vicinae ratis rectorem in anteriorem navigii sui partem fortitudinis simulatione progressum aspiciens verbisque magnam prae se laudem ferentibus prosecutus, ad ultimum, quaecumque viro forti erogarentur, egregie et laudabiliter impensa asseverabat. [5] Ad ultimum vento obliquante prohibitus, quantum velis emensus fuerat, conversa navigatione, remorum obsequio pensat. [6] Sed quo prosperiorem velificandi, hoc difficiliorem remigii usum habuit.

Dan  14.23.25 (p. 422,33 )
[1] Itaque Danis adversa cum mari navigatione certantibus, Sclavi, quos locorum habitus non fallebat, ignotum nostris profundum compendiaria navigatione sulcantes, subito fugam in insidias vertunt. [2] Quos Absalon per occultos pelagi recessus prosilire conspiciens, sociis metu navigationem citantibus, subsequi quam antecedere maluit, praeviae classis terga pietatis excubiis tutaturus. [3] Pudet referre quod sequitur: Maxima Danorum pars, rubore posthabito, quamquam hostes imminere conspiceret, deserto rege, velis malos onerare sustinuit. [4] Rex, cum paucis admodum navigiis relictus, aliquanto desertores aegrius quam hostes ferebat. [5] Tunc etiam militem, quem paulo ante in prora astantem probaverat, brevitatem veli sui, quo maior navigationis cursus exsisteret, pannorum additamentis producere conspicatus, laudem convicio mutavit, honorem timidis erogatum imprudenter impensum affirmans. [6] Ita absque supremae necessitatis discrimine verae ac solidae fortitudinis habitum explorare promptum non est.

Dan  14.23.26 (p. 423,7 )
[1] Enavigantium discessio non clamore, non signis, denique nullo exhortationis genere revocabilis fuit; adeo omnium aures pavor concluserat. [2] Cumque rex, intermisso paulisper remigio, a praesentibus, quid factu opus potissimum esset, inquireret, cunctantibus ceteris, Absalon insulam Hythini petendam ibique secunditatem aeris exspectandam hortatur. [3] Quod Petrus fieri oportere non sine rationum assertione negabat, quod perseverante tempestate nec reditum nec supplementum classis habituri viderentur, Sclavis adversum se quotidiana copiarum incrementa sumpturis. [4] Pandenda igitur vela eamque navigationis aequalitatem habendam esse, ut naves volucritate praestantes, complicata velorum parte, tardiores opperirentur et, quas celeritate praecurrerent, societatis iure consequi deberent. [5] Ita strenua Absalonis adhortatio eximiae Petri prudentiae cessit. [6] Uterque siquidem annis suis similia cogitabat: ille etenim iuvenili animo condigna, hic canis consentanea proponebat.

Dan  14.23.27 (p. 423,20 )
[1] Ita septem solis navigiis ex omni Danorum classe residuis, Sclavi multitudine freti incitatissimo remigio acerrimoque clamore cum contemptu paucitatis irrumpunt. [2] Sed maiore impetu quam audacia rem exsequebantur. [3] Quippe cum primum excepere sagittas, propius ferre remos ausi non sunt. [4] Paulo post destrictorum ensium laminis nunc cervices suas nunc scuta pulsare coeperunt, rati se Danos hoc minarum genere territuros. [5] Remigium deinde magno clamoris strepitu prosecuti, horribiles late sonos edebant. [6] Hic quoque procursus priori persimilis fuit; obviis namque Danorum missilibus repulsi, continuo remigium retulerunt. [7] Tertio ut hostem apparatu terrerent, contractos sole clipeos aqua perfundere genibusque superpositos in pugnae usum extricare coeperunt, veluti indubitatum nostris proelium illaturi. [8] Ac tum demum, seu cupiditate praedae seu vi pudoris accensi, vehementius navigia concitant. [9] Quae species, ut initio acris, ita exitu inanis apparuit. [10] Telorum enim obiectu velut ante deterriti, invictam paucitatis constantiam ulterius lacessere destiterunt, quamquam Danorum provocatione admodum sibi insultari conspicerent.

Dan  14.23.28 (p. 423,35 )
[1] Rex, cum ad aspectum patriae pervenisset, concidente paulatim vento, tam remissam et languidam navigationem agebat, ut, quamquam propasso velo uteretur, eo fere loci diem opperiretur, ubi noctem ingressus fuerat. [2] Sed cum Zephyris deficeretur, processum a remigio mutuatus est. [3] Tandem obviam Eskilli ratem ingressus, Scaniam repetivit. [4] Qui novissime eum prosecuti fuerant, Sialandiae partibus advehuntur. [5] Tunc Petrus Ranonis, eloquentissimi viri, imperitam calliditatem eludere cupiens, non solum nexos, sed etiam remiges suos, ut praedae speciem augeret, in eminenti navigii parte constituit, captivorum imaginem praebituros. [6] Quem cum Rano liburna praetereuntem videret, dissolutionem navigii simulare desiderans, sentina aquam egeri, increpitis acrius remigibus, iubet. [7] Tunc quodam respondente eo triduo sentinam aqua vacasse: 'Non rite', inquit Petrus, 'remiges tui, quibus te responsis excipere debeant, callent.' [8] Tunc Rano, paucis intra Petri navigium remigio occupatis, otiosae iuventutis multitudinem, exserto capite, conspicatus, praedam existimabat, quietisque suae paenitentia permotus, non similiter sibi ut Petro fortunam affuisse dicebat, quod, naufragii periculo interpellante, expeditionis comes exsistere nequivisset.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek