link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  15.1.1 (p. 521,2 )
[1] Post haec rex, nondum ultionis in rerum suarum raptores satietatem adeptus, expeditione eam petere statuit. [2] Quam dum, septentrionalibus Iutis supersedere iussis, australes immenso ventorum flatu peterent, Sleswicensium antistes Fredericus, perfectissimum honestatis specimen, dum veli magnitudine eximiam aurarum molem intolerabilesque navigationi notos complectitur, defecta gubernaculo puppe, cum omnibus paene sociis periclitatus, contractae classis animos ingenti luctus acerbitate confecit. [3] Cuius fato minus triste non fuit, quod, sociorum cadaveribus ultro repertis, solum eius corpus impensius perquisitum ante Spiritus sancti sollemne deprehendi non potuit. [4] Cuius tempore Sialandico litori appulsum, non odore triste nec aspectu deforme compertum est, prorsus ut corruptela vacuum existimares. [5] Quo integritatis habitu sanctitatem viri divinitus declaratam crediderim. [6] Nec minus veneratu dignum, quod idem, frustra ab amicis quaesitus, eius potissimum festum corporis sui repertione clarescere voluit, cui peculiaris cultus officio honorem habere consueverat. [7] Tum vero insignis Absalonis gemitus erat, praecordialis amici casum lugentis.

Dan  15.1.2 (p. 521,18 )
[1] Rex copiis apud Falstriam obvius, vocata maiorum contione, provisum sibi inquit parvula manu magnas hostium copias non lacessere, eam militiae condicionem habenti, cui plurimum gloriae vel opprobrii debeatur. [2] Quamobrem se potius Absaloni Kanutoque filio expeditionis summam committere, si bene rem gererent, aliquantulum laudis, si male, parum vituperii relaturis. [3] Illi iussis celeriter obsecuti, Rugianorum etiam classe, quanta subito contrahi poterat, adiuti, incessata navigatione Ostroznam accedunt, in occupando hoste non minus celeritate quam audacia usuri. [4] Quorum tam latens improvisaque irruptio exstitit, ut plerosque Sclavorum domi inopinatos opprimerent provinciamque penitus incautam vastassent, ni incendio demum ab inertioribus edito proderentur. [5] Illic binis forte Sclavis navigio fugam quaerentibus, cum alterum a Iarimaro teli iactu prostratum reliquus ulcisci cuperet, cognito, quod Rugianorum ducem appeteret, telo verecundius abiecto dilabitur. [6] Tanta apud hanc gentem viris in fastigio positis veneratio penditur.

Dan  15.1.3 (p. 521,32 )
[1] Interea classis per Penum amnem allapsa, equis, quos inter pascua repperit, captis, Walogastum progreditur. [2] Cuius ponte disiecto transituque obstaculis vacuefacto, propter moenia ancoras iacit, oppidanis imparata adhuc tormenta tractantibus. [3] Eadem, obsidionis fastidiis navigationis dispendia anteponens, tam vagum sparsumque militiae genus secuta est, ut hostibus errore ludificatis, ubinam maxime sua tueri deberent, incertum relinquerent. [4] Siquidem evitatis locis, in quibus eos obvios habebat, defensoribus vacua petebat, quibus eadem accedentibus ex consulto cedebat et ad partes praesidio carentes militiam transferebat. [5] Et ne ulla negotiorum intermissio foret, peditibus remigio noctes, somno dies exigere, equitibus vero nocturnam requiem diurnis militiae laboribus rependere constitutum.

Dan  15.1.4 (p. 522,5 )
[1] Adversum quem excursationis modum Bugiszlavus et Kazimarus nihil in armis remedii ducentes, animadverso patriae vastitatem, nostrorum non minus agilitate quam viribus inchoatam, suo ductu propulsari non posse, emendae pacis consilium capiunt, quorum arma ferre non possent, amicitiam mercaturi. [2] Quibus accessis, eorum se viribus impares confessi, praesentium finium iacturam inter damna non ducere simulant, amplissima Pomeraniae deserta novis sedibus complexuri. [3] Ad haec Nicolaus Falstricus, in risum solutus, sinistre eos patriae consulere dixit, cuius inferiora Danis, superiora Polanis, finitimorum manu huc atque illuc iactati, cedere cogerentur. [4] Quo dicto patriae salutem circumspicere moniti, centum libris nummum Absaloni, quod penes eum expeditionis arbitrium esset, totidemque Kanuto promissis, legatorum a se captorum dimissionem cum duobus millibus talentum, qua summa rapinam regi inflictam rependerent, pollicentur.

Dan  15.1.5 (p. 522,18 )
[1] Ad haec Absalon responsum moratus, seductis maioribus, offerri condiciones ab hoste dixit, quarum usus perniciosus patriae, sed gratus, contemptus vero commodior quam carior esset futurus; siquidem pecuniam regi, pacem civibus, captivis missionem pacti nomine lucrari favori quam utilitati propius emolumentum esse, iisdem vero pro nihilo ductis, a bello non recedere saluberrimum. [2] Iam enim Sclavorum vires eo tenuitatis esse redactas, ut, si pax desit, deditionem sequi necesse habeant. [3] Ita se suis, bellum an pacem probent, deligendum relinquere, ne, alieno consilio praeterito, proprium audacter secutus videatur. [4] Respondetur ei potissimum parti studendum, qua publicus favor possit acquiri.

Dan  15.1.6 (p. 522,27 )
[1] Hac sociorum sententia Absalon uti compulsus, ne anxiam regis exspectationem inopinata reditus sui celeritate concuteret, ab Esberno se praecurri iubet, speciosum gestorum nuntium perlaturo. [2] Qui propter Hythini insulam tempestatum adversitate coercitus, non ante tempestivum profectioni caelum sortitus est, quam Absalon, receptis obsidibus, eiusdem venti beneficio allaberetur. [3] Cuius praecelerandi gratia navigationem impensius conficiebat. [4] Qua forte rex inter venandum conspecta, praeproperum posterae classi reditum admiratus, fugam suis iniectam credebat. [5] Quam sollicitudinem falso contractam, cognitis ex Esberno rebus, effusiore gaudio permutavit, utilius pace bellum confessus. [6] Quem etiam hospitio benignissime exceptum plenis hilaritatis officiis prosecutus est. [7] Die postero classem non solum impensioribus verbis laudatam, verum etiam osculis honoratam dimittit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek