Dan
11.15.1 (p. 328,33 )
[1] At populus perempto rege exsultans,
quod scelus deflere debuerat, insultatione prosequi voluptatis loco
reputabat.
[2] Qui cum parricidio pietatis causam praetexeret idque tyrannicidii
nomine coloraret, militem suum Deus mercede fraudari non passus, arcanam
sanctissimi viri innocentiam manifestis publicavit indiciis eximioque vitae
eius splendori etiam clara mortis ornamenta concessit.
[3] Sane ad coarguendam parricidarum malitiam perempti merita miraculosis
prodidit argumentis ignotamque vulgo virtutem mirifico rerum fulgore
detexit.
[4] Quorum plebs admiratione perculsa, virtutis invidiam egit conspicuamque
signorum experientiam diu nequicquam infuscare tentavit.
[5] Veteris namque invidiae fremitu ac pristini odii viribus pertinacius
excandescens adduci non poterat, ut divinis honoribus coleret, quem ob
scelus a se interfectum putaret, rem caelitus declaratam humanis argumentis
abnegare conando.
[6] Quamquam enim damnatos a se mores caelesti iudicio comprobatos videret,
ad dissimulandam tamen occultandamque miraculorum fidem iustam caedis
causam fingebat, firmamque facti tuitionem retinens, sententiae suae
perseverantissima propugnatrix exsistere non erubuit.
[7] Nec vita regem spoliasse contenta, etiam fati laudibus exuere
conabatur, cuius lucem exstinxerat, famam quoque sepelire connisa.
Dan
11.15.2 (p. 329,15 )
[1] Sed humanis tenebris divinus splendor
involvi non poterat.
[2] Quippe miraculorum nitor dubietatis caliginem clara rerum luce
pellebat.
[3] Nam sanctitatis eius medela varias imbecillitatum affectiones
remediorum salubritate prosecuta est.
[4] Cumque obtrectantium livor crebrescentibus signis virtuti cedere
cogeretur nec fidem ulterius frustrari quivisset, in facti tamen defensione
persistens, sanctitati quidem assensit, sed eam non tam ex praeteritae
vitae meritis quam ultimi temporis paenitentia profectam astruxit.
[5] Ita et iustam facto causam praetexuit et vita cassum honore donavit.
[6] Siquidem digne regem perisse, sed pium lacrimis evasisse dicebat,
intentionem eius avaritiae quam religioni propiorem existimans.
[7] Cuius erroris non parvas postmodum poenas pependit.
Dan
11.15.3 (p. 329,25 )
[1] Sed et posteri, paternam redolentes
invidiam, sanctitatis eius formam non moribus, sed lacrimis imputant
praesentique incredulitate praeterito sese errori implicant neque adduci
possunt, ut ipsius beatitudinem, deposito odio, sincere aestiment.
[2] Verum sacra eius, oppidulo orta, toto paene terrarum orbe fulserunt,
cultusque ipsius, primum a civibus exceptus, paulatim in commune prorepsit.
[3] Cuius tam vitae quam miraculorum virtutem, privatim Othoniensibus
venerandam, publica etiam religio consecravit.
[4] Sed et caelestem eius spiritum ad hoc usque tempus felix signorum
fortuna prosequitur.
[5] Hinc est, quod Kanutus, divini iam animi immortalitate potitus, ut
terrestribus patriam patroniciis attollere studuit, ita caelestibus
protegere non desistit, ideoque sanctitas eius, gloriae et celebritatis
fructu opulentissima, splendidum in fastis locum obtinet.
[6] Quin etiam salutares effectus suos quotidianis administrat indiciis
malitiamque patriae beneficiis pensat.
[7] Nam virtutum eius insignibus omnis aetas Danica gloriabitur.
[8] Talibus illustrationis radiis sanctorum fatis claritas erogatur, cum
caelesti beneficio mortalis livor opponitur.