Dan
11.8.0 (p. 315,5 )
[1] Veniam nunc ad Kanutum, Suenonis filium,
qui propitiae fortunae beneficio summis naturae dotibus cumulatus, magno
cum indolis experimento aetatem animo praecucurrit.
[2] Quippe, contracta iuventute, myoparonum piratica monstra perdomuit,
Sembicis atque Estonicis illustrem trophaeis adolescentiam egit novisque
virium gradibus paterni roboris fundamenta transscendit.
[3] Quae victoriae futurum eius dominium ominata est.
[4] Pro amplificanda tuendaque patria iuges excubias gessit rerumque,
quarum ob infirmam adhuc aetatem vix spectator esse potuit, auctor haberi
praesumpsit.
[5] Quin etiam iuvenile corpus continuo usu ad bella impigre conficienda
armaque viriliter sustinenda firmabat, famaque eius bellica in tantum
claritatis excessit, ut redivivum magni Kanuti spiritum fortunamque simul
cum nominis videretur communione sortitus, adeo ut nullus eum paterni regni
successione potiturum ambigeret.
[6] Neque enim virtuti iam maturus honori intempestivus videbatur.
[7] Sed nec liberalitatis species eius adolescentiae defuit.
[8] Cuius fratrem Haraldum natu maiorem, obtusi admodum cordis, inter
iuventae initia perpetuus inertiae sopor oppressum tenebat.