link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.26.1 (p. 434,15 )
[1] Eodem fere tempore de Urbis pontificatu, controversia inter cardinales orta, varie provinciarum suffragia ferebantur. [2] Nam Gallia Alexandro obtentui fuit, Germania auctore Caesare Octaviani partibus obsecuta est. [3] Sed iustior religionique propior Gallorum sequacitas fuit. [4] Quod postquam in Dania percrebruit, Lundensis pontifex, qui et ipse praedictae expeditionis comes fuerat, ne, fervente religionis tumultu, deposito fraudaretur, pecuniam, quam in Gallia collocaverat, per ministros reportandam curabat. [5] E quibus unus, monachicae professionis, apud Stadium oppidum inter cenitandum, ligneo forte calice non suppetente, aureo, quem in custodia habebat, arrepto, nitidius quam tutius cenam exegit. [6] Cuius facti irritamento iis, quorum hospitio receptus fuerat, tacitam latrocinii cupidinem ministravit. [7] Maioris namque pecuniae conscium animadvertebant, quem praestantiori poculo privatas mensas exornantem videbant. [8] Ceterum hospitii reverentia palam facinus exsequi veriti, quoniam intra penatium limina hospitalitatis sacra violare nefas ducebant, in Holtsatiam eum subsequendo sarcinis exuerunt.

Dan  14.26.2 (p. 434,31 )
[1] Quo Eskyllus, dum ab expeditione reverteretur, audito, regem super earum recuperatione sollicitat, ratus auctoritate eius restitutionem a praedonibus fore. [2] Nec iam precibus, sed pactione agendum existimans, portionem pecuniae, dummodo per eum reddita foret, in praemium pollicetur tantoque eius auxilium instantius expetebat, quanto eum in annuendo tardiorem advertit. [3] Rex, petitionum eius perseverantia fatigatus, aegre operam pollicetur, quod et raptor incertus et pecunia repertu difficilis videretur. [4] Ceterum eam requisitu promptiorem, si a potentibus quam si a plebeis occupata fuisset, arbitrabatur. [5] Igitur antistitem Sleswicum secum petere iubet.

Dan  14.26.3 (p. 434,40 )
[1] Ubi cum forte per iocum inter familiares amissoris auro bibentis iactantiam eluisset, interfuere, qui regis dicta sinistre excipientes clandestini sermonis mordacitate pontifici illusum putarent. [2] Quorum obtrectatione Eskyllus ad deserendam regis amicitiam adductus, eo dementiae prorupit, ut opes, quas amisisset, ab eo obtentas suspicaretur eumque rapinae sibi inflictae conscium asseveraret. [3] Ita se conceptae vesaniae moles falso regis convicio patefecit. [4] Igitur nescias, utrum antistes insaniae maioris an rex patientiae fuerit, quorum alter integerrimum virum taeterrima suspicione notare sustinuit, alter, conscientiae puritate succinctus, adversum innocentiae suae criminatorem aequo lentius iram destrinxit.

Dan  14.26.4 (p. 435,10 )
[1] Inter haec Occo, cui superioris schismatis contagio deponendi pontificatus causam praebuerat, tamquam recepta ab Octaviano dignitate, conciliato regis favore, Sleswicensem sedem sacrilego occuparat regimine. [2] Quem Eskillus catholicae partis aemulatione inter rei divinae actionem cum suis fautoribus exsecratus, magnopere regem permovit. [3] Ita contentione paulatim ad invidiam simultatemque progressa, accito apud Sialandiam Absalone, querimoniam suam a rege tum spretam, tum etiam irrisam conqueritur. [4] Quippe eum erga pecuniam amissam parum honesta conscientia esse, restitutionem in facultate habere, si velle suppeteret. [5] Quin etiam cum Occone, schismaticarum partium comite, criminosum iunxisse collegium inque eius excolenda societate catholicae partis adversariis exsecrabilem obtentum praebere; quamobrem se belli adversum eum suscipiendi infinita cupiditate flagrare. [6] Saepe enim numero consimilia ausum potiusque praeesse regibus quam obsequi solitum. [7] Praeterea ad hoc audendum se non infimis amicorum praesidiis abundare.

Dan  14.26.5 (p. 435,24 )
[1] Veritus Absalon palam tanti viri sententiam obiurgare, temperato reprehensoris officio, impatientiae eius errorem modesto genere castigationis excepit, regis integritatem deformi notatu perquam indignam iudicando, eiusque conscientiam, collatis innocentiae rationibus, ab omni suspicionis turpitudine alienissimam comprobando. [2] Ceterum non tam catholicarum partium odio quam eius regisque litigio Occonis susceptionem imputandam docebat. [3] Ad haec, si litem ingrederetur, quos auxiliares speraverit, hostes sensurum. [4] Quippe homines inter adversa plerumque parum iusta constantia amicitias colere. [5] Sibi potius ad ipsum legati partes mandari precatur, discordiarum pericula compositionis officiis avertere tentaturo.

Dan  14.26.6 (p. 435,34 )
[1] Eskillus, tanti consilii documento parum salubriter aestimato, percontationibus eum fatigat, num sibi in eam rem auxilium sit laturus, quem non tam gerendorum arbitrum quam belli socium deposcat, dicendo iam non se consultorie cum eo, sed precarie agere. [2] Absalon antistitis sublimitatem regis caritati componderans: 'Quoniam', inquit, 'me tibi iam pridem iurisiurandi religio fidei debitorem effecit, malo simplicitatem tuam verioribus monitis obiurgare quam blandioribus fallere, ne, rebus in perniciem vergentibus, vanum promissorem egisse videar. [3] Sed neque cervicem meam eo usque sponsionis titulus obnoxiam facit, ut amatissimum mihi herum, cui tum fidei, tum etiam amicitiae stipendiis obligor, neglectis caritatis officiis, attentare sustineam. [4] Praeterea reges de rerum summa certantes lacessere iam pridem haud difficile fuit; huic vero, cum regnum sine aemulo gerat, vim inferre temeritas est. [5] Quem si communibus viribus adorti fuerimus, communis iacturae pericula sentiemus. [6] Sed tuos quidem conatus, saepius consimilia ausos, res ipsa minore cum vituperio admittit, meum vero facinus, nullis excusationis praesidiis nixum, hoc magis reprehensionem mereretur, quod summam benevolentiam, perruptis amicitiae vinculis, iniquissima praesumptione rependerem.'

Dan  14.26.7 (p. 436,12 )
[1] Eskyllus, speciosissimis sapientiae responsis ad summum irae stridorem evectus, per sacram oboeditionis religionem eum adiurat, mandata ad regem ferenda suscipiat. [2] Absalon, mandatorum latione promissa, responsorum nuntium abnuit, quod inter illustres viros inimicitiarum auctor haberi nolit. [3] Huic Eskyllus, aegre legatione credita, Gerardum Esromensis domus praelatum associat, sciturum, an Absalon fidus mandatorum minister exsisteret. [4] Quorum tanta asperitas erat, ut non solum simultates augere, sed etiam amicitias odiis convellere potuissent. [5] Hanc austeritatem Absalon, quoad licuit, temperare conatus, specioso verborum delenimento truces mandatorum sententias castigabat.

Dan  14.26.8 (p. 436,21 )
[1] Rex, audita legatione, praeter morem accensus, Eskyllum, superiorum regum cruorem combibere solitum, nunc et suum sitire respondit multaque in hunc modum per summam verborum asperitatem remandanda curavit. [2] Quibus Eskillus ex Gerardo cognitis, impatientiam metu mutavit, tantumque ei pavoris surrepsit, quantum prius furoris incesserat. [3] Igitur evitandi periculi gratia longinquas Werundiae partes accessit, salutem secessu, non bello, quaesiturus.

Dan  14.26.9 (p. 436,28 )
[1] Tunc rex urbem in solido Letricae paludis ab eo constructam obsidione tentat, captu quidem difficilem, quod et naturae praesidio munita et commeatibus affatim instructa fuerat. [2] Cuius custodes, animis quam moenibus debiliores, expugnatiorem deditione praecurrere cupientes, ni pax ab Eskillo quam citissime cum rege componeretur, nepote eius, qui apud Esrom educabatur, obside dato, urbem se tradituros promittunt. [3] Pactus condicionem rex, adolescente suscepto, obsidionem amovit.

Dan  14.26.10 (p. 436,35 )
[1] Haec cum Eskillo nuntiata forent, respondit maiorem se urbis quam nepotum sollicitudinem gerere, haudquaquam huius incolumitati illorum capita praelaturum. [2] Igitur rex, iterata obsidione, aliam sibi munitionem, per quam obsessis artius immineret, aedificat, quoniam in absentem adversarium saevire non licuit, adversum nominis eius defensores acerrimos irae suae conatus exacuens. [3] Maxima siquidem potiendi castelli spes in hiemis auxilio reponebatur, aditum, quem unda negaret, glacie paratura.

Dan  14.26.11 (p. 437,5 )
[1] Inter haec iuvenis parum cognitus, a quibus nescio subornatus, litteras adulterinis notis obsignatas, tamquam ab Eskillo transmissas, Gerardo obtulit, iubens, ut per eum obsessis porrigerentur. [2] Quas ille continuo, nulla doli suspicione concepta, per familiarum quendam urbi inferendas curavit. [3] Harum series habebat maiore Eskillum nepotis quam urbis caritate teneri parumque sibi milites placituros, si rei ignobilis curam pertinacius gerendo nobilissimi adolescentis salutem periclitari paterentur; quamobrem iubere se exitium eius maturata deditione praecurri. [4] Quod vero superiore mandato tutelam urbis incolumitati nepotis praeferendam decreverit, irae, non deliberationis fuisse praeceptum. [5] Perlectis litteris, oppidani liberandi obsidis consilium circumspiciebant. [6] Incertum, quis commenti huius auctor exstiterit; regem tamen complurium suspicio notavit.

Dan  14.26.12 (p. 437,17 )
[1] Interea rex, erecto magnae arboris trunco, admotum obsidem defensae urbis poenas suspendio sibi luiturum simulabat. [2] Quo audito, Gerardus cum domestico religiosorum coetu ad regem processit, eiulabundis vocibus deprecans municipii sibi ingressum permitti suppliciumque, quoad inde reverteretur, differri. [3] Rex, alienissimam sibi crudelitatem simulanter amplexus, tandem rogatui cessit, praefatus, ni urbe potiretur, obsidem periturum. [4] Conventis oppidanis, Gerardus, quid mandati litteris receperint, perquirit. [5] Ut cognovit adolescentis capiti deditione consulendum iuberi, parendum hortatus, effecit, ut oppidani, sua ac rerum incolumitate pacta, vacuum regi municipium traderent. [6] Ita religiosissimi spiritus circumventa simplicitas finem proelio fecit.

Dan  14.26.13 (p. 437,27 )
[1] Haec audientem Eskillum nihil aegrius umquam tulisse proditum est. [2] Qui tamen postmodum, praemissa pacis legatione, in Scaniam reversus, eodem praecipitio mentis ad recuperandam regis amicitiam procurrit, quo ad deserendam prolapsus fuerat. [3] Siquidem beneficia, quae superiores reges sacris aedibus religiosa liberalitate detulerant, regiae potestati praeter fas potienda restituit. [4] Quod parum licite gestum postera regum usurpavit auctoritas. [5] Inde, ne schismatis contagio implicaretur, Hierosolymitanae peregrinationis iter ingreditur, satius ratus a suis penatibus quam a Romanae amicitiae liminibus exsulare.

Dan  14.26.14 (p. 437,35 )
[1] Eodem tempore Christiarnus quidam, adhuc privatae sortis, antequam Maguntiae pontifex creatus esset, Daniam legationis titulo petivit, qui eam exhortationibus suis ad societatem Octavianae factionis impelleret. [2] Ceterum multis adulationis conatibus aliqua ex parte regis conniventiam assecutus, obseratas Eskilli aures habuit. [3] Interea Nicolaus quidam, Razi filius, recenter Sleswicensium satrapa constitutus, cum eorum antistite Esberno inimicitiis vehementius gestis, per summum temeritatis excursum celeberrimum eius fundum speciosissimo spoliaverat aedificio. [4] Quod cum plaustris devehendum mandasset, a militibus Esberni deportationem inhibituris occiditur. [5] Cuius facti poenas Esbernus dare metuens, perinde ac curiam petiturus, ultionem exsilio vitavit. [6] Sed dum apud Saxoniam moraretur, morbo periclitatus est. [7] Quod audiens Occo sedem, quam olim falso antistitis titulo occupaverat, Octaviani nixus auctoritate recuperat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek