Dan
10.19.0 (p. 298,27 )
[1] Interea Suenonem, tutelae tunc
Norvagiae vacantem, casus absumpsit, moxque ad patrem provincialis
ministerii summa concessit.
[2] At Kanutus a Richardo, quod sororis suae repudium egisset atque
adversus uxorem severius aequo maritali supercilio usus fuisset, tamquam a
coniugalia sacra contumeliose tractante poenas sumpturus ac tori genialis
iniuriam repulsurus, in Normanniam magna classe traiecit.
[3] Ubi cum paulo post tristem quoque de Haraldi fato nuntium accepisset,
propior publicae expeditioni quam privato affectui agmen eadem qua prius
celeritate promovit, neque animo aut officio, quo minus coepto insisteret,
remissior fuit; sed neque oculos ad singularem luctum a generalis militiae
contemplatione deflexit.
[4] Adeo rerum ac temporis statum inter fortem patrem ac strenuum ducem
egregia animi moderatione divisit nec minus in toleranda filii morte quam
in hostium appetenda perspicui roboris spectaculum praebuit.
[5] Cuius impetum Richardus, Siciliam petens, fuga praecurrere maturavit.