Dan
11.9.1 (p. 315,21 )
[1] Tandem Suenonem, ultima paene senectute
confectum, apud Suddathorp, Iuticarum partium oppidum, febri implicatum
adversa corporis valetudo corripuit.
[2] Qui cum, pestifero humore grassante, fatalem cordi dolorem imminere
cognosceret, parvulas adhuc extremi spiritus reliquias trahens a
praesentibus se Roskyldiae sepeliri petivit.
[3] Nec ministerii eorum promisso contentus sacramento fidem exegit.
[4] Siquidem loci illius religio, regibus vetusto more exculta, ut vivis
sedem, ita fato functis sepulturam praestare consuerat.
Dan
11.9.2 (p. 315,28 )
[1] Iamque regis corpus ab iisdem amplo
funere elatum Syalandiam usque pervenerat, cum primum Wilhelmus in occursum
eius veniendi mandata suscepit.
[2] Nec moratus ad urbem cursu festinato contendit inque ipsa Trinitatis
aede, accersitis, qui terram ad solidum foderent, prius regi, deinde sibi
tumulum exstrui iubet.
[3] Quam vocem fossoribus potius a maerore quam industria profectam
putantibus, exstinctisque, non vivis tumulo opus esse dicentibus, suum
antequam regis funus ab iis excipiendum asseruit, non se voto fraudandum
inquiens, quo cum eo commori semper optasset.
[4] Eosdem admiratione stupentes imperiumque deliramento consentaneum
existimantes ad obsequendum, poenam, ni paruissent, comminatus, adduxit.
[5] Ita, adhuc experte morbi corpore, mortis certitudinem praesumebat.
Dan
11.9.3 (p. 316,4 )
[1] Deinde citato equo in occursum
exsequiarum contendens, cum ad nemus forte Topshøgicum pervenisset,
duabus mirae proceritatis arboribus secus iter conspectis, utramque
praecidi inque usum lecti funebris aptari praecepit.
[2] Illi sibi regalis feretri constructionem praecipi rati, imperium
exsequuntur; compactum deinde vehiculum praestantibus robore equis
imponunt.
[3] Cumque pontifex silvam praetergressus regium in vicino funus adesse
cognosceret, aurigam consistere iussit ac protinus veluti laxamenti gratia
amiculum, quod habebat, exuit eique humi expanso se ipsum praecipitem
superiecit.
[4] Deinde erectis superne palmis, si quo rerum auctori servitio
placuisset, vitam a se finiri petivit.
[5] Sane absque ulla fati cunctatione amicum morte insequi quam vita
deserere praeoptavit.
[6] Haec fatus veluti in domestico lectulo acquiescens exstinguitur.
[7] O immensam concordiam, quae superstite spiritu iucundior fuit!
Dan
11.9.4 (p. 316,16 )
[1] Quem famuli longam admodum cubandi moram
egisse mirati, cum nequicquam erigere iacentem vellent, exanimem
repererunt.
[2] Igitur recens omnibus inopinati funeris luctus exoritur.
[3] Ipse vero a suis feretro exceptus atque ante regem elatus, ut fato
posterior, ita funebri pompa prior exstitit.
[4] Viris namque funebri Suenonis lecto humeros subicientibus, ipse equis
subvectus veluti quidam exsequiarum eius auriga praecessit.
[5] Prior vero sacrario allatus veram praesagii fidem retulit.
[6] Qua tam admirabili fati sorte potius se regis cultum caritati quam
fortunae erogasse perdocuit.
[7] Exsequiis impensius actis, amborum corpora coniunctis admodum tumulis
occluduntur.
[8] Haec sunt veneranda amicitiae stipendia, quae, cum e duobus eius
consortibus alter excidit, reliquo, vitae dulcedine fastidita, mortis
appetitum ingenerant.
Dan
11.9.5 (p. 316,27 )
[1] Post haec Sueno Noricus, quem supra
significavi, communibus cleri suffragiis sacerdotium sumit.