Dan
13.7.1 (p. 355,36 )
[1] Cuius caede comperta, Skyalmonis filii,
quibus multa ad eum ex educationis communione familiaritas erat, petitum
illico regem, ut ipsum in Roskyldensium monumentorum area tumulari
patiatur, exorant.
[2] Ille loci copiam negare, civitatem tanti mali aspectu exasperandam
dicere eosque, a quibus funebris Kanuti pompa duceretur, indignationem suam
adversum invisam Magni praesentiam acrius destricturos.
[3] Quapropter exsequias potius seditiosum pugnae strepitum quam pium
humanitatis obsequium habituras.
[4] Hic mihi pavorem specie, re vera odium exhibuisse videtur curasseque,
ne specioso occisi funere taetrior interfectori labes accresceret.
[5] Reversi, qui regi supplicaverant, miserandum amici corpus tenui funere
Ryngstadium extulerunt.
[6] Nec divina laborantibus beneficentia defuit; siquidem locum, in quo,
pausantibus gerulis, funebris eius lectus constiterat, repentino fontis
ortu signavit.
[7] Aliis quoque compluribus rerum indiciis ingens sanctitatis eius
splendor eluxit.
Dan
13.7.2 (p. 356,11 )
[1] Facinoris fama promiscuum patriae
lamentum excivit omniumque penates plangore complevit.
[2] Populus enim, cum calamitosum de nece eius nuntium accepisset, protinus
conviviorum, quae ea tempestate gerebantur, hilaritate deposita, morem
tempori impensum maerore mutavit, inque eo lamentando uterque sexus unius
gemebundi amici vocem habuit.
[3] Cuius funus publico luctu elatum, quantus eius amor omnium animis
insitus esset, indicio fuit.
[4] Itaque, cuius vitam patria caritatis officiis excoluerat, morti quoque
testes grati animi lacrimas erogabat, ut Kanutum eiulatibus, ita raptorem
spiritus eius validissimis exsecrationibus insecuta.
Dan
13.7.3 (p. 356,20 )
[1] Magnus vero, ob impiae caedis eventum
profuso in gaudium animo, Roskyldiam repetit regnumque quasi sublato iam
aemulo spei firmitate complexus, erubescendam facinoris fortunam tripudio
prosequi deforme non duxit.
[2] Quin etiam sanctissimis Kanuti vulneribus, quibus plenas paenitentiae
lacrimas debuerat, voluptate ex facinore concepta, per ludibrium insultare
sustinuit.
[3] Ne autem sanguis caelo terraque egregie meriti propagine vacuus
interiret, heredem Deus exstincto subiecit.
[4] Nam octava post haec luce Ingiburga Kanuti coniunx conceptum ex eo
marem enixa proditur, cui materni avi nomen inditur.
Dan
13.7.4 (p. 356,28 )
[1] Tunc Haquinus, quem superius Sunniva
ortum significavi, cumque eo Petrus, matre Botilda natus, et filii
Skyalmonis, facinoris atrocitatem gravi querelarum contextu prosecuti,
indignam amici necem in popularium ubique conciliis deplorabant, adversum
iniquissimum percussoris actum vulgi iram erigere cupiendo.
[2] Quin etiam tunicam eius crebris foraminibus absumptam omnium oculis in
contione subiciebant.
[3] Nec parum luctuosam eorum actionem lacerae vestis irritamentum adiuvit.
[4] Quippe compluribus ingentem ultionis cupiditatem tam foedae
lacerationis spectaculum ingeneravit.
[5] Sed et sanctitas Kanuti, crebris signorum indiciis prodita ac divinis
vulgata miraculis, incredibili cladis eius conquestoribus adminiculo fuit.
[6] Haraldus quoque interdum declaratam apud Ryngstadium contionem maiore
regni quam ultionis affectatione petivit ibique tristissimam fraternae
necis querelam peregit.
[7] Ericus vero, insularum a Kanuto praefectura donatus, sola vindictae
meditatione sollicitus aestuabat.
Dan
13.7.5 (p. 357,6 )
[1] At Nicolaus, popularis inimicitiae metu
periculosum contionis aditum suspicatus suamque vel filii copiam
multitudinis viribus offerre non ausus, Lundensium antistitis Asceri
consilium advocat.
[2] Quo edoctus, Magno Roskyldiae relicto, Ryngstadium petit, sperans se
per absentiam filii pacatiorem plebis frequentiam reperturum.
[3] Verum quia habendam in collibus contionem tuto petiturus non videbatur,
in oppido acquiescere quam incertam populi fidem discrimine suo tentare
maluit.
Dan
13.7.6 (p. 357,13 )
[1] Cumque Kanuti fratres fatum eius apud
contionem pari fuissent querimonia prosecuti, populus, lacrimosa eorum
actione permotus, tam innocui sanguinis carnificem publica damnatione
multavit sententiamque suam adversum tam pii spiritus oppressorem
destrinxit.
[2] In regem vero, pristina adhuc fortuna venerabilem, tamquam de eius
incertus consensu severius consulere passus non est, ne noxam et
innocentiam in aequo ponere videretur.
[3] Itaque patriae parentem, honoris pariter eius atque aetatis
aestimatione verecundius habita, ab hoc animadversionis genere immunem
reliquit.
[4] Orta tandem de regis absentia mentione, subitis consternationis furiis
incitatus, laxato contionis ordine, intra suos eum penates opprimere
gestiebat, praefatus iuste regem ab his adiri, quod prior ipse petere
noluisset, praesertim cum praesentiam suam contioni, quae per eam vigere
debuerat, in vicinia constitutus negasset.
Dan
13.7.7 (p. 357,25 )
[1] Quod cum rex ex his, quos ad
cognoscendas contionis voces direxerat, accepisset, Ascerum emittit, qui
reverentiam et nobilitati suae et sacerdotio debitam irae vulgi irrumpentis
opponeret.
[2] Ille plebis in occursum contendens, conspecto Erico, dexteram habenis
eius, equo delapsus, inseruit.
[3] Quem diu ac multum, ut iram temere conceptam remitteret, precatus, pro
Magni facinore decretam lege correctionem, pro patris eius innocentia
statutam defensionis iustitiam promittebat.
[4] Quin etiam, detracto pilleo, consternatae multitudini capitis sui
maiestatem obiecit.
[5] Tantum autem eius apud Ericum precatio valuit, ut regi non modo salus,
sed etiam in proximo petendae contionis licentia deferretur.
[6] Quamquam enim populus ardentissimo studio in Kanuti ultionem ferretur,
auctoritatem tamen antistitis, quae inter Danos amplissima erat, ante
oculos proponens, plus eius precibus quam suis sententiis indulgendum
putavit.
[7] Itaque rex, contione sine filio petita, non aliter defensionem sibi
conciliare permissus est, quam ut se Magni praesentiam vitaturum eumque
domo ac patria excessurum nec ante receptam a populo veniam reversurum
iuraret.
Dan
13.7.8 (p. 358,1 )
[1] Ceterum ne vulgi iram exasperaret,
dividuum cum eo concilium habuit, internuntiis partium mandata gestantibus.
[2] Arbitri siquidem regis facultatem exsilii, quod Magnus apud Gothiam,
cuius rex esset, agere poterat, intuentes, condicione utendum monebant,
futurum rati, ut interim in omnium animis odii eius habitus exolesceret
ipseque prolixioris absentiae beneficio mitiorem patriae sententiam
reperiret.
[3] Populum quippe exsilii eius miseratione movendum iramque, quam sceleri
inflixerat, paenitentiae remissurum sperabant.
[4] Ita pacato popularium motu, rex Iutiam, Magnus Gothiam, exsilii speciem
praebiturus, petivit.