link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  16.5.1 (p. 543,6 )
[1] Quo abeunte, cum Absalon divinae venerationi vacaturus litus scapha petisset, repentino nuntio per Iarimari familiarem suscepto cognoscit Pomeranicam adventare classem, quae, si nebulae densitas non obstaret, cerni comminus posset. [2] Igitur revocatis, qui sacra gestabant, cupide concitatam classem obviam hosti in altum direxit, armis, non precibus Deo libamenta daturus. [3] Quod enim sacrificii genus scelestorum nece divinae potentiae iucundius existimemus?

Dan  16.5.2 (p. 543,13 )
[1] At Pomeranis non tam hostile solum repente invadendi quam Rugianorum equitatum defendendi litoris studiosum variis navigationis ambagibus ludificandi propositum erat. [2] Qui, Danicam conspicati classem, Borwinum occidentalibus comitatum Sclavis auxilii sibi ferendi gratia adventare credebant, aeris nubilo nostrarum navium numerum habitumque dignosci non patiente. [3] Neque enim eorum animos subire poterat Danos per tot locorum spatia a Sclavia remotos intra tantuli temporis angustias eo loci fuisse provectos, speculatoribus ob nimiam securitatem excubandi officia parum curiose gerentibus.

Dan  16.5.3 (p. 543,21 )
[1] Igitur Bugiszlavus, Rugianam classem ante pelli ratus, a centum et quinquaginta myoparonibus circuiri desiderat; reliquam classem veluti in aciem iactis ancoris componit; naves, quibus alimenta vehebantur, aliquanto piraticis praestantiores, inter ipsas et continentem admovit, armatae multitudinis speciem vacua lignorum effigie adumbraturus. [2] Quo vultu deceptus Suno Bugiszlavum auxilia a Theutonibus mutuatum credebat. [3] Rarescente tandem nebula, Absalon, ab exiguis hostium scaphis praeteriri se videns, non omnes quidem tuto redituras per iocum aiebat.

Dan  16.5.4 (p. 543,29 )
[1] Igitur sociis ingenti cohortatione firmatis, in hostilem classem, ut imperio, ita ductu et navigatione primus invehitur. [2] Monitus a Sunone, ne eam perinde ac Germanicis roboratam auxiliis praepropera festinatione incesseret, sed temperato remigio militem armari iuberet, minime cunctandum aiebat, praefatus eo iam loci conclusum hostem, ut nec bellum tuto conserere nec fugam salubriter edere posset. [3] Itaque nihil impedimento fore, quo minus promptissimam sibi victoriam esset cessurus. [4] Eodem deinde monitus iterante, milites Absalonis munimenta corporibus aptare coeperunt, parte remigium continuante. [5] Quorum apparatus nimiae ac perseverantis nebulae beneficio hostem fallebat. [6] At ubi propius ventum, Danorum iuventus, ut cunctationis, ita silentii impatiens, sublatis vexillis, non temperavit sibi, quo minus concitatissimum proeliandi ardorem celso cantilenae genere prosequeretur. [7] Absalonis quoque signum, numquam sine hostium fuga spectari solitum, Sclavis pariter et Danorum praesentiam prodidit et confligendi diffidentiam incussit.

Dan  16.5.5 (p. 544,5 )
[1] Igitur summa cum trepidatione sublatis ancoris, cupide classem concitare coeperunt, quantum navigationis longo temporis tractu protulerant, exiguo horarum spatio remensi. [2] Innumeri, quorum fugam aut navium magnitudo aut ancorarum sublatio retentabat, profundum petendo fluctibus quam ferro vitam finire maluerunt. [3] Horum rates eodem paene temporis momento refertas ac vacuas conspicareris. [4] Sed neque prolapsos natandi usus servare poterat, subiectarum voraginum eluvie mersorum corpora tenacius apprehendente. [5] Quantas igitur timoris vires existimemus, qui, quos nimio sui haustu repleverit, ne proprio quidem spiritui parcere compellit! [6] Decem et octo navigia, nimiae multitudinis in se confugientis concursu rupta, receptis exitio fuere. [7] Paucis hostem opperiendi animus fuit. [8] Illius vero etiam ridicula formido exstitit, qui, sociale exemplum perosus, nexo ex rudentibus laqueo, suspendio se consumere quam hosti necandum praebere maluit. [9] Quod factum complures prius admiratione, deinde ludibrio prosecuti, dulcedine spoliorum lentius hostibus inhaerere coeperunt.

Dan  16.5.6 (p. 544,20 )
[1] Quibus Absalon praeteritis monitisque, ne praedam quam hostem insequi mallent, septem solis navibus totam paene fugacium classem insectari non destitit, illa nimirum fiducia usus, qua toties sibi hostium terga aspicere contigit. [2] Neque enim a palantibus in illa insequentium paucitate numerus, sed virtus aestimabatur. [3] Centum ferme navium turba maritimae fugae diffidentia terrestrem cepit perque horridos ac desertos saltus inermis attonitaque discursum habuit. [4] Iarimarum quoque hostilis sanguinis quam praedae avidiorem concitatior tuendae patriae cupido reddiderat.

Dan  16.5.7 (p. 544,28 )
[1] Quinque ac triginta navigiis, vehementi remigio concitatis, hostilis Absalonem nobilitas devitabat. [2] Quae cum septem sola sibi instare animadverteret, fugam suam non solum tristem, sed etiam erubescendam rata, bis navigationi, perinde ac pugnam consertura, laxamentum dare conata est. [3] Igitur Absalon, quamquam ab amicis ceterae classis adventum opperiri rogaretur, nulla ex parte cessato remigio, progredi perseveravit, plus hostium trepidatione quam sociorum auxiliis utendum praefatus. [4] Quo cognito, Sclavi summa cum exanimatione metum rubori praetulerunt navesque suas, quo figae habiliores essent, arma et equos in profundum abiciendo oneribus vacuefacere coeperunt. [5] Acrius deinde converberato pelago, Penum amnem perseveratae fugae receptaculum habuerunt. [6] Quos Absalon eo usque vacuo cunctationis remigio insecutus, vespera ad socios, qui praedae incubuerant, revertit. [7] Cuius ne particeps quidem fore sustinuit, gloriam ad se, spolia ad milites redundare speciosum ducendo. [8] Igitur ex quingentarum navium numero quinque ac triginta dilapsis, decem et octo confractis, ceterae in Danorum potestatem dicionemque cessere.

Dan  16.5.8 (p. 545,5 )
[1] Illa igitur dies, quae Absalonis claritate occaecatam hostium classem aut fugam aut exitium pati coegit, tot terrores, tot maritima discrimina finivit, Syalandicos portus ac Balticum fretum pestifero piratarum incursu vacuefecit, efferatam barbarorum saevitiam iugi patientem reddidit patriamque nostram, vix libertate sua potientem, Sclaviae dominam effecit. [2] Efficax et inusitatum genus victoriae, quo cunctas hostium vires funditus everti contigit! [3] Eadem ut Sclavici cruoris plena exstitit, ita nullum Danici impendium habuit. [4] Quattuor dumtaxat ex Rugianis sociorum an hostium telis perierint, incertum est.

Dan  16.5.9 (p. 545,13 )
[1] Die postero decem et octo Scaniensium navigia superveniunt, quos Absalon, non morae eorum sed voluntatis aestimatione facta, praedam cum victoribus communicare praecepit. [2] Quid deinde Sclavis consilii foret, cognosse cupiens, callidum speculationis genus amplexus, Bugiszlavum sub simulatione benignae et veteris amicitiae perfidiae per legatos arguendum curat nimiamque regis offensam obnixo placationis studio praecurri postulat. [3] Ad haec Bugiszlavus tantam receptae cladis dissimulationem agere sustinuit, ut, laudata monitoris benevolentia, facturum se, quod ab ipso suadebatur, promitteret. [4] Tantum autem timoris Sclavorum vulgus ob pristinam fugam animis insitum habebat, ut etiam novam, visa rate, quae legatos vehebat, edere non erubesceret.

Dan  16.5.10 (p. 545,23 )
[1] Post haec Absalon, rerum a se gestarum famam illustri nuntio praecurri magnificum ratus, Tachonem claro Fioniae loco natum cum tentorio Bugiszlavi, quod ei portionis nomine cesserat, remitti curat, nec solum victoriam suam regi indicaturum, sed etiam fidem assertis celebrioris praedae gestamine facturum. [2] Per eundem quoque, ne Sclavicae vires novis copiis instruerentur, messis tempus expeditione praecurrendum hortatur. [3] Quem Kanutus, Iutis Wibergica contione contractis, Absalonici operis eventum digno relationis officio repraesentare praecepit, expeditionis hortatore usurus, quem nuntii auctorem habuerat. [4] Quo facto omnium animis maximam educendae classis curam ingeneravit.

Dan  16.5.11 (p. 545,33 )
[1] At Caesar, tantae cladis nuntio recepto, postquam solo Absalonis ductu rem gestam cognovit, omnem non solum obtinendae Daniae spem, verum etiam attentandae fiduciam mente deposuit, proprias vires damnando, quod alienis parum efficaciter usus fuisset. [2] Eandem victoriam suam Absalon apud Byzantium incredibili famae velocitate vulgatam postmodum ab equitibus suis, tunc temporis in ea urbe stipendia merentibus, accepit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek