Dan
8.10.1 (p. 230,30 )
[1] Interea Iarmericus apud regem Sclavorum
Ismarum cum coaevo sibi collacteoque Gunnone coniectus in carcerem captivus
degebat.
[2] Quo demum erutus atque exercendae ruris culturae applicatus, rusticum
opus exsequitur.
[3] Ob cuius promptissimam administrationem ad regalium mancipiorum
magisterium transfertur.
[4] Eo quoque sincerissime gesto, in necessariorum regis gregem assumitur.
[5] Ubi cum se iuxta aulicorum ritum egregia morum amoenitate gessisset,
brevi in amicorum numerum translatus primum familiaritatis locum obtinuit
ac veluti quibusdam meritorum gradibus fretus ab infima sorte ad spectatum
honoris fastigium concessit.
[6] Et ne segnem enervemque iuventam ageret, militaribus se studiis
assuefecit, naturae dotes industria cumulans.
[7] Grata omnibus Iarmerici indoles erat; soli reginae suspectum
adolescentis ingenium fuit.
Dan
8.10.2 (p. 231,5 )
[1] Fratrem quoque regis fato functum
repentinus rumor edocuit.
[2] Cuius corpus Ismarus amplissimo funere elaturus, quo maior exsequiarum
pompa fieret, regia comitate convivium instruit.
[3] At Iarmericus, alias cum regina familiaris rei curas sortitus, ad
fugam, cuius facultatem regalis absentia promittere videbatur,
circumspiciendam accessit.
[4] Animadvertebat enim se etiam inter opes positum miserabile regis
mancipium fore et quasi alieno beneficio precarium spiritum possidere.
[5] Praeterea, quamquam primis apud regem honoribus uteretur, libertatem
deliciis praeferendam existimans, visendae patriae noscendique generis
eximia cupiditate flagrabat.
[6] Sciens autem, quod regina, ne quis captivorum elabi posset,
competentibus providisset excubiis, quo viribus pervenire nequibat, arte
assurgendum procurat.
[7] Fiscellam itaque biblo ac vimine textam, qua agrestes instar hominis
formata aves aristis deturbare consueverant, vivo cane complevit; quam
etiam detracto sibi cultu, quo verisimilius humanam repraesentaret
imaginem, texit.
[8] Deinde privatum regis aerarium demolitus, egestam inde pecuniam notis
sibi tantum recondidit locis.
Dan
8.10.3 (p. 231,20 )
[1] Interea Gunno absentiam socii
dissimulare iussus, illata in regiam fiscella impulsoque ad latrandum cane,
percontanti, quidnam hoc esset, reginae mente captum clamitare retulit
Iarmericum.
[2] Illa ad aspectum statuae similitudinis errore delusa, insanum aede eici
iubet.
[3] Tunc Gunno perlatam foras statuam perinde ac furentem socium lectulo
tradit.
[4] Sub noctem vero vigiles epularum hilaritate ac vino provehit largiore,
abscisaque dormientium capita, quo turpiore eos morte consumeret, inguini
sociavit.
[5] Excitata strepitu regina causamque eius discere cupiens concita fores
petivit.
[6] Sed dum caput incautius exserit, improviso Gunnonis ense confoditur.
[7] Quae cum mortificum vulnus experta corrueret, reflexis in occisorem
luminibus: 'Nullius', inquit, 'obtentu fraudis, si incolumi mihi vivere
licuisset, his finibus impunitus excederes.'
[8] Ad hunc modum crebras in percussorem minas moribunda profudit.
Dan
8.10.4 (p. 231,32 )
[1] Post haec Iarmericus una cum Gunnone,
praeclari facinoris socio, tabernaculum, in quo rex fraternas convivio
celebrabat exsequias, cunctis temulentia victis, admoto furtim incendio
complet.
[2] Quo latius diffuso, quidam, ebrietatis stupore discusso, immissis equis
deprehensos periculi insequuntur auctores.
[3] At iuvenes primum iumentis, quae repererant, vecti ad ultimum, iisdem
prolixiori cursu debilitatis, pedites dedere fugam.
[4] Iamque paene occupatis amnis remedio fuit.
[5] Pontem enim, quem ante morandi persecutoris gratia, praecisis ad medium
trabibus, non modo onerum impatientem, sed etiam ruinae propinquum
effecerant, praetergressi, in opacam de industria voraginem concesserunt.
[6] Quibus imminentes Sclavi, dum, parum prospecto periculo, equis
improvidi pontem onerant, desidentibus tabulatis excussi praecipitantur in
flumen.
[7] Sed dum enando ripam appetunt, a Gunnone et Iarmerico obstantibus
intercepti, mersi aut interfecti sunt.
[8] Ita iuvenes, egregia calliditate usi, non ut fugitiva mancipia, sed
quasi praediti consilio senes maius aetate sua facinus ediderunt, quod
acute conceperant, efficaciter adimplendo.
[9] At ubi in litus ventum, rapto, quod fors obtulerat, navigio in altum
procedunt.
[10] Quos qui insequebantur barbari, navigare conspectos vociferando
revocare conati, regnaturos, si redeant, spondent, quod publico veterum
instituto regum percussoribus regnorum successio decreta fuerit.
[11] Diu recedentium aures pertinax Sclavorum clamor promissis pellacibus
exsurdabat.
Dan
8.10.5 (p. 232,18 )
[1] Ea tempestate Buthlus, Sywardi frater,
Danis perfunctorie praeerat, a quibus venienti Iarmerico regnum tradere
coactus, ex rege privatus evasit.
[2] Eodem tempore Gøtarus Sybbonem stupratae sororis insimulatum
occidit.
[3] Cuius nece affines permoti ad Iarmericum eiulabundi decurrunt seque in
ultionem propinqui Gøtarum cum eo oppugnaturos promittunt. Nec parum
promissa solverunt.
[4] Nam eorum auxiliis oppresso Gøtaro, Iarmericum Suetia potiri
contigit.
[5] Qui cum duarum gentium imperio fungeretur, auctae dominationis fiducia
Sclavos proelio tentat.
[6] Quorum quadraginta captos, applicatis totidem lupis, laqueo adegit.
[7] Quem supplicii modum, olim parricidis debitum, ob hoc circa hostes
peragere voluit, ut, quantae in Danos rapacitatis exstiterint, ex ipsa
atrocium beluarum communione videntibus conspicuum foret.
[8] Subacta quoque regione, praesidia locis opportunis disponit.
Dan
8.10.6 (p. 232,30 )
[1] Inde profectus Sembonum, Curetum
compluriumque Orientis gentium cladem exercuit.
[2] Qua regis occupatione Sclavi datam sibi defectionis materiam
iudicantes, interfectis, qui ab ipso praesides constituti fuerant, Daniam
depopulati sunt.
[3] Quorum classem Iarmericus, forte e piratica rediens, interceptam
delevit, eoque facinore priores victoriarum titulos decoravit.
[4] Ceterum optimates eorum, primo tibias loris traiectos moxque immanium
taurorum ungulis alligatos molossisque incessentibus raptim in caenum
voraginesque pertractos, lacrimabili spectaculo consumpsit.
[5] Ea re hebetati Sclavorum animi summa cum trepidatione regis imperium
coluerunt.
Dan
8.10.7 (p. 233,1 )
[1] Iarmericus itaque, tot gentium manubiis
locupletatus, ut tutum praedae domicilium compararet, in editissima rupe
mirifico opere aedem molitur.
[2] Aggerem collatis glaebis exstruit, fundamentum crebris conicit saxis,
ima vallo, tricliniis media, summa propugnaculis cinxit; undiquesecus iuges
excubias fixit.
[3] Quattuor portae magnitudine praestantes a totidem plagis irrestrictos
aditus dabant.
[4] In huius domus magnificentiam omnem opum suarum apparatum congessit.
[5] Ita domesticis rebus compositis, rursum in externas cupidinem vertit.
[6] Igitur navigatione coepta, quattuor fratres genere Hellesponticos,
obvios pelago factos piraticaeque admodum studiis assuetos, maritima pugna
attentare non distulit.
[7] Qua triduo gesta, sororem eorum cum medietate tributi, quo victos
oneraverant, pactus, proelium revocavit.
Dan
8.10.8 (p. 233,12 )
[1] Post haec Livorum regis filius Bicco
captivitate, quam sub memoratis fratribus ducebat, elapsus, Iarmericum, a
quo olim fratribus spoliatus fuerat, iniuriae haud oblitus accessit.
[2] Apud quem benignius habitus, brevi arcanorum omnium arbiter singularis
evasit.
[3] Hunc ut suis per omnia tractabilem monitis sensit, in res quam maxime
factu detestabiles consultantem adduxit atque ad scelera flagitiaque
committenda compellit.
[4] Adeo nocendi artem obsequii simulatione captabat.
[5] Praecipue eum adversum eos, quos sanguine proxime contigisset, armabat.
[6] Ita fraternam ultionem, quia viribus nequibat, fraude exsequi
pertentabat.
[7] Quo evenit, ut rex, virtutum loco vitiorum sordes amplexus, ob ea, quae
perfidi monitoris impulsu atrociter gesserat, communibus in se locum odiis
daret.
[8] Adversum quem etiam Sclavorum tumultus exoritur.
[9] Cuius sopiendi gratia duces eorum captos, traiectis fune tibiis, equis
in diversa raptantibus praebuit lacerandos.
[10] In hunc modum consumpti principes corporum suorum distractu pertinacis
animi poenas dederunt.
[11] Quae res Sclavorum obsequia in suo statu aequali ac solida subiectione
continuit.
Dan
8.10.9 (p. 233,27 )
[1] Interea, qui ex sorore Iarmerici apud
Germaniam orti educatique fuerant, avito nomine freti in avunculum arma
suscipiunt, aeque sibi regnum atque ei deberi certantes.
[2] Quorum munitiones rex apud Germaniam machinis demolitus, oppidis
compluribus aut obsessis aut captis, nonnullis etiam solo aequatis,
incruentam ad cives victoriam reportavit.
[3] Occurrunt Hellespontici, pactis sororem nuptiis offerentes.
[4] Quibus celebratis, rursum Bicconis instinctu Germaniam petens, captis
bello sororiis laqueo spiritum eripere non dubitavit.
[5] Optimates quoque convivii simulatione contractos eodem exemplo
consumendos curavit.
Dan
8.10.10 (p. 233,36 )
[1] Interea Broderus, quem olim rex ex alio
sustulerat matrimonio, novercae curam ab eo susceptam plenis sanctitatis
excubiis celebrabat.
[2] Quem Bicco apud patrem incesti crimine accusatum, ne falso insimulasse
videretur, subornatorum testimonio insecutus est.
[3] Cumque Broderus, accusationis partibus plene exhibitis, defensionis
praesidia afferre non posset, pater ab amicis in convictum ferri sententiam
iubet, minus impium ratus sumendam de filio vindictam alieno quam proprio
delegare iudicio.
[4] Quem ceteris proscriptione dignum decernentibus, Bicco, tristiorem de
capite eius sententiam ferre non veritus, a nefarii stupri auctore poenam
suspendio capiendam esse pronuntiat.
[5] Quam ne quis a paterna crudelitate profectam putaret, eundem laqueo
affixum a ministris subiecto assere excipiendum percensuit, ut, cum hi
fessas oneri manus subducerent, perinde ac rei perempti iuvenis forent
regemque parricidii crimine sua culpa liberum facerent.
[6] Praeterea, nisi poena accusationem sequeretur, paternae eum saluti
insidiaturum astruxit.
[7] Adulteram vero Suanildam, quo turpius e vita excederet, pecudum ungulis
proculcari debere.
Dan
8.10.11 (p. 234,14 )
[1] Paruit Bicconi rex adactumque suspendio
filium, ne strangulari posset, a circumstantibus tabulati ope allevandum
curavit.
[2] Igitur innoxium vinculum, parum compressis faucibus, solam poenae
speciem prae se ferebat.
[3] Reginam vero, firmissimo nexu humo astrictam, equinis obterendam
calcibus praebuit.
[4] Hanc tantae fuisse pulchritudinis fama est, ut ipsis quoque iumentis
horrori foret artus eximio decore praeditos sordidis lacerare vestigiis.
[5] Quo argumento rex innocentiam coniugis declarari coniectans, accidente
erroris paenitentia, falso notatam festinat absolvere.
[6] Advolat interea Bicco, qui supinam iumenta diris deturbare carminibus
nec nisi pronam obteri posse firmaret; quippe eam formae suae beneficio
servatam sciebat.
[7] In hunc modum collocatum reginae corpus adactus iumentorum grex crebris
alte vestigiis fodit.
[8] Hic Suanildae exitus fuit.
Dan
8.10.12 (p. 234,26 )
[1] Interea canis, cui Broderus assueverat,
ceu quibusdam questubus aggressus regem, deflere domini supplicium
videbatur, eiusdemque illatus accipiter intimas corpori plumas rostro
detrahere coepit.
[2] Ex cuius nuditate rex sumptis orbitatis auspiciis, omen intercepturus,
praepropere, qui filium laqueo detraherent, mittit.
[3] Per implumem enim aviculam futurum se, ni cavisset, absque liberis
augurabatur.
Dan
8.10.13 (p. 234,32 )
[1] Liberato clade Brodero, Bicco,
delationis poenas exsolvere metuens, nuntiare Hellesponticis pergit
Suanildam a viro nefaria strage consumptam.
[2] Quibus ulciscendae sororis gratia navigantibus, ad Iarmericum reversus,
parari bellum ab Hellesponticis indicat.
[3] Rex moenibus quam acie tutius dimicandum existimans, in eam, quam
exaedificaverat, munitionem confugit.
[4] Ubi ad ferendam obsidionem commeatibus penitiora, propugnacula armatis
implebat.
[5] Fulgentes auro cetrae circumpensique clipei supremum aedis ambitum
adornabant.
Dan
8.10.14 (p. 235,1 )
[1] Contigit autem, ut Hellespontici,
praedae partitionem acturi, magnam suorum manum peculatus insimulatam
occiderent.
[2] Igitur quod tantam copiarum partem intestina clade consumpserant, aulae
expugnationem suis altiorem viribus rati, veneficam, cui Guthrunae erat
vocabulum, consulunt.
[3] Qua efficiente regiae partis propugnatores subito oculis capti, in se
ipsos arma convertunt.
[4] Quo viso, Hellespontici, applicata testudine, primos portarum aditus
occupant.
[5] Deinde, convulsis postibus irruptaque aede, caecas hostium phalanges
obtruncant.
[6] Eo tumultu superveniens Othinus mediosque proeliantium globos appetens,
Danis, quos paterna semper pietate coluerat, ademptum praestigiis visum
supera virtute restituit.
[7] Hellesponticos vero, corpora adversum tela carminibus durare solitos,
crebro silice converberandos esse perdocuit.
[8] Ita utrumque agmen mutua caede consumptum interiit.
[9] Iarmericus, utroque pede ac manibus spoliatus, trunco inter exanimes
corpore rotabatur.
[10] Cui Broderus parum idoneus successit in regnum.