link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.28.1 (p. 438,31 )
[1] Per idem tempus schismaticorum legatio confictis iustitiae argumentis Danorum suffragia pertentabat. [2] Quorum rex assertionis dubius cognoscendae veritatis gratia scribam suum Radulfum, origine Britannum, lingua quam animo promptiorem, ad Caesarem destinat. [3] A quo per summam venerationis simulationem exceptus, non minus ab Octaviano honorificentiae expertus est, ita ut inter eos quasi quoddam culturae eius litigium atque officiorum contentio foret. [4] Octavianus tamen, cui iniquissimorum suffragiorum consensus auctoritatis umbram tribuerat, Caesarem, quem maiestate anteire videbatur, etiam adulandi comitate vincebat. [5] Nam sacerdotem, qui cum Radulfo quotidie sacras preces decurreret, providit, ne divina ab eo sine socio parum celebriter agerentur. [6] Nec officiis eum coluisse contentus, obsequiis beneficia sociavit. [7] Siquidem in re divina agenda anuli usum ei indulsit, pontificalis ordinis insigne aliquanto obscuriori gradui tribuens. [8] Ita nescias, dantis an accipientis beneficium ridiculosior dementia fuerit.

Dan  14.28.2 (p. 439,6 )
[1] Huius audita legatione, Caesar dolenter se dividuae religionis statum ferre asseverabat, neutri tamen parti acclamaturum, quoad publicum ecclesiae decretum acceperit; tunc demum ei, quam universorum sententia probaverit, assensurum. [2] In cuius rei speculationem nuper a se totius Italiae maiores concilii nomine contractos fuisse; Octavianum aequitatis fiducia causam suam humiliter generalis ecclesiae iudicio substravisse, Rodlandum vero, pravitatis conscientia retusum, non solum contumaciter supersedisse, sed etiam dixisse maiorem se esse, quam ut cuiuspiam censurae parere debeat. [3] Cuius controversiae finiendae gratia terrarum reges secum adesse oportere, publicae religionis negotium communibus studiis inspecturos. [4] E quibus paene omnes in adversae partis praesidium concessisse, sibi vero neminem ex his suffragiorum societatem praebere.

Dan  14.28.3 (p. 439,17 )
[1] Quamobrem se magnopere prudentissimi Danorum regis alloquium affectare, partium suarum moderationem eius potissimum sententiae crediturum, quippe quem animi virtus et generis sanctitas tantae rei iudicem deposcant. [2] Praeterea attendendum esse, quantum pietatis opus ederet, si tot animarum salutem ancipiti iudicio fluctuantem sententiae suae sagacitate servaret. [3] Super haec omnia, si tam religiosi itineris laborem suscipiat, se ei in praemium fatigationis unam ex Italiae provinciis cum totius Sclaviae praefectura daturum. [4] Talibus Radulfum Caesar hortamentis aggressus, non pauciora litteris, quas per eum in Daniam destinarat, complexus est. [5] Regressus inde Radulfus Caesaris Octavianique caritatem in regem uberrimam praedicabat. [6] Rex, promptius quam prudentius familiaris assertione suscepta, nec tam religioni consulere quam exterarum gentium mores cognoscere avidus, petendi Caesaris cupidinem concipit.

Dan  14.28.4 (p. 439,30 )
[1] Ea tempestate Bernardus quidam ab Octaviano legatus, in Daniam profectus, pontificum suffragiis inhiabat. [2] Verum paucorum favore exceptus, ut universos ascisceret, datis per provinciam epistolis, concilium simulat. [3] Quod, tenui frequentia habitum, maiore ludibrio quam gloria celebravit. [4] Eo rex apud Sleswicum dimisso, eximiis Caesaris illectionibus captus, Absaloni in insulis excubanti propositum aperit eumque viae comitem deposcit. [5] Tunc Absalon, fidem Caesaris astutiamque damnando, fallaces eius promissiones fideli spe excipiendas negabat. [6] Quin etiam sine religionis violatu familiaritatis eius usum haberi non posse, quod schismaticae factionis acrior quam iustior defensor exsisteret. [7] Se vero tum commeatuum inopem, tum etiam longinquae peregrinationis laboribus imparem memorabat. [8] Rex, quoad sibi commeatus suppeterent, ei non defuturos respondit. [9] Absalon, quantiscumque commeatibus abundaret, haudquaquam se salutem spiritus sui neglecturum affirmat. [10] Rex, non se minus animae suae studiosum testatus, ob hoc maxime eius comitatum affectare respondit, ut, si iustitia posceret, per eum ab Octavianae partis societate facesseret. [11] Adhuc Absalone profectionem abnuente publicaeque religionis hostes adeundos negante, hactenus eum a se prae ceteris cultum asseverabat; cuius si nunc ope deficeretur, se nihil ulterius ex eo commodi speraturum.

Dan  14.28.5 (p. 440,7 )
[1] Tunc Absalon, exprobratam sibi ab eo ingratae mentis labem iudicans: 'Ad deserendam', inquit, 'tui nominis amicitiam nullis corporis periculis adduci potero; at cum de animae negotio agitur, humano timori divinum praeferre fas est. [2] Ego vero, tametsi circumstantia damna pervideam, tamen, ut animae tuae vestigium ab errore prohibeam, meam periculis implicare non metuam.' [3] Tunc rex, assumpto eo, viros genere et honestate iuxta nobiles, scilicet e Sialandia Sunonem et Esbernum, e Fionia Takonem et Esgerum, comites ascivit. [4] Burisius dumtaxat, ne quid interim in patria novaret, ex necessariis assumptus. [5] Nec defuere, quos ex Iutia profectionis participes legeret.

Dan  14.28.6 (p. 440,16 )
[1] attigentibus Eidoram principis Holtsatiorum Adulfi ignotus eques obvius exstitit, interrogatusque, an ipsos prosecuturus venisset, dominum suum huius rei praestandae gratia transitum eorum in vicino praestolari denuntiat. [2] Cuius ductui fidendum vetantibus arbitris, rex, perinde ac ingenuo duce fretus, primus pontem equo transgreditur, profectionis aviditate metum pariter monitusque contemnens. [3] Hunc ceteri subsequentes sententiam suam quam regem deserere maluerunt. [4] Procedentes paululum Adulfus excepit salutatumque regem benignissimis verbis amicissimoque vultu prosequitur. [5] cui cum occursum suum ob vetera odia onustum magis quam gratum sentiret, ut iram obsequiis flecteret, apud Ekeho oppidum suis eum impensis excipere statuit. [6] Sed rege beneficium spernente, ne quis ei necessaria venditaret, edixit. [7] Tunc Danis, domesticos cibos sumentibus, confectas epulas per ministros inferendas curavit sicque demum verecundia superatos munificentia sua uti coegit. [8] Interrogatus tandem, an regis processum tutari posset, posse se quidem, quoad Bremam veniatur, asseruit.

Dan  14.28.7 (p. 440,31 )
[1] Albia pertransita, cum Bremam versus contenderetur, Esbernus, profectionis stoliditatem animadvertens, quamque vanum iter carperent, non segniter contemplatus, fratrem Absalonem aliosque Danicae nobilitatis proceres consilio illustres clam ceteris accersitos obsecrat, regem arrepti itineris emensione prohibeant, quod praesertim sine duce conficiat, neque eum tam periculosi propositi exsecutorem exsistere patiantur. [2] Quod Absalon inane tentatu iudicans proposito regem cessurum negabat, dicendo monitorem non solum operam perditurum, sed etiam sensurum, quantum odii pertinax error piae monitioni referre soleat.

Dan  14.28.8 (p. 440,40 )
[1] Tunc Esbernus: 'Tametsi me', inquit, 'gravissimas monitorum poenas e vestigio daturum praenoscerem, quae ad regis salutem pertinere deprehenderim, silentio dissimulare non paterer. [2] Adestote ergo mecum et in regis admonitionem, si linguam abnuitis, aures praebete. [3] Enimvero, cum honestatis periculum obversatur, offensam principis utilia suadendo quam amicitiam inaniter blandiendo contrahere malo. [4] In his etenim melius ex reprehensione ira percipitur quam ex adulatione gratia conciliatur.'

Dan  14.28.9 (p. 441,6 )
[1] Absalon, haud fratrem rege faciliorem intellegens, cum neutrum a proposito revocabilem cerneret, fratris tamen in adeundo rege socium gessit, si quid irae ex dictis eius conciperetur, mitigaturus, ceteris ne interesse quidem tutum ducentibus.

Dan  14.28.10 (p. 441,10 )
[1] Tunc Esbernus mirari se inquit, quo impetu rex tantum iter duce vacuus ingrederetur, suam pariter patriaeque salutem in unius Caesaris perfidis praecordiis depositurus. [2] Videri enim, quod liberam gentis suae cervicem nullisque barbarorum obsequiis assuetam per foedam et ignobilem servitutem miserabili Theutonicorum iugo subicere cupiat. [3] Quid autem stultius esse quam, nullo impendente periculo, ultro ad deditionem procurrere summamque libertatem extrema servitute mutare, insuper regno precario quam potenter praeesse malle? [4] Itaque Caesarem, cum Daniam suae dicionis effecerit, miraturum, quod tam validam gentem ante promissis superaverit quam armis tentaverit.

Dan  14.28.11 (p. 441,19 )
[1] Rex, paucis iram exprimere solitus (quippe raras voces turbatus edere consueverat): 'Etsi te', inquit, 'adeo metus perurgeat, ut viae comes esse non audeas, me quidem trepidationis tuae socium non habebis. [2] Virtute enim quam familia comitatior sine te propositum exsequar nec adduci potero, ut taeterrimis ignaviae tuae monitis consentire sustineam.' [3] Ita salutares Esberni monitus regiae festinationis impetus aspernatus est. [4] Quos si imitari voluisset, supplices Caesari manus deformiter non dedisset. [5] Adeo, quem temeritatis incursus transversum abripit, rectae rationis aestimatio deserit.

Dan  14.28.12 (p. 441,27 )
[1] Ingressos Bremam civitatis antistes, omnibus humanitatis numeris instructissimus clementiaque et liberalitate conspicuus, impensioribus hospitalitatis officiis prosequendos suscepit. [2] Idem, de ductu dando sollicitatus, comitandi sibi regem, non ductandi fas esse respondit. [3] Complures quoque Saxoniae principes, quo tutius curiam peterent, regiis se sodalitatibus devinxerunt, adeo ut de Danorum familia ac grege exsistere putarentur. [4] Itaque crescente eius comitatu, cum multitudo speciem hostilis exercitus reddere videretur, perterrefacti incolae cum uxoribus ac liberis divinis semet penatibus intulerunt, a sacrarum aedium hospitiis auxilium quaesituri. [5] Eo comperto, rex praemisit, qui gentis trepidationem pacis denuntiatione corrigerent sibique commeatuum emptionem fieri iuberent.

Dan  14.28.13 (p. 442,1 )
[1] Cum ad urbem Methis venisset, oppidanis ob advenarum frequentiam emendorum pretia aggravantibus, iniuriam senatui conquestus effecit, ut necessaria tum sibi, tum etiam comitatui tolerabili pretio venderentur. [2] Igitur sinceritatis ac iustitiae eius rumore increbrescente, Germanicae matres parvulos suos in eius adventum offerendos curabant, ratae eos regio contactu perinde ac caelesti aliquo beneficio feliciora naturae incrementa sumpturos ac prosperioribus educationis auspiciis nutriendos. [3] Nec minus superstitiosi agrestes, qui iaiciendorum seminum grana, quo melius adolescerent, dexterae eius disicienda praebebant.

Dan  14.28.14 (p. 442,10 )
[1] Quo curiam ingresso, praeses Saxoniae Henricus veteris amicitiae recordatione castra sua maiore ex parte eius adventui cessit hospitalitatemque ei suis sumptibus erogavit. [2] Die postera Absalon cum Radulfo missus apud Caesarem, Latinae vocis admodum rudem, per interpretatum Coloniensis antistitis mandata prosequitur. [3] At Caesar imprimis moram regis tarditatemque causatus, iniuriosum, quod ante non venerit, aiebat, asserendo eum ob regnum quod Romani imperii beneficio gerat, sibi servitiorum debitorem exsistere. [4] Tunc Absalon decuisse inquit Caesaris fidem, ut haec potius ante itineris ingressum regi proponeret, ad quod tantis eum promissionibus impulisset. [5] Caesar, simulata admiratione, per quem regi promissa fecisset, interrogat. [6] Absalon, demonstrato Radulfo: 'Hic est', inquit, 'qui credulam regis simplicitatem promissorum tuorum commentis illexit,' eoque negationem Caesaris repellere non audente, seriem totius promissionis edisserit. [7] Infitiante id Caesare, reducem regi dari deposcit. [8] Ille plus se negotii eius reditui tributurum, quam adventui impenderit, negat. [9] Simili modo die postero regis legatio excepta.

Dan  14.28.15 (p. 442,25 )
[1] Quo agnito, rex, salutaris monitus spreti paenitentia afflictus, tametsi mucronem cervici suae applicatum aspiceret, ante se eam ferro quam patriam servituti subiecturum asseverabat. [2] Aestuante eo opisque modum impensius disquirente, Absalon, liberationis viam a se repertam professus, non amplius illic regi quam in patria trepidandum asseruit. [3] Siquidem trans pontem, quo Gallorum regnum a Germanico secerneretur, venationis simulatione saepius eum obequitare debere ac demum, cum consuetudine suspicionem vicisset, cum potiore familiae parte aliquod e finitimis Galliae oppidis petere, haud dubitaturum, quin a rege Francorum ornatius in patriam dimitteretur.

Dan  14.28.16 (p. 442,34 )
[1] Cuius consilii exsecutionem Caesar arte praevenit. [2] Siquidem vim regi inferre veritus, cum eius famulatum coactionibus impetrare nequiret, beneficio mercari tentavit. [3] Universos quippe Germaniae principes sacramento adactos iurare compulit se eius dicioni Sclaviam substraturos. [4] Quod si parum perficerent, se ipsum id, cum primum ex Italia reverteretur, exsecuturum spopondit, eaque fraude ad obsequia sibi paciscenda ambas regis manus pertraxit. [5] Ceterum ei non curiam communi principum more petere, non in Romani imperii praesidium copias ductare solaque specie, non re Caesari parere concessum. [6] Filio vero post eum proxime regnaturo liberum fore paternas condiciones abicere, ne ad omnem Danorum gentem hereditarium manaret obsequium. [7] Cuius servitii pudorem minuere videbatur Gallorum dicioni in consimili famulatus genere Britanniae regis inclinata maiestas.

Dan  14.28.17 (p. 443,8 )
[1] Post haec Octavianus, vocato concilio, quam iustis suffragiis in adipiscendo sacerdotio usus fuerit, loquacius quam verius astruere conabatur; Rodlandum vero honorem, quem oblatum repudiasset, vetitum occupasse, seque causam suam generali pontificum cognitioni inspiciendam praebente, illum impietatis conscientia canonicae discretionis iudicium formidare. [2] Praeterea ad conciliandos sibi pontificum animos eorum dignitatem benignis decretorum sanctionibus adornavit, haud prius Romanam ad sedem provocandum constituens, quam si lis ipsorum pronuntiatione finiri non posset.

Dan  14.28.18 (p. 443,16 )
[1] finiente eo, Caesar provinciarum reges huius controversiae finiendae gratia ad colloquium a se invitatos dicebat, eorum sententiae repugnare nefas ducturo. [2] Quos ideo non adesse, quod in Romani imperatoris iniuriam Romae pontificem creare cupiant, alienae civitatis ius suis suffragiis administrare conantes. [3] Post haec Regnaldus, Coloniae urbis antistes, religionis causam dicere adorsus, quanto iniuriae pondere Romani imperatoris aequitatem provincialium regum temeritas attentaret, argumentando demonstrare pergebat. [4] Nam si controversiam in eorum civitatibus de pontificatu ortam Caesar suis suffragiis finire vellet, haud dubie id gravium iniuriarum loco ducerent, cum ipsi simile in urbe Roma perpetrare conentur. [5] Quam assertionem tam valido rationis praesidio subnixam putavit, ut nunc Latialiter, nunc Gallice Germaniceque fando ternis actionem vocibus iteraret. [6] Sed quantum hac oratione gentis suae favorem illexit, tantum nostrae suffragia deturbavit.

Dan  14.28.19 (p. 443,29 )
[1] Assensis itaque pontificibus, cum Octavianus, qui sibi falsum Victoris nomen inscripserat, accensis luminibus adversum Alexandrum eiusque suffragatores solemni exsecratione usurus videretur, Waldemarus, hortante Absalone, ne sacrilego eius facinori interesset, contione excessit, adversaeque partis iustitiam aemulatus, praesentis curiae errorem quam absentis rectitudinem postponere praeoptavit. [2] Cuius egressum secutus Absalon, cum ab Octaviano supersedere rogaretur, ab eius vestigiis se, cuius comitandi gratia advenerit, nullo iure prohiberi perdocuit, eoque responso exsecrabili pontificum collegio liberatus, ne schismatis errore laberetur, effecit.

Dan  14.28.20 (p. 443,38 )
[1] Die postero Octavianus Livonem, Othoniensium electum, vehementer ab Absalone prohibitum, falsa pontificis unctione prosequitur. [2] Inde ad oppidum Bisuntium concessum est. [3] Ubi equorum pabulo non suppetente regeque emendae eius facultatem sibi non fieri conquerente, Caesar eum, qui stabulo praeerat, necessaria Danis expedire praecepit. [4] Qui mox, eorum satellitibus secum eductis, in vico eminus sito, quibus egerent, capienda demonstrat. [5] Qui cum, earum consuetudinum ignari, equorum alimenta ab oppidanis inermes deposcerent vocesque suas sagittis ac iaculis repelli conspicerent, depositis precibus, proelium ordiuntur. [6] Capto itaque vico, cum, latius crebrescente fumigio, facem oppidis subiectam agnoscerent, similia sibi licere rati, confestim expugnationi incendium addiderunt. [7] Quae res incredibili regem angore permovit.

Dan  14.28.21 (p. 444,7 )
[1] Interiectis diebus, cum Caesar, quem vindictae modum a Maguntinis, proprii pontificis interfectoribus, exigere deberet, in contione perquireret, Waldemarus, iterata superiore querela, equis annona defectis venalium alimentorum subsidia postulabat. [2] At Caesar, circumiacentem provinciam coniugis suae patrimonium esse testatus, frustra eum emptu affectare dicebat, quod raptu petere licuisset. [3] Contra Waldemarus regem se, non praedonem esse proclamans, commeatus latrocinio quaesiturum negabat aut, quod domi iniquum duxerit, apud exteros approbaturum. [4] Quamquam enim eiusmodi violentia necessitate excusabilis videretur, permissis uti passus non est, ne domesticae aequitatis mansuetudinem peregrina austeritate corrumperet. [5] Cuius sanctitatem universi Germaniae principes maximo plausu comprobantes seque mutua admiratione invicem contuentes, beatos aiebant, quos tanti viri integritas regendos curaret. [6] Qua laude tacitum morum suorum vituperium ediderunt.

Dan  14.28.22 (p. 444,20 )
[1] Dimisso itaque rege, Caesarem Henricus hortari coepit, redituro regi impensas expediat neque eum hospitalitatis suae expertem dimittat, cuius patria quasi commune advenarum hospitium exsistere soleat. [2] Quod Caesar facile pollicitus parum exsecutus est. [3] Pontifex vero Maguntinus humanitatis specimen maioribus experimentis quam promissis exhibuit, geminae pernoctationis impensis regium iter excipiens. [4] In Henrico quoque, crebis regem commeatibus prosequente, clarum amicitiarum indicium patuit. [5] Lodowicus autem, Thuringiae princeps, non solum liberalitate vacuus, sed etiam habendi cupiditate refertus, impudenti precatione effecit, ut equus regis sibi daretur.

Dan  14.28.23 (p. 444,29 )
[1] Post haec Adolfus, Holsatiorum praefectus, Absalonis officio primum amicus regis, mox miles sollemni fidei datione effectus, obsequiorum principium officiis hospitalitatis explevit. [2] Ita patriae parens, prosperum reditum emensus, exoptatam adventus sui copiam ovantibus civium animis obtulit. [3] Insignem hunc annum filii eius Kanuti ex Sophia suscepti natalis effecit, qui etiam pontificali Absalonis ministerio stato lavacri tempore regenerationis sacramenta suscepit. [4] Quod religiosae exsecutionis officium Sueonum ducis Guthormi, qui neptem Waldemari, eorundem regi Karolo desponsam, abducendi causa legationem attulerat, praesentia venustabat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek