link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  11.10.1 (p. 316,29 )
[1] Regiae vero successionis delectum anceps popularium sententia pertractabat. [2] Maior namque Danorum pars memor, quantis per Kanutum adhuc privatae fortunae periculis obiecta fuerit, graviora, si regnum indueret, verita, maligna virtutis interpres, quod gloriae eius accrescere debuerat, iniquissima meritorum aestimatione damnabat, elevatis virtutum praemiis, clarissima eius opera repulsae turpitudine rependendo. [3] Igitur ut hunc negotiorum metu perosa, ita Haraldum otii cupiditate complexa, audaciae hebetudinem praetulit ignavumque sibi regem maluit imperare quam fortem. [4] Quamobrem, egregiae indolis claritate contempta, negatum virtuti culmen vitio tribuere non erubuit, repulsa fortitudinem, inertiam honoribus insecuta. [5] Verum hunc ingratae mentis habitum fucosa rationis specie colorabat, Haraldum perinde ac natu maiorem ipso naturae iure regno debitum certans. [6] Genus affectionis inusitatum! Hunc virtus invisum, illum vitium probabilem fecerat.

Dan  11.10.2 (p. 317,3 )
[1] Soli Scanienses iusta animi inclinatione provecti, Kanuti probitate culta, Haraldi desidiam respuebant. [2] Igitur Ysoram habendi delectus gratia convenitur. [3] Ibi quidem ingens Oceani vastitas ostiis admodum angustis excipitur, furensque fretum coactu litorum in artas fauces terra compellit. [4] Medium sinus arenae tenent, obscura nautarum celantes pericula. [5] Nam ut abiens eas aestus aperit, ita rediens claudit. [6] Orienti Scanica, cetera vero occidenti classis appulerat.

Dan  11.10.3 (p. 317,10 )
[1] Hic fratres apud suos quisque fautores diversis in locis contionati sunt. [2] Tunc Haraldus, vocato assensorum concilio, nequaquam contumeliosam sibi fratris praelationem videri refert, si non eum dignitate posteriorem sors ipsa nascendi fecisset maioremque a minore superari ridiculum esset. [3] Qui etsi virtuti maturior videretur, se tamen naturae ordine aetatisque privilegio vincere. [4] Praeterea indignum fore civium illi vexationem obiectamque periculis patriam suffragari debere, suae vero provectioni servatam in omnes clementiam obesse, nec ita merita ab iis aestimanda fore, ut miserias suas gratia, felicitatem repulsa pensare cupiant. [5] Nam ingratorum hanc maxime vicissitudinem esse. [6] Ad haec, si summam assequatur, impias se leges abrogaturum, blandas placidasque pro eorum arbitrio laturum promittit.

Dan  11.10.4 (p. 317,21 )
[1] Tanti igitur tamque optati commodi promissorem contio, pestiferis eius blanditiis invitata, regem appellat, paternum illi regnum deferens, cuius inertiae contemptus magis quam ullus honos aut gratia referri debuerat. [2] Itaque populi favor, orationis suavitate praereptus, plus fallacibus eius promissis quam invictae Kanuti fortitudini praestitit. [3] Igitur fraternae contentionis certamen, varia assentatione subnixum, sine arbitris aut iudicibus, solis partium suffragiis, gerebatur.

Dan  11.10.5 (p. 317,28 )
[1] Verum Haraldus, imperitae multitudinis errore suffultus, mox per legatos fratri mandat, ne decretam maiori summam ambiat eumque honore sibi postponat, quem nascendi serie priorem sciat, neve regnum maiorum virtutibus illustratum domesticae atque intestinae discordiae bello corrumpat nec perniciosa seditione dividuos patriae motus incutiat, sed potius clausum ambitioni animum gerat, abiectaque temeritate, competitoris sui suffragatorem agere non erubescat. [2] Adiectae monitis minae, mandataque non tam blanditiis pacis quam belli irritamentis instructa. [3] Praeterea plerosque fraternae partis fautores, legum emendatione liberiorisque vitae iucunditate promissa, per subornatos in gratiam suam sollicitandos curavit. [4] Ita a Kanuto vulgi animos partim spes, partim metus avertit.

Dan  11.10.6 (p. 318,1 )
[1] Ipse, deficientibus a se copiis, tribus dumtaxat rostratis navibus in angustissimas Scanici maris fauces elabitur, regno carere iussus, cuius ipse incolumitatem protexerat, terminos auxerat. [2] Ubi, fraterna legatione regni communionem spondente, reverti monitus, spretis mandatorum blanditiis, Suetiam fugibundus intravit, perquam stultum ratus eius se promissis infracta fortuna credere, cuius eadem adhuc vigente minas acceperit. [3] Mox perinde atque iniuriarum oblitus, intactis patriae rebus, bellum adversum Orientales, vivente patre coeptum, enixe prosequitur.

Dan  11.10.7 (p. 318,9 )
[1] Haraldus, habito in octo dies concilio, quod promissis complexus fuerat, rebus prosequi monitus, ut regia maiestate popularem excoleret, in primis adversum provocationem restipulandi ius edidit prioresque defensionis partes quam accusationis instrumenta constituit. [2] Reo siquidem actoris ius in refellenda accusatione concessit, quam antea testium fide subnixam defensionis praesidio repellere non licebat. [3] Quod ius usurpatione firmatum, ut familiare libertati, ita religioni pestiferum evasit. [4] Ipsa namque defendendi potestas, non armorum, non testium usu, sed sola sacramenti fide subnixa, multorum conatus votorum cupiditate periurio polluit, sed et funditus singularium congressionum usum evertit. [5] Posteris namque susceptas causarum controversias satius iureiurando visum est expedire quam ferro. [6] Verum alterum religionis intuitu, alterum salutis respectu periculosius. [7] Quem morem Dani pertinaciter retentum ad hoc usque tempus obstinate usurpant, adeo ut vita magis quam eo carere cupiant salutemque suam pro ipsius observatione devoveant.

Dan  11.10.8 (p. 318,23 )
[1] Haraldus vero solis sacrorum officiis deditus, latarum a se legum severitate neglecta, impunitas omnium noxas enervi scelerum indulgentia praeteribat omniaque statuti iuris munimenta convulsit, ignarus plus Deo sinceram regni administrationem quam inania superstitionis momenta placere severumque iustitiae cultum supervacua precum adulatione gratiorem exsistere; praeterea divinum plenius propitiari numen, ubi iura quam tura promuntur, plus scelerum quam pectorum contusionem probare, libentius criminum quam genuum flexus aspicere nullamque victimam vindicatae pauperum libertati praeferre. [2] Quamquam enim regum maiestas rite religioni intendere debeat, aliquanto tamen speciosius interdum tribunalia quam aras excolere potest. [3] His omissis, rex, sola sacrorum caritate conspicuus, iniquissimos actus profusa animi tolerantia sustinebat, pauciora experimentis prosecutus quam promissis complexus fuerat. [4] Noxas non venia modo, sed etiam licentia prosequebatur tamque inopem iuris patriam reddidit, quam antea promissis divitem fecit. [5] Sed neque a regiis moribus habituque degenerare deforme ducebat. [6] Regnando biennium emensus defungitur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek