link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.20.1 (p. 412,14 )
[1] His ita compositis, ut regni initia strenuis militiae operibus auspicaretur patriamque, tot annis piratica laceratam ac ferme tertia ex parte ad situm et vastitatem redactam, iniuriarum ultione reficeret, publica classe Masnet insulam, bellum Sclavis facturus, accedit. [2] Ubi dum populum in contione exhortaretur, seniores, quibus pro rostris dicendi mos erat, classem tuto processuram negabant; nam et suos commeatibus defici et hostes compertum regis habere propositum. [3] Aucupandae ergo opportunitatis gratia dilatu opus exsistere, quoad melior gerendae rei facultas incideret. [4] Ceterum non parvae temeritatis esse adversum providos et praemunitos armorum experiri fortunam. [5] Praeterea in eam classem Danicum penitus coisse robur, quod si periclitari contingeret, profecto Sclavos unius victoriae beneficio Dania potiturus. [6] Nam si res parum ex sententia cederent, nonne patriam penitus in eorum funere perituram? [7] Minime igitur uni proelio tantae nobilitatis vires impendere debere, cum inde victrices parum gloriae, victae dedecoris plurimum sint laturae. [8] In hanc sententiam totius contionis suffragia consonabant. [9] Cuius arbitrio rex expeditionem remittere coactus, proposito suo celerius quam cupidius cessit.

Dan  14.20.2 (p. 412,30 )
[1] Apud quem Absalon in navem regressum desidiam eius eludens facetissime cavillatus est. [2] Nam cum solutae expeditionis causam perquireret dixissetque rex: ne fortes periculo obiectarentur, 'Ergo', inquit, 'cum ignavis et ignobilis coeptum exsequere, aut proficue victor futurus aut parum damnose vincendus, cum nullo in momento vilium internecio ponenda sit!' [3] Ita lepidi ingenii adolescens indignationem suam ad inertiae exprobrationem sub ioci specie convertit. [4] Quae tam faceta eius urbanitas tacitum regis convicium fuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek