Dan
12.3.1 (p. 332,23 )
[1] Huic Ericus natu proximus, e Suetia
revocatus, magno omnium favore sufficitur.
[2] Huius aetas periclitanti populo labentis annonae subsidia reparavit,
segesque tempestivi imbris beneficio visitata convaluit.
[3] Nam regnante eo agrorum habitus ad tantam ubertatem excessit, ut
singuli cuiuslibet annonae modii totidem denariis permutarentur.
[4] Sed et continuis regni ipsius annis eadem agris ubertas incessit.
[5] Quo evenit, ut non solum ex morum, sed etiam temporum placidissimo usu
Boni cognomen acciperet.
[6] Tunc plane penuriae copia, inopiae successit abundantia.
[7] Huius viri virtutes summatim cognoscere taedio non sit.
Dan
12.3.2 (p. 333,1 )
[1] Nam praeter ingentia animi decora
singularibus naturae incrementis evectus, admirabili corporis magnitudine
eo proceritatis excesserat, ut ceterorum vertices humeris superaret.
[2] Nec longitudini inconcinna soliditas fuit, ut totam eius compagem
exactissimo naturae ingenio excultam elaboratamque putares, quae corpori
granditate conspicuo consentaneum virium habitum conciliavit.
[3] Igitur ut corpore nullum, ita nec robore parem habuit, cum staturae
laude egregia quoque vigoris ornamenta sortitus.
[4] Hastae aut lapidis iactu sedens stantes vincebat, neque illi situs, quo
minus fortitudinis suae experientiam ederet, officere potuit.
[5] Eodem corporis situ ex robustissimis duos lucta aggrediebatur, dumque
alterum attrectaret, alterum genibus compressum urgebat nec ante destitit,
quam prius hunc, deinde illum pedibus subiciendo amborum manus post terga
vinciret.
[6] Nec minori robore funiculorum certamen exhibuit.
[7] Quippe unum dextra, alterum sinistra continens eorum extrema quattuor
praestantibus robore ex adverso distrahenda commisit.
[8] Quibus eum nequicquam sede sua detrahere laborantibus, ipse funem
utrumque modo dextra, modo laeva corripiens ingenti fortitudine effecit, ut
aut tenentibus restim excuteret aut eosdem ad se magnopere renitentes
attraheret funemque ducere nequeuntes sequi cogeret.
Dan
12.3.3 (p. 333,18 )
[1] Eidem quoque speciosissimus vocis
habitus fuit.
[2] Siquidem contiones non solum praestanti facundia, sed etiam tanta
pronuntiationis amplitudine celebrabat, ut in actionibus non solum a prope
stantibus, sed etiam a procul positis liquido exaudiretur.
[3] Praeterea ad conciliandam sibi popularium benevolentiam in extrema
actionum suarum parte mandati loco subnectere consueverat, ut viri coniuges
suas ac liberos, nec non et servos, cum primum domos redissent, sub eius
titulo consalutationis officio prosequerentur, suum se cuique ius
servaturum promittens communemque cunctis in exhibendo aequitatis cultu
debitorem affirmans.
Dan
12.3.4 (p. 333,27 )
[1] Nec mansuetudinis spiritus regis
fortitudini defuit, qui, ut crudelitatis alienus, ita socordia vacuus,
medium inter desidiam ferociamque temperamentum teneret.
[2] Eiusdem quoque severitas benignissime popularibus affuit.
[3] Ne enim potentum avaritia aequitatis vinculum labefactaret
petulantiaque iuris hebetudinem pareret, insolentiae rigorem opposuit et,
quo plus a perversis loco distitit, hoc magis per imperium nocuit.
[4] Quippe, cum a popularium oppressoribus parum per absentiam timeretur,
eosdem subita satellitum manu interceptos suspendio consumendos curavit.
[5] Quo facto quid aliud quam iniuriae pondus arborea lance pensavit?
[6] Quamobrem maioribus formidolosus, minoribus percarus evasit, cum hos
paterna indulgentia, illos regia severitate insequeretur.
Dan
12.3.5 (p. 334,2 )
[1] Verum hunc corporis eius animique
fulgorem sola libidinis vis taetris intemperantiae maculis obscurabat.
[2] Siquidem coniugalis copulae taedio Veneris usum pelicum cubiculis
intentum habuit, quamquam ei fortuna uxorem forma ac moribus conspicuam
sociasset.
[3] Nec defuit Botildae tolerabunda mens ad insolentiam mariti sustinendam.
[4] Puellas siquidem, quas ab eo adamari persenserat, maternae dilectionis
officiis prosequebatur easque, quo promptius mariti studiis indulgeret,
quoad vixit, inter pedissequas habuit.
[5] Quarum ut formam quoque concinniorem efficeret, saepenumero capitis
earum cultum propriis manibus exhibebat, cumque abunde foret iram
abiecisse, addidit caritatem, et quia sua specie non potuit, aliena marito
placere voluit virique in iis affectum colere quam laesionis suae vindictam
agere praeoptavit, ne clarissimum ducem turpitudinis reum ageret.
[6] Etenim amoris sui raptrices officiis quam odiis insequi speciosius
duxit.
[7] Itaque non solum mariti flagitium dissimulatione texit, sed etiam
absque respectu pelicatus odium merentibus gratiam erogare sustinuit,
veneratione contemptum, obsequiis iniuriam pensans, eoque facto clarissimum
muliebris patientiae exemplum praebuit.
[8] Quin etiam singulari moderationis beneficio posteritati insignem
nominis sui memoriam commendavit.
Dan
12.3.6 (p. 334,19 )
[1] Fuere Erico filii Haraldus, Kanutus et
Ericus; sed primus concubina, secundus matrimonio, tertius adulterio ortus
proditur.
[2] Filias quoque complures ex concubinatu habuit, quarum unam Haquino
cuidam, Beronianae necis ultionem pollicito, praemii nomine nuptum dedit.
[3] Frater siquidem Erici Bero, Holsatiis Dytmersisque subactis, eo loci,
ubi Wermundi filium Uffonem cum duobus Saxonicae gentis lectissimis manum
duelli nomine conseruisse proditum est, munitionem inhibendae defectionis
causa molitus, vallo fossaque insulam cinxit.
[4] Cuius dominationem popularium quidam privatim perosus, contionantis
latus hasta transfixit.