Dan
9.4.1 (p. 251,22 )
[1] Quo tempore rex Suetiae Frø,
interfecto Norvagiensium rege Sywardo, coniuges necessariorum eius
prostibulo relegatas publice constuprandas exhibuit.
[2] Quo Regnerus audito, avitae ultionis studio Norvagiam petivit.
[3] Eo veniente, matronae complures, quae corporum suorum ludibria aut
nuper passae fuerant aut in proximo pudicitiae periculum verebantur,
viriliter cultae cupide castris eius adproperare coeperunt, profitentes se
fatum contumeliae praelaturas.
[4] Nec erubuit futurus muliebris improperii vindex adversum auctorem
turpitudinis, quarum ignominiam ulcisci venerat, auxilia mutuari.
Dan
9.4.2 (p. 251,30 )
[1] Inter quas affuit et Lathgertha, perita
bellandi femina, quae virilem in virgine animum gerens, immisso humeris
capillitio, prima inter promptissimos dimicabat.
[2] Cuius incomparabilem operam admirantibus cunctis - quippe caesaries
tergo involare conspecta feminam esse prodebat - Regnerus, avi interfectore
prostrato, de puella, quam in acie praeviam praenotaverat, commilitones
plurimum percontatus est, unius feminae viribus victoriam sibi constitisse
professus.
[3] Quam cum illustri inter barbaros loco natam cognovisset, per
internuntios procari perstitit.
Dan
9.4.3 (p. 252,1 )
[1] Illa, legatione tacite spreta, consensum
simulat.
[2] Cumque datis fallaciter responsis anhelanti proco potiendi voti
fiduciam attulisset, adiectum urso canem in aedis suae vestibulo religari
praecepit, contra omne amatoris studium per obiectas beluas proprium
tutatura conclave.
[3] Regnerus vero favorabili nuntio recreatus navigium scandit, emensusque
fretum, comitibus apud Gølerdal - id valli nomen est - subsistere
iussis, solitarius puellae penates accedit.
[4] Ubi exceptus a beluis, alteram telo traicit, alteram faucibus
apprehensam obtorto gutture strangulavit, virginemque victi periculi
praemium habuit.
[5] Ex cuius matrimonio geminis filiabus, quarum nomina memoriae prodita
non sunt, filioque Fridlevo susceptis, triennium feriatus est.
Dan
9.4.4 (p. 252,11 )
[1] Cuius ob recentes nuptias reditu
desperato, Iuti, gens insolens, Scanis in societatem contractis, Sialandos,
qui Regneri fidem propensiori caritate colebant, bello lacessere tentant.
[2] Quo comperto, Regnerus tricenas instruit puppes, ventisque navigationi
parentibus, Scanos apud Whiteby vicum bellum ausos obtrivit, exactaque
hieme cum Iutis prope Lymfiorthinum eius regionis fretum habitantibus
secundis eventibus dimicavit.
[3] Tertio item ac quarto Scanis Hallandisque felici auspicio domitis, in
Thoram Herothi regis filiam nuptiarum amore converso, sibi ac Lathgerthae
repudium interiecit.
[4] Damnabat enim coniugis fidem, quam olim in perniciem suam summae
ferocitatis beluas admovisse meminerat.
Dan
9.4.5 (p. 252,21 )
[1] Interea rex Sueonum Herothus, silvas
forte venatione complexus, repertas a comitibus angues filiae detulit
nutriendas.
[2] Illa paterno ocius obsecuta praecepto, vipereum genus virgineis manibus
educare sustinuit; quin etiam curae habuit, ut integrum bovis cadaver earum
quotidie satietati suppeteret, ignorans se privato pabulo publicam
sustentare perniciem.
[3] Quae cum adultae pestilentissimo halitu viciniam urerent, rex, inertis
operae paenitens, potiturum filia, qui pestem amovisset, edixit.
[4] Quo non minori fortitudinis quam libidinis incitamento frequens
iuventus adducta periculosam inaniter operam erogabat.
Dan
9.4.6 (p. 252,30 )
[1] Cuius rei summam Regnerus ab
intermeantibus expertus, laneum a nutrice sagulum villosaque admodum
femoralia, quibus inflictos anguium morsus elideret, expetivit.
[2] Nam ut munimenti gratia referto pilis cultu utendum credidit, ita
agilitatis causa tractabilem sumpsit.
[3] Cumque navigio Suetiam appulisset, incidente gelu, aquis de industria
corpus iniecit humefactamque vestem, quo minus penetrabilis redderetur,
brumae durandam praebuit.
[4] Qua amictus salutatos comites ad fidem Fridlevo servandam hortatus,
solus procedit ad regiam.
[5] Qua visa, ensem lateri nectens, dextrae telum inserit amentatum.
Dan
9.4.7 (p. 252,38 )
[1] Procedenti inusitatae magnitudinis obvius
allabitur serpens; huic alter, granditate par priorisque prolapsum
insecutus, arrepsit.
[2] Qui iuvenem modo caudae voluminibus quatere, modo pertinaci vomitu ac
veneno conspuere certabant.
[3] Interea aulici, tutiora complexi latibula, perinde ac paventes
puellulae rem eminus inspectabant.
[4] Ipse rex pari metu perterritus in angustum cum paucis conclave
refugerat.
[5] At Regnerus, gelati cultus duritie fretus, non armis modo, sed etiam
amictu virulentos frustrabatur assultus, solusque duarum rictum pertinaci
spiritu virus in se profundentium infatigabili congressione sustinuit.
[6] Quippe morsus clipeo, venenum veste respuit.
[7] Ad ultimum excussum manu telum strenue incessentium se beluarum
corporibus adigit, eoque utriusque praecordia lacerans, felicem pugnae
eventum habuit.
Dan
9.4.8 (p. 253,10 )
[1] Cuius cultum rex curiosius contemplatus,
cum hirtum atque hispidum animadvertisset, praecipue tamen occiduae vestis
horrorem maximeque incomptam braccarum speciem eludens, Lothbrog eum per
ludibrium agnominavit.
[2] Quem etiam ut ex laboribus recrearet, cum amicis epulaturum accersit.
[3] Ille prius revisendos sibi, quos reliquerat, arbitros aiebat
profectusque eosdem futurae epulationis gratia nitidius cultus adducit.
[4] Ac demum, peracto convivio, praefixum victoriae pignus accepit.
[5] Ex qua Rathbarthum Dunwatumque, egregiae indolis pignora, procreavit;
iisdem Sywardus, Biornus, Agnerus Ivarusque natura fratres adiecti sunt.
Dan
9.4.9 (p. 253,19 )
[1] Interea Iuti ac Scani, insopibili
seditionis face succensi, abrogato Regneri titulo, Haraldo cuidam rerum
contribuunt summam.
[2] Adversum quos Regnerus, legatis Norvagiam missis, cum amica precaretur
auxilia, Lathgertha, pristini amoris pertinaciore haustu exuberans, cum
viro ac filio navigationem arripuit.
[3] Centum ac viginti navium classem ei, a quo olim repudio fuerat,
exhibere sustinuit.
[4] Qui etiam, universae opis egenum se iudicans, ab omni aetate praesidium
mutuari curavit, robustisque imbecilles agglomerans, fortium cuneis senum
puerorumque partes inserere non erubuit.
Dan
9.4.10 (p. 253,27 )
[1] Igitur apud campum, qui Latialiter
Laneus dicitur, imprimis Scanorum res obterere orsus, grave cum factiosis
bellum habuit.
[2] Ubi Ivarus septimum agens annum, insigni pugna edita, puerili corpore
grandaevum robur exercuit.
[3] Sywardus vero, dum hosti vim adverso corpore ingerit, humi collapsus
prono vulnus excepit.
[4] Quae res inspectantibus sociis gravissimam circumspiciendae fugae
sollicitudinem attulit nec Sywardum modo, sed et omnia fere Regnericae
partis arma deiecit.
[5] Verum hunc attonitarum mentium lapsum Regnerus virili opera hortatuque
firmavit paratosque vinci victoriam conari perpulit.
Dan
9.4.11 (p. 253,35 )
[1] Lathgertha quoque, teneris membris
incomparabilem sortita spiritum, trepidantis militiae studium specioso
fortitudinis exemplo erexit.
[2] Militari namque discursu inopinatorum terga circumvolans, socialem
metum in hostilia castra convertit.
[3] Ad ultimum, laxata Haraldi acie atque ipso per summam suorum stragem
fugato, cum domum ex acie revertisset, spiculo, quod toga occultaverat,
noctu mariti iugulum attentavit totiusque potentiae eius ac nominis summam
invasit.
[4] Insolentissimus namque feminae spiritus absque viro regnum gerere quam
fortunae eius communicare iucundius duxit.
Dan
9.4.12 (p. 254,7 )
[1] Interea Sywardus oppido, quod in vicinia
erat, allatus, curandum medicis corpus praebebat.
[2] Quibus ad summam usque desperationem provectis, dum vulneris immanitas
adhibita fomentorum genera frustraretur, quidam stupenda magnitudine aegri
lectulum adire conspectus, si sibi illorum, quos armis oppressurus foret,
animas dedicasset, protinus incolumitate gavisurum promittit.
[3] Nec nomine quidem suppresso, Roftarum se dici subiunxit.
[4] Animadvertens autem Sywardus parvulae promissionis impendio ingens
comparari beneficium posse, petitis cupide paruit.
[5] Tunc senex attrectatae tabis livorem repentino manus auxilio dispulit
subitamque vulneri cicatricem intendit.
[6] Postremo pupillas eius pulvere perfundens abiit.
[7] Qui, maculis repente coortis, eximiam vermiculorum similitudinem
obstupescentibus oculis ingeneravit.
[8] Crediderim huius miraculi auctorem futuram iuvenis saevitiam
evidentiori luminum testimonio prodere voluisse, ne perspicacior corporis
pars sequentis vitae praesagio vacua maneret.
[9] Quem anus, quae potionibus eius praeerat, vermiculatas ore notas
praeferre conspiciens, inusitato iuvenis horrore permota, subito lapsu
decidens, linqui animo coepit.
[10] Quo evenit, ut Sywardo serpentini oculi vulgatum late cognomen
accederet.
Dan
9.4.13 (p. 254,24 )
[1] Interea nuptam Regneri Thoram violentus
morbi casus absumpsit, eaque res amantissimo coniugis viro infinitam
aegritudinis molestiam peperit.
[2] Quam optime negotio discutiendam ratus, solatium ab exercitio mutuari
doloremque labore temperare constituit.
[3] Militiam itaque detrahendae aegritudinis pariendique solaminis gratia
meditatus, statuit, ut unusquisque paterfamilias, quem inter liberos
contemptissimum duceret, aut si quem pigrioris operae ac minus spectatae
fidei servum haberet, stipendia sibi meriturum offerret.
[4] Quod edictum, tametsi parum proposito competens videretur,
invalidissimos Danicae gentis aliarum nationum fortissimis praestare docuit
magnumque iuventuti profectum attulit, delectis certatim socordiae notam
abstergere cupientibus.
Dan
9.4.14 (p. 254,34 )
[1] Praeterea, ut omnis controversiarum lis,
semotis actionum instrumentis, nec accusantis impetitione nec rei
defensione admissa, duodecim patrum approbatorum iudicio mandaretur,
instituit.
[2] Cuius legis beneficio, temeraria litium contractione submota,
improborum calumniae sufficienter obviatum existimans, arma in Britanniam
erexit regemque eius Hamam, Hellae nobilissimi iuvenis patrem, pugna
perstrictum occidit.
[3] Inde Scotiae ac Petiae insularumque, quas Australes vel Meridianas
vocant, ducibus interfectis, Sywardo ac Rathbartho filiis vacuas
gubernatore provincias in potestatem addixit.
[4] Norvagiam quoque, principe suo violenter exutam, Fridlevo parere
praecepit eundemque Orchadibus proprio duce defectis praeferre curavit.
Dan
9.4.15 (p. 255,5 )
[1] Interea Danorum quidam, pertinacioris
erga Regnerum odii, obstinatis ad rebellandum animis, Haraldi quondam
profugi partibus advoluti, prostratam tyranni fortunam attollere conati
sunt.
[2] Qua temeritate insolentissimos belli civilis adversum regem spiritus
excitaverunt externisque liberum domesticis implicuere periculis.
[3] Ad quos constringendos Regnerus cum insularium Danorum classe
profectus, rebellium agmen elisit Haraldumque, superati exercitus ducem,
fuga in Germaniam actum, honorem improbe partum impudenter abicere
compulit.
[4] Captivos quoque simplici morte afficere non contentus, tortos necare
maluit, ut, qui ad deserendam impietatem adduci non poterant, ne spiritum
quidem nisi per summam poenarum violentiam deponere sinerentur.
[5] Ceterum latifundia eorum, qui cum Haraldo profugerant, secum stipendia
peragentibus partitus est, eo patres punitiores iudicans, quod ad liberos,
quos suo iudicio repulissent, carioribus patrimonio spoliatis, honorem
hereditatis suae translatum viderent.
Dan
9.4.16 (p. 255,19 )
[1] Sed ne sic quidem ultionis satietate
perfusus, insuper Saxoniam, quod eam asylum hostium Haraldique profugium
crederet, oppugnare constituens, implorato filiorum auxilio, Karolum tunc
forte illis imperii sui finibus immorantem offendit.
[2] Cuius cum, interceptis vigilibus, praeiectas fefellisset excubias atque
ob hoc cetera factu levia duceret conatuque promptiora speraret, subito
divina futuri muliercula, tamquam caeleste quoddam oraculum aut divinae
voluntatis interpres, salutari regem praedictione permonuit adventantisque
periculi malum felici vaticinio praecucurrit, Sywardi classem ad Sighnini
fluminis fauces appulisse denuntians.
[3] Imperator attente accepto monitu hostilem interpretatus adventum,
significatos sibi barbaros pugnae oppositu constringendos curavit.
[4] Qua in Regnerum habita, non similiter, ut discriminis cautelam hausit,
belli actum implevit.
[5] Itaque infatigabilis ille totius paene Europae domitor, serenissimis
amplissimisque victoriis tantam terrarum partem emensus, tot civitatum, tot
gentium victorem exercitum, aversis bello pectoribus, unius provinciae
parvula manu profligatum aspexit.
Dan
9.4.17 (p. 255,34 )
[1] Cumque Regnerus, oneratis tributo
Saxonibus, de morte Herothi certum e Suetia nuntium accepisset, liberosque
suos Sorli, suffecti regis, calumnia avitis bonis exutos cognosceret,
Biorni, Fridlevi atque Rathbarthi collegium apprecatus - nam Regnaldus,
Withsercus et Ericus, quos ex Suanlogha progenuerat, nondum habilem armis
aetatem impleverant - Suetiam petiit.
[2] Cui occurrens cum exercitu Sorlus, publice an privatim dimicandi
optione facta, singularem deligenti conflictum Scarthum, spectatae audaciae
pugilem, cum septena filiorum manu ex provocatione pugnaturum admovit.
[3] Cum quibus Regnerus, tribus filiis in certaminis societatem assumptis,
utroque exercitu inspectante, congressus, agone victor excessit.
[4] Biornus vero, quod integer hosti cladem ingesserat, tamquam a ferrei
lateris firmitate sempiternum usurpavit agnomen.
[5] Qua victoria Regnerus omnis periculi superandi fiduciam nactus, Sorlum
cum universis, quas ductaverat, copiis impetitum occidit.
Dan
9.4.18 (p. 256,8 )
[1] Cumque, Biorno ob conspicuae fortitudinis
meritum Suetica praelatione donato, aliquanto bellorum interstitio
quievisset, cuiusdam forte mulierculae amantior factus, quo promptiorem
sibi potiendae eius aditum strueret, patrem ipsius amplissimo beneficentiae
cultu officiosissime captandum curavit.
[2] Saepe enim numero accersitum ad epulas plurimis comitatis officiis
prosequebatur.
[3] Nam et venientem assurgendi reverentia discumbentemque proximo sibi
consessu veneratus est.
[4] Saepe etiam donis, interdum benignissimo recreavit alloquio.
[5] Qui cum tantae honorationis causam a nullo suo merito profectam
animadverteret, cogitatione varie deflexa, ex amore filiae suae tantam
principis liberalitatem descendisse cognovit, libidinosum propositum
humanitatis nomine colorantis.
[6] Quam, ut exactissimum amantis ingenium frustraretur, tanto impensius
observandam curavit, quanto eam latentioribus studiis ac pervicacioribus
modis ambiri comperit.
[7] Verum Regnerus, certissimo consensus eius nuntio recreatus, villam, in
qua asservabatur, accessit nihilque amori invium putans in vicino quendam
rusticae vitae solitarius hospitio petiit.
[8] Mane commutata cum feminis veste, amicae laneum opus explicanti
muliebriter cultus astitit virgineoque operi rudes artificii manus callide,
ne proderetur, admovit; nocte vero votis, virginem amplexatus, indulsit.
Dan
9.4.19 (p. 256,26 )
[1] Cumque, maturescente partu, temeratae
pudicitiae facinus tumidiore puellae gremio proderetur, incertus pater, cui
se filia polluendam dedisset, ignoratum stupri auctorem ex ipsa maxime
cognoscere perseveravit.
[2] Qua se neminem praeter pedissequam lecti participem habuisse
pertinacius affirmante, rem regi cognoscendam mandavit.
[3] Ille, insontem famulam inusitata criminatione notari non sustinens,
proprii sceleris professione alienae innocentiae fidem facere non erubuit.
[4] Qua humanitate et muliebris calumniae partes repulit et, ne ridiculus
rumor apud improbas aures sereretur, effecit.
[5] Praeterea gignendum ex ea filium sui sanguinis esse, quodque eum
Ubbonem nuncupari vellet, adiecit.
[6] Qui cum aliquatenus excrevisset, tenerae aetatis ingenio maturae
discretionis habitum apprehendit.
[7] Matris enim dilectionem, quod excellenti se toro miscuisset, amplexus,
venerationem patris, quod ad obscuriorem iusto copulam descendisset,
abiecit.
Dan
9.4.20 (p. 257,3 )
[1] Post haec Regnerus expeditionem in
Hellesponticos parans, vocataque Danorum contione, saluberrimas se populo
leges laturum promittens, ut unusquisque paterfamilias, sicut ante, quem
minimi inter liberos duxerat, militaturum exhibuerat, ita tunc valentioris
operae filium aut probatioris fidei servum armaret, edixit.
[2] Quo facto, omnibus, quos ex Thora procreaverat, filiis praeter Ubbonem
assumptis, Hellespontum eiusque regem Dian variis contusum bellis
lacessendo perdomuit.
[3] Ad ultimum eundem creberrimis discriminibus implicatum exstinxit.
Dan
9.4.21 (p. 257,11 )
[1] Cuius filii Dian et Daxon, olim Ruteni
regis filias maritali sorte complexi, impetratis a socero copiis,
ardentissimo spiritu paternae vindictae negotium rapuerunt.
[2] Quorum Regnerus immensum animadvertens exercitum, diffidentia copiarum
habita, equos aeneos ductilibus rotulis superpositos ac versatilibus
curriculis circumductos in confertisimos hostes maxima vi exagitari
praecepit.
[3] Quae res tantum ad laxandum adversariorum aciem valuit, ut vincendi
spes magis in machinamento quam milite reposita videretur, cuius
intolerabilis moles, quicquid impulit, obruit.
[4] Altero ergo ducum interfecto, altero fuga sublapso, universus
Hellesponticorum cessit exercitus.
[5] Scithae quoque, Daxon artissimo materni sanguinis vinculo contingentes,
eodem obtriti discrimine referuntur.
[6] Quorum provincia Withserco attributa, Rutenorum rex parum viribus
fidens formidolosa Regneri arma fuga praecurrere maturavit.
Dan
9.4.22 (p. 257,23 )
[1] At Regnerus, ceteris prompta sibi
deditione substratis, cum quinquennem propemodum piraticam explevisset,
Biarmos nuper devictos invalida subiectionis fide palam imperium
detrectantes invenit.
[2] Qui cum adventum eius compertum haberent, carminibus aggressi caelum,
sollicitatas nubes ad summam usque nimborum violentiam impulerunt.
[3] Quae res Danos aliquamdiu navigatione prohibitos alimentorum facultate
defecit.
[4] Eosdem quoque, subito remissa tempestate, aestuosissimi fervoris
flagrantia torruit.
[5] Nec ea quidem pestis concitati frigoris magnitudine tolerabilior
exstitit.
[6] Itaque anceps geminae intemperantiae malum vicissim affecta corpora
immoderata utriusque status accessione corrupit.
[7] Ceterum laxi ventris profluvium complurimos exanimavit.
[8] Ita Danorum plerique, dubia caeli qualitate conclusi, passim, oborta
corporum pestilentia, decesserunt.
Dan
9.4.23 (p. 257,35 )
[1] Cumque se Regnerus adulterina magis quam
vera aeris vi praepeditum animadverteret, utcumque navigatione producta, in
Curorum Semborumque regionem accessit; qui maiestatem eius perinde atque
honoratissimi victoris amplitudinem impensius venerati sunt.
[2] Quo beneficio rex magis adversus Biarmorum insolentiam efferatus,
spretae maiestatis suae vindictam inopinato petivit assultu.
[3] Quorum ignoti nominis rex, subitanea hostium irruptione perculsus
simulque conserendae cum ipsis manus fiducia vacuus, Matullum Finmarchiae
ducem perfugio petiit.
[4] Cuius peritissima sagittariorum opera fretus Regneri apud Biarmiam
hiberna peragentem impune laceravit exercitum.
Dan
9.4.24 (p. 258,4 )
[1] Quippe Finni, lubricorum stipitum celeri
allapsu cursum intendere soliti, arbitraria velocitatis potentia rapiuntur
promptissimamque propinquitatis vel absentiae facultatem obtinere
creduntur.
[2] Mox enim ut hostem laeserunt, eadem celeritate, qua subeunt, avolant
nec procursu languidius reditum tentant.
[3] Itaque et vehiculorum et corporum agilitate instandi fugiendique
expertissimam obtinent potestatem.
[4] Credendum est tunc Regnerum fortunae suae imbecillitatem admiranter
tulisse, cum se, olim Romani culminis triumphatorem, ab inermi inconditoque
agmine ad ultimum usque discrimen abripi pervideret.
[5] Itaque, qui splendidissimum Romanae militiae decus maximique ac
serenissimi ducis insignes copias excellenter obtriverat, agrestis et
ignobilis vulgi sordidissimo atque tenuissimo apparatui cessit, isque,
cuius bellicam antea claritatem fortissimae gentis vis hebetare nequiverat,
despicabilis populi parvulam manum sustinere non valuit.
Dan
9.4.25 (p. 258,17 )
[1] Quo evenit, ut ea manu, qua clarissimam
orbis pompam ac gravissimum militaris roboris instrumentum fortissime
contudit, qua tot peditum, tot castrorum, tanti equitatus fragorem
apertissime subruit, vilem obscuramque plebeculam furtim et quasi per
latrocinium incessere sustineret illustremque gloriam suam, palam atque
interdiu partam, nocturna fallacia maculare non erubesceret, manifestae
fortitudinis loco clandestinas amplexatus insidias.
[2] Quae res, ut opere deformis, ita exitu utilis fuit.
[3] Nec Finnorum quam Caroli fuga parcius gratulatus est, plus se virium in
nudissima plebe quam in instructissimo milite reperisse confessus; siquidem
gravissimam Romanorum armaturam quam levia pannosae gentis spicula
tolerabilius ferre potuit.
[4] Ubi Biarmorum rege interfecto, Finnorum vero fugato, Regnerus saxis
rerum gestarum apices prae se ferentibus iisdemque superne locatis aeternum
victoriae suae monumentum affixit.
Dan
9.4.26 (p. 258,30 )
[1] Interea Ubbo per avum suum Hesbernum ad
sacrilegam regni cupiditatem adductus, abiecta paterni respectus
verecundia, capiti suo regium arrogavit insigne.
[2] Cuius cum Regnerus insolentiam ex Suetiae ducibus Kelthero Thorkilloque
cognosceret, Gothiam versus praepropere navigationem exercuit.
[3] Quos Hesbernus Regneri partibus singulari fide devinctos expertus,
praemio sollicitatos regis desertores efficere laborabat.
[4] Illi, non flexo e sententia proposito, ex Biorni arbitrio suum
consistere retulerunt, confessi Sueonum neminem, quod ab eius placito
destitisset, ausurum.
[5] Nec segniter ipsum Hesbernus benignissimis legatorum alloquiis
captavit.
[6] Qui se perfidiae quam bonae fidei propiorem fore denegans, piissimi
patris amori improbissimi fratris gratiam anteferri perquam nefarium
iudicabat; in ipsos vero legatos perinde ac gravissimi criminis hortatores
laqueo animadvertit.
[7] Sueti quoque de reliqua legatorum turba pari clade noxiae exhortationis
poenas sumpserunt.
Dan
9.4.27 (p. 259,3 )
[1] Igitur Hesbernus occulto clandestinoque
paratui parum prosperum ratus constare progressum, accitis palam copiis,
manifeste procurrit ad bellum.
[2] At praefectus Iutiae Ivarus neutram sacrilegae pugnae partem pietati
propinquam autumans, impium bellum voluntario praecucurrit exsilio.
[3] Regnerus vero Hesbernum apud sinum, qui Latialiter Viridis appellatur,
aggressus occidit, exanimisque abscisum caput prora excipi mandans,
terribile factiosis spectaculum edidit.
Dan
9.4.28 (p. 259,10 )
[1] Ubbo vero profugio usus iterumque
patrem, revocato apud Sialandiam bello, adortus, dum, laxata suorum acie,
undique solus impetitur, tantum adversi agminis fudit, ut hostilium
cadaverum excremento perinde ac munitione firmissima circumactus facile
provocantium inhiberet accessum.
[2] Ad ultimum frequentioribus hostium globis offusus comprehensusque
publicis vinculis onerandus abstrahitur.
[3] At ille, immensa vi extricatis rescissisque catenis, inditos sibi nexus
disicere ac lacerare adorsus, nullis obicem modis effringere potuit.
[4] At ubi Ivarus tumultum patriae factiosi supplicio discussum comperit,
Daniam petiit.
[5] Quem Regnerus, quod inter saevissimas parricidiorum procellas
integerrimum se pietatis cultorem gesserat, amplissima veneratione
suscepit.
Dan
9.4.29 (p. 259,20 )
[1] Interea Daxon Withsercum Scithiae
principantem diu nequicquam superare conatus, tandem fictae pacis commento
circumventum aggreditur.
[2] Convivialiter ab eo exceptus armatum subornavit exercitum, qui simulata
mercatione in urbem redis advectus hospitis domum nocturno laceraret
assultu.
[3] Cuius latrocinii manum tanta Withsercus strage perculit, ut hostilium
corporum cumulo circumfusus nisi scalis superne admotis comprehendi
nequiret.
[4] Duodecim quoque comites eius pariter ab hoste capti, facta sibi
repetendae patriae potestate, devotis pro rege capitibus, alienum
participare periculum quam suum abicere maluerunt.
Dan
9.4.30 (p. 259,29 )
[1] At Daxon, egregiae Withserci formae
miseratione permotus, orientem speciosissimae indolis florem convellere
passus non est.
[2] Cui non tantum salutem, sed et filiam dimidio regni sui dotatam in
matrimonium obtulit ac decori incolumitatem quam fortitudini poenam afferre
maluit.
[3] Ille vero precariae vitae usum animi magnitudine floccipendens,
impunitatem perinde atque parvulum aliquod beneficium respuit, mortis
sententiam sua sponte complexus, praefatus Regnerum vindictam filii
remissius exacturum, si eum in eligendo mortis genere proprio usum arbitrio
comperisset.
[4] Cuius temeritatem admiratus hostis ea fati specie, qua ipse in se
animadvertisset, consumendum esse promittit.
[5] Quam libertatem iuvenis ingentis beneficii loco suscipiens, vinctum se
cum sociis cremari petivit.
[6] Nec segniter Daxon avidis fati precibus obsecutus, pro beneficio
optatae mortis supplicium erogavit.
Dan
9.4.31 (p. 260,6 )
[1] Quo audito, Regnerus, obstinato ad
moriendum luctu, non modo maerorem induit, verum et per summam animi
aegritudinem lectulo corpus affixit doloremque conceptum gemitu patefecit.
[2] Quem coniunx, virilem supergressa fiduciam, imbecillitatis increpitum
virili adhortatione firmavit revocatumque a maerore animum arma impensius
celebrare perdocuit, affirmans fortissimum patrem cruentos filii cineres
iustius armis quam lacrimis expiaturum.
[3] Monuit quoque, ne muliebriter lugens tantum sibi ignominiae fletu
pareret, quantum antea claritatis virtute contraxerat.
[4] Ad hanc vocem veritus Regnerus, ne pristinos fortitudinis titulos
effeminato maerore contereret, discusso maestitiae habitu depositisque
doloris insignibus, promptissima vindictae spe iacentem revocavit audaciam.
[5] Adeo interdum ab invalidis fortia roborantur ingenia.
Dan
9.4.32 (p. 260,17 )
[1] Ivaro ergo regni tutelam deferens
Ubbonemque pristinae gratiae redditum paterna caritate complectens,
traiecta in Rusciam classe, comprehensum Daxon catenarumque poena coercitum
apud Ugarthiam custodiae causa relegavit.
[2] Siquidem tunc Regnerum adversus carissimi filii interfectorem
clementissima animi moderatione usum esse constabat, cum ad concupitae
ultionis satietatem exsilium sontis quam necem sufficere maluit.
[3] Qua quidem humanitate magnus Rutenis iniectus est rubor ulterius
adversus eum saeviendi regem, quem ne iniuriarum quidem acerbitate ad
infligendam captivis mortem impellere potuerant.
[4] Eundem quoque Regnerus brevi in gratiam reductum patriae reddidit,
pollicentem se ei annua nudatum pedes cum duodecim patribus discalceatis
suppliciter tributa pensurum.
[5] Enimvero in captivum ac supplicem leniter animadvertere quam cruentam
securim destringere superbamque cervicem sedulo multate servitio quam semel
elidere satius duxit.
Dan
9.4.33 (p. 260,30 )
[1] Inde profectus filium suum Ericum,
Ventosi Pillei cognomen habentem, Suetiae praefert.
[2] Ubi Fridlevo atque Siwardo apud se stipendia merentibus, Normannos
Scotosque duobus aliis falso regis nomen arrogasse comperiens, imprimis
Norvagicae rei usurpatorem sustulit eamque Biorno fruendam tradidit.
[3] Deinde, eo atque Erico accitis, Orcades populatus, ad ultimum Scotorum
finibus appulit eorumque regem Murial triduano exhaustum proelio
interfecit.
[4] Verum filii eius Dunwat atque Rathbarthus, pugna spectabiliter edita,
ab hoste necati, sanguine suo cruentam patri victoriam pepererunt.
Dan
9.4.34 (p. 261,3 )
[1] Cumque in Daniam reversus coniugem
Suanlogam interim morbo cognovisset absumptam, protinus sollicitudini
remedium solitudine quaesivit aegraeque mentis luctum intra penatium suorum
claustra cohibere passus non est.
[2] Verum hanc maeroris acerbitatem Ivari regno pulsi repentinus detraxit
adventus.
[3] Quippe Galli, fugato eo, in Hellam quendam Hamonis filium falsam regis
contulerant potestatem.
[4] Quo duce Regnerus perinde atque locorum perito usus, educta classe
portum, qui Yorwicus appellatur, accessit, ubi, expositis copiis, Hellam
Gallicana virtute subnixum post extractam in triduum pugnam fugae amantem
effecit, eaque res creberrimo Anglorum, rarissimo Danorum sanguine
constitit.
Dan
9.4.35 (p. 261,13 )
[1] Cumque ibidem Regnerus annum victor
explesset, consequenter, excitis in opem filiis, Hiberniam petit occisoque
eius rege Melbricto Duflinam barbaris opibus refertissimam obsedit,
oppugnavit ac cepit; ibique annuo stativis habitis, Mediterraneum fretum
pernavigans ad Hellesponticum penetravit, interiecta regionum spatia
clarissimis emensus victoriis, continuae felicitatis progressum nusquam
interpellante fortuna.
Dan
9.4.36 (p. 261,19 )
[1] Inter haec Haraldus, quorundam
astipulatione Danorum Regneri militiam languidiore studio comitantium
recidivos patriae tumultus incutiens, regii nominis usurpator emersit.
[2] Qui Regneri ab Hellesponto redeuntis armis exceptus, cum rebus
infeliciter gestis exhausta domesticae opis praesidia animadverteret,
Lodowicum Maguntiae constitutum auxilia petiturus accessit.
[3] At Lodowicus, summo amplificandae religionis ardore confertus,
condicionem barbaro intulit, opem spondendo, si Christi cultum exsequi
consensisset.
[4] Nullam enim posse aiebat animorum intervenire concordiam dissona sacra
complexis.
[5] Quamobrem petitorem opis primum religionis contubernio opus habere,
neque magnorum operum consortes exsistere posse, quos supernae venerationis
formula disparasset.
[6] Qua sententia et salutem hospiti et sibi pietatis praeconium peperit.
[7] Haraldum enim sollemni lavacro usum consequenter Saxonicis roboravit
auxiliis.
Dan
9.4.37 (p. 261,32 )
[1] Quibus is fretus in territorio
Sleswicensi dicandam Deo aedem sollicita moliebatur impensa.
[2] Hic itaque sanctissimi tenoris specimen a Romanis ritibus mutuatus,
profanato perfidorum errore, delubra diruit, victimarios proscripsit,
flaminium abrogavit atque inconditae patriae Christianismi sacra primus
intulit, reiectoque daemonum cultu divinum aemulatus est.
[3] Supremo, quicquid ad custodiam religionis attinuit, scrupulosissima
cura servavit.
[4] Sed non tam efficaciter quam pie rem auspicatus est.
[5] Superveniens enim Regnerus inductaque per eum sacra temerans, vera
religione proscripta, pristino adulterinam loco restituit ac suo
caerimonias honore donavit.
[6] Haraldus vero profugus fortunam ad sacrilegium transtulit.
[7] Nam ut praecipuum inchoatae religionis specimen, ita primum neglectae
spectaculum fuit atque ex splendido sanctitatis auctore infamis eiusdem
desertor evasit.
Dan
9.4.38 (p. 262,7 )
[1] Interea Hella ad Hibernos collatus omnes,
qui se Regnero propiore fide devinxerant, ferro suppliciisque multavit.
[2] Quem Regnerus classe adortus, iusta omnipotentis animadversione
manifestas detractae religionis poenas pependit.
[3] Comprehensus enim atque in carcerem coniectus, noxios artus colubris
consumendos advertit atque ex viscerum suorum fibris tristem viperis
alimoniam praebuit.
[4] Cuius adeso iocinore, cum cor ipsum funesti carnificis loco coluber
obsideret, omnem operum suorum cursum animosa voce recensuit, superiori
rerum contextui hanc adiciens clausulam: 'Si suculae verris supplicium
scirent, haud dubio, diruptis haris, afflictum absolvere properarent.'
[5] Quo dicto Hella adhuc nonnullos filiorum eius vivere interpretatus,
quiescere carnifices amoverique viperas iubet.
[6] Cumque satellites peragendae iussionis gratia accurrissent, Regnerus
imperium regis funere suo praecesserat.
Dan
9.4.39 (p. 262,19 )
[1] Quem quid aliud quam duas inter se
fortunas partitas esse dicemus?
[2] alteram, quae ei incolumem classem, propensum imperium, praecipuas
piraticae vires adiceret, alteram, quae claritatis ruinam, commilitonum
necem, acerbissimum vitae exitum irrogaret, cum ipsum carnifex venenatis
beluis circumfusum eo corde, quod adversus omne discrimen immobile
gesserat, aspides exsatiantem videret.
[3] Itaque ex speciosissimo victore ad miserabilem captivi sortem deductus,
ne quis nimium fortunae credat, edocuit.